Articulus 20
Articulus 20
Que sint imaginem constituentia ?
Secundo quaeritur, quae sint imaginem constituentia? Et dicitur ab Augustino, quod memoria, et intelligentia, et voluntas.
Queratur ergo, Quid sit memoria secundum quod imaginem constituit? Et dicit Gregorius Nicenus quod memorativum est memoria et rememorationis causa et promptuarium. Origenes autem dicit, quod est phantasia relicta ab aliquo sensu secundum actum apparente. Damascenus autem dicit, quod memoria est conservatio sensus et intelligentiz. Augustinus autem in libro XII Con/ fessionum : Presens de praeteritis memoria est. Tullius autem dicit, quod memoria est preteritorum.
Queratur ergo, Secundum quam rationem istaram diffinitionum cadit in ra- tione imaginis ? Et videtur quod secundum nullam.
1. Omnes enim iste diffinitiones supponunt memoriam non esse partem rationalis anime, sed sensibilis : ergo videtur, quod memoria nullo modo sit pars imaginis,
2. Preeterea, Quidquid considerat tempus sub determinata differentia temporis, ipsum non est remotum a conditionibus materie, cum tempus sit una conditionum materie precipua : sed memoria sic consideral tempus : ergo non est remota a conditionibus materia. Prima patet per se. Secunda probatur per hoc quod dicit Gregorius Niceenus sic : Memorari dicimur quod prius scivimus, vel audivimus, vel aliter qualiter cognovimus: prius autem relationem habet ad tempus preteritum. Inde sic : Quidquid non abstrahit a conditionibus materia, est pars sensibilis anime, et non rationalis : memoria non abstrahit : ergo est pars sensibilis anime, et non rationalis : ergo non debet esse pars imaginis.
3. Hoc idem videtur expresse dicere Gregorius Nicenus sic : Sensibilia quidem ipsa secundum se memorantur, in~ tellectualia vero secundum accidens quia et cogitabilium memoria ex preassumpta phantasia fit.
5. Item, Aristoteles : Memoria intellectus quidem est secundum accidens, per se autem primi sensitivi.
6. Item, Aristoteles : Si memoria intellectivarum partium esset, non utique inesset multis aliorum animalium, fortassis autem nullo modo mortalium.
Eopem modo quaeritur de intelligentia, Utrum ipsa sit pars imaginis ? Et videtur, quod non: aut enim intelligentia est intellectus agens, aut possibilis, aut speculativus sive formalis, aut intellectus qui a Philo- sophis dicitur adeptus : constat quod non agens : quia ille est universaliter agens, ut dicit Philosophus, quo est omnia intelligibilia facere : et penes illum nop accipitur imago : quia in hoc non imitatur Trinitatem, sed potius actum lucis ad colorem, et artis ad materiam, ul dicit Philosophus. Simuliter videtur, quod non sit possibilis quo est omnia ficri intelligibilia, et potentia omnia habet, actu autem nihil : sed Augustinus dicit, quod intellectus qui est pars imaginis, semper novit se. Quod autem non sit speculativus, patet : quia ille habitus principiorum,vel alius, si imitaretur, non esset ex se, sed potius ex parte rei cujus est intellectus. Augustinus autem dicit, quod intellectus de se imitatur. Similiter non est adeptus : quia ille est scientia acquisita per inventionem, vel doctrinam : et tunc non imitatur Trinitatem in una essentia personarum.
Kopem modo videtur, quod nec voluntas sit pars imaginis ; quia voluntas (ut dicit Anselmus) non est nisi duobus modis, scilicet, ut motor virium secundum quod convertitur super alias vires cl movet eas ad actum, secundum quod dicitur : Volo intelligere, et volo memorari: sic autem non imitatur Trinitatem : quia sic non est ex intellectu et memoria : sed potius e converso illa sunt ex voluntate. Alio modo est voluntas quae convertitur ad volitum, et sic iterum non imitatur Trinitatem, sed potius imperat de imitando vel fugiendo delectabile vel triste in operibus: et ita videtur, quod nullum illorum trium sit de imagine que ponuntur in ipso.
Solutio. Dicendum, quod in veritate sicut dicit Augustinus) integritas imaginis create est in his tribus : sed memoria non accipitur secundum aliquam illarum assignationum quae facte sunt : quia sicut infra dicit Magister ex verbo Augustini, memoria prout hic accipitur est respectu preteritorum, presentium, et futurorum : quod non posset esse nisi abstraheretur ab omni differentia temporis, sicut et intellectus. Et si queratur, Quid sit hac memoria, et quis sit ejus actus? Dicendum, quod memoria hee nihil aliud est quam potentia anime rationalis secundum superiorem partem tenens apud se habitum veri et boni quod ipsa est secundum naturam suam, et habitum veri et boni quod Deus est : vel forte quod verius est secundum Augustinum, tenens apud se notitiam per praesentiam essentia, et non habitum veri et boni quod ipsa anima est secundum naturam. Unde Augustinus dicit, quod nihil presentius est anima quam ipsa sibi: sed de hoc infra habebitur. Actus autem ejus non est in agendo, sed tenendo (sicut jam dictum est) presentiam notitia in essentia, vel habitu aliquo innato. Unde bene concedo 1d quod objicitur de memoria, quod non sic accipitur hic : nec approbo quod quidam dicunt, quod sit conservatio specierum sub ratione prius visi, vel accepti, vel habiti : quia hac ratio concernit tempus, et secundum omnes Philosophos,temporis est considerare ullius potentiae cujus est considerare quantitatem, et hoc est primum sensitivum. Si autem dicatur quod ratio temporis simplex est, et ideo potest esse intellectus : hoc verum est : sed ratio temporis zqualiter se habet ad omne tempus, sicut ratio hominis aequaliter ad omnes homines, et ideo tunc non determinat hoc intelligibile et illud : et ideo dicendum, quod simpliciter nullum tempus respicit, sed extractum a tempore cujus ipsa memoria est conservatrix.
Ad id quod quaeritur de intellectu sive intelligentia, dicendum quod intelligentia dicitur hic potentia intellectiva formalis non simpliciter, sed respectu intelligibilis cujusdam informata, quod scilicet semper presens est in anima, sicut anima sibi est presens, et Deus in ea est essentialiter, prasentialiter et potentialiter : naturaliter enim nobis insita est cognitio Dei: et ideo non procedit obje- ctio quae facta est de speculatione aliorum intellectualium : quia licet in aliis non imiletur, tamen in quodam per relationem ad memoriam et voluntatem imitatur.
Eodem modo solvendum illud quod quaeritur de voluntate, quod est voluntas accepta respectu voliti, non omnis, sed cujusdam : et non quocumque modo, sed secundum quod memoria et intelligentia sunt de eodem, sicut est volitam quod anima est, et volitum quod Deus est : quorum utriusque notilia insita est anime naturaliter, ut dicit Augustinus : et per hoc etiam patet solutio ad totum.
On this page