Articulus 21
Articulus 21
In quo ut in subjecto continetur imago ?
1. Et dicit Augustinus quod ibi quaerenda et invenienda est quo natura nostra nihil habet melius, id est, in mente : ergo videtur, quod primum subjectum imaginis sit mens.
2. Item, Augustinus dicit, quod mens habet imaginem in potentia cognoscendi, et similitudinem in potentia diligendi : ergo mens habet imaginem,
4. Sed contra hoc videtur esse Angustinus inlibro XIV de Zrenifale, qui ponit imaginem in visu exteriori : sicut speciem rei vise, et imaginem ejus in oculo qu dicitur visto, ut ipse dicit, et utrumque conjungentem intentionem voluntatis.
2. Similiter in eodem libro ponit imaginem in phantasia : ibi enim imago corporis est in memoria anime sensibi-~ lis, et eadem imago in cogitatione imaginantis : ulrumyue autem conjungens est intentio voluntatis : ergo videtur, quod non in sola mente sit, ut videtur hic dicere Magister.
3. Item, Damascenus dicitimaginem esse secundum liberum arbitrrum : cum tamen liberum arbitrium nonsit parsmentis.
4. Item, Videtur esse imago in superiori parte rationis : quia illa (ut dicit Augustinus in libro XII de Trinitate) contemplandis superioribus inherescit : cum igitur imago precipue in contemplatione superioris versetur, videtur imago esse secundum superiorem portionem rationis.
Unrerivus quaeritur, Quare non secundum aliquem modum assignetur imago convenire potentiis anime vegetabilis, sicut assignatur ab Augustino potentiis anime sensibilis ?
Apuuc quaeritur de Glossa super Psalmum iv, 7: Signatum est super nos, etc., ubi distinguitur imagocreationis que est ratio, recrealionis, et similitudinis : quaeritur enim pro quo supponit ibi ra~ tio. Si dicatur, quod pro rationali natura. Contra :
1. Angelus est rationalis natura : et tamen non dicitur factus ad imaginem. Hujus tamen contrarium videtur per Gregorium, qui dicit super illud Eze chiel. xxvut, 12 : Tu signaculum similitudinis, etc., quod Angelus expressiorem habet imaginem Dei quam homo.
2. Item, Damascenus! : Deus Angelorum factor est et conditor ex non ente eos ad esse deducens, secundum pro: priam imaginem creans eos, et dans illis naturam incorpoream.
3. Item, Super illud Ezechiel. xxviii, 12: "Tu signaculum", etc., dicit Glossa: "Rex Tyri imaginem Dei ad quam factus est, resignavit, id est, destruxit". Et loquitur de diabolo : ergo Angelus est ad imaginem Det.
Prarerea, 1. Quweritur de imagine recreationis : aut enim illa est gratia, aut virtus. Si gra- tia. Contra : Gratia gratum facit habentem, et non respicit hanc potentiam, vel lam : imago autem consistit in potentis determinatis : ergo imago non est yralia. Si propter hoc dicatur, quod est virtus, tunc quaeritur, Quid sit illa virtus, vel ill? si dicatur quod communiter dicitur, quod fides, spes, et charitas. Contra : Nulla illarum est in memoria : ergo non recreatur haecpars imaginis que est memoria.
2. Praeterea, Bernardus dicit, quod Deus fulurus est rationi pulchritudo luvis, voluntati multitudo pacis, et memorv continuatio aeternitatis : ergo videtur, quod lux, pax, aeternitas sint imago rerreationis,
Soturio Dicendum, quod imago in verilate non est nisi secundum partem superiorem anime, qua mens vel spiritus vocatur ab Augustino.
Av i autem quod contra objicitur, dicendum quod in visu exteriori non est imago, sed similitudo quaedam imaginis in hoc quod tria quaedam uniuntur : tamen non est vera ratio imaginis, quia non sunt unius substantia, sicut illa que sunt in mente.
Ad aliud dicendum, quod Damascenus quamlibet convenientiam ex nalura vocat imaginem : et quia est spirituale liberum arbitrium, ideo dicit esse imaginem. :
Ad aliud dicendum, quod ratio superior respicit operabilia, licet per rationes juris divini : sed potentia imagiunis simpliciores sunt, eo quod ordinate sunt tantum ad notitiam veri et boni quod Deus est, et eyus in quo ut imagine sua accipilur Deus : et quia quandoque invenitur Augustinus dicere, quod imago est anima secundum superiorem partem rationis, dicendum quod large sumit tunc superiorem partem prout comprehendit potentias imaginis, et sinderesim, et etiam illam partem quae specialiter superior vovatur pais.
Ad aliud dicendum, quod in imagine specialiter una potentiarum debet esse cognitiva, eo quod imago appropriate convenit Filio qui estimago Patris : nulla autem potentiarum anime vegetabilis est cognitiva : et ideo ili nullo modo convenit esse imaginem.
Ad aliud dicendum, quod 1n illa Glossa ratio ponilur pro parte superiori, que mens, vel spiritus dicitur : et est in ea imago in potentia, sicut in subjecto in quo imitatio distingui potest in suis potentiis.
Ad id quod quaeritur, Utruam Angelus sit ad imaginem? dicendum, quod imago potest notare convenientiam in interioribus tantum, vel simul in interioribus et exterioribus Si primo modo, tunc non video quare cum Sanctis non dicatur, quod Angelus est ad imaginem, sicut et homo : cum in eo tres potenti sint in una essenlia, sicut et in homine. $1 autem notat utramque convenientiam, tunc non est ad imaginem : convenientia autem in exterioribus est in tribus : in eo quod ab uno homine sunt omnes, sicut Pater est principrum totius deitatis : et in eo quod anima est ubique in corpore suo tota, ut infra (distinct. 8) continetur, sicut Deus est in mundo ubique totus, quod non convenit Angelo.Tertia autem est in eo quod homo est unibilis Deo, non autem Angelus.
Ap 1p quod quaeritur de imagine recreationis, dicendum quod est proprie loquendo secundum tres virtutes theologicas, scilicet fidem, spem, charitatem. Spes enim in eo quod exspectal indeficientiam, dicit id quod appropriate convenit memorie, quia retentiva est similitudinis divine vel prasentie : licet secundum se sit in irascibili.
On this page