Text List

Articulus 19

Articulus 19

Quid sit imago ?

ARTICULUS XIX. Quid sit imago ?

Incidit autem hic quadruplex dubium ante exposilionem Littere. Primo modo enim querendum est, quid sit imago? Secundo, quae sunt imaginem constituentia? Tertio, in quo sicut in subjecto sit imago? Quarto, respectu cujus objecli sive cognocibilis sit imago, utrum respectu omnium, vel respectu alicujus specialiter ?

Circa primum proceditur sic : Dicit Hilarius: Imago est rei ad rem coequandam unica et indiscreta similitudo . tem, Hilarius : Imago est rei ad rem coequandam similitudo et unitas. Cum autem dicat Augustinus super illum locum Psalmi ww, 7: Signatum est super nos, etc., quod est imago creationis, et recreationis, et similitudinis, queeratur utrum communiter ad ones imagines illas diffiniatur ?

1. Videtur quod non : quia imago creationis ratio est : et illa habet magnam discretionem ab illo cujus est imago.

2. Praeterea, Infra dicit Magister, quod ex magna parte est dissimilitudo est discreta.

3. Item, Non coaquat Trinitatem in-~ creatam imago creata : ergo non convenit diffinitio.

4. Item, secunda diffinitio dicit, similitudo et unitas : et hoc non videtur imagini convenire : quia dicit Augustinus in libro de decem chordis, quod aliter est imago regis in filio suo, et aliter in solido aureo : quia in filio est sicut in eodem in natura traducta a patris natura:in solido autem aureo est sicut in diversa natura, et impressa est ab artifi- co, Et dicit, quod est in nobis sicut in soluto aureo : in Unigenito autem sicut in lilio : ergo videtur, quod nostra imago non sit ad imaginem increatam siinililudo et unitas, sed multa diversilas.

3. Praeterea, Cum dicat Augustinus, quod tria sese sunt consequentia, scilivel wqualitas, similitudo, et imago : ubi enim zqualitas, ibi similitudo, sed non convertitur : et ubi imago, ibi wqualitas et similitudo, sed non convertitur : quare non ita diffinit imaginem per equalitutem, sicut per similitudinem, cum wqualitas plus aecedat ad rationem imaginis quam similitudo ?

G. Praeterea, Sibi videtur contrarius vsse Hilarrus : quia supra habitumn est (dist. 2) ubi dicit, quod imago non sola est: hic autem diffinit eam per unilatem cum dicit, stmélitedo et unitas.

7. Praeterea, Cum sit vestigium in creatura per quod etiam accipitur cognilio aliqua Trinitatis, potestne dici szmilitudo et unitas ?

8. Item, quae differentia est inter vesligium etimaginem ? si enim vestigium non representat in toto, et imago similifer non representat in toto, ut dicit Magister, videtur non esse differentia inter ea.

Solutio. Dicendum, quod in veritate ill notificationes Hilarii ab eo date sunt de imagine increata quae est Filius : si tamen extendantur ad imaginem creatam (ut quidam volunt) tunc concedendum est, quod nihil prohibet omnibus tribus imaginibus (ut ita dicam) notificationem illam convenire per prius et posterius ; et per prius convenit imagini similitudinis quae est in tribus potentiis, scilicet memoria, intelligentia, et voluntate : per posterius autem sicut subjecto convenit rationi quae ibi ponitur pro parte mentis quae im ratione, id est, in rationali animia, excellentior pars est : imagini autem recreationis convenit per effectum, quia facit actualiter imitari.

Ad aliud dicendum, quod discreta qui- dem est imago creata, ut secundum se est considerata ut res quaedam : sed in ratione imaginis non accipitur sola, sed id cujus imago est, accipitur in ipsa una acceptione cum ipsa : quia sic considerata ducit intellectum in exemplar, et ideo uno actu intelligend: accipitur ulrumque, quia unum in alio, et sic contingit exemplar, et est indiscreta ab ipso.

Ad aliud dicendum, quod dissimilitudo quae est in ipsa non est in ea ut est imago: quia nihil est imago secundum se dissimile ; et ideo illud non impedit indiscretionem.

Ad aliud dicendum, quod verum est quod non cowquat exemplar in toto, sed secundum id quod attingit aliqualiter, sic cowquare nititur, unde coequatur secundum quid.

Ad id quod objicitur de secunda diffinitione, dicendum quod si extendere velimus eam ad imaginem creatam, tunc erit unitas non substantialiter, sed unitas imitationis et ducentis in aliud per equalitatem et similitudinem : et tunc est unitas bene in imagine regis in solido aureo.

Ab attup dicendum, quod similitudo uno modo majorem dicit convenientiam quai zqualitas : est enim similitudo rerum differentium eadem qualitas : si ergo in diffinitione accipiatur, dicet in ratione imaginis omnem aequalitatem, precipue exteriorem : et ita etiam dicet convenientiam in forma, seu circa aliquid constante figura : et illa maxime perlicit imaginis rationem plus quam equalitas in quantitate sola.

Ad aliud dicendum, quod Hilarius non est contrarius sibi : quia supra voluit, quod imago plura supposita poneret sive in recto, sive in obliquo, ut supra dictum est. Hic autem intelligit non de unitate singularitatis, sed potius de unitate qua ordinata ad se umuatur in hoc quod unum est in alio per hoc quod accipitur in ipso.

Ad aliud dicendum, quod in quatuor differunt vestigium, et imago. Unum est quod vestigium est confusa similitudo super partem partis tantum, sed imago est expressa similitudo in exterioribus super totum. Aliud est quod vestigium non dicit convenientiam exteriorum secundum quod ab interioribus causantur, sicut senectutis, pinguedinis, coloris, pulchritudinis, et hujusmodi : sed imago talem ponit convementiam in exterioribus, per quae aliquid in interioribus comprehenditur. Tertia differentia est : quia vestigium est in omnibus, sed imago tantum in creatura digniore, et secundum digniorem ejus partem. Quarta est, quod vestigium non ducit nisi obscure in attributa personarum : imago autem equaliter in processionem personarum ab invicem, et consubstantialitatem earum, et etiam aequalitatem, sicut jam infra dicetur, quando ostendetur ordo istarum virium, et aequalitas, et consubstantialitas : et ideo etiam vestigium non proprie potest dici sumilitudo et unitas.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19