Articulus 26
Articulus 26
Utrum partes imaginis inprimuntur a tota Trinilate, sive a distinctis personis ?
1. Si enim est imago trium personarum, videtur qued sigilletur in mente per modum quo sigillatur figura sigilli in cera : in la autem figura caput sigillat caput, et manus manum, et thorax thoracem, et sic de aliis: ergo a simili Pater videtur sigillare memoriam, et Filius intelligentiam, et Spiritus sanctus voluntatem : ergo jam diversa erunt opera Trinitatis in creatione imaginis, quod falsum est.
2. Praeterea, Imago non videtur convenire interioribus, sed exterioribus tantum, scilicet in figura et compositione membrorum et quantitate: sed meminisse, intelligere, velle, intima menti sunt : ergo videtur mens potius filius Trinitatis dici quam imago: quia filius est imago in interioribus et exter:oribus.
3. Preterca, Dicit Augustinus, quod homo est imago et similitudo, habens imaginem in potentia intelligendi, et similitudinem in potentia diligendi: sed potentia diligendi est voluntas : ergo voluntas potius est de similitudine Dei quam de imagine.
4. Item, Potentia intelligendi sola intelligentia est : ergo videtur superfluere memoria, et etiam voluntas.
Solutio. Dicendum, quod non est ita. in creatione imaginis, sicut im impressione figure sigill: in cera: et hoc ideo est, quia figura quae est in sigillo non habet caput in pede, et in manu, et aliis membris, sed habet membra distincta : sed in Trinitate increata Pater habet omnia attributa essentialia quae conveniunt Filio, et e eonverso : et similiter de Spiritu sancto. Unde licet memoria attribuatur Patri, tamen ipse habet et intelligentiam, et Spiritus sanctus similiter : et ideo indivisibiliter imprimunt memoriam, et ind.visibiliter imprimunt intelligentiam, et indivisibiliter voluntatem : licet per attributionem alicujus convenientig memoria conveniat Patri, et in- telligentia Filio, et voluntas Spiritui sancto.
Ad aliud dicendum, quod licet meminisse et intelligere et velle sint interiora Dei, et interiora anime rationalis, tamen propter hoc quia non sunt in natura, quae sit unius rationis in Deo et in anima, non potest dici filius : quia paler et filius semper sunt in natura una, vel ad minus in natura quae secundum rationem una est in utroque : hoc autem non est hic : et ideo natura anime recipit ista quasi quadam extrinseca : quia quod est in materialibus quantitas, hoc est in potestativis sive spiritualibus virtus : et quod est in materialibus coniiguratio lineationum exteriorum in { figura, hoc est in potestativis convenientia potentiarum ad actum et objectum : et ideo mens imago Dei dicitur, et non filius.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur quod homo habet imaginem in potentia intelligendi, accipitur potentia intelligendi generaliter pro potentia ordinata ad intelligendum et pro effectu ejus : or- (inata autem ad intelligendum est memoria tenendo apud se notitiam, et siiniliter intelligentia intuendo se, vel Deum in notitia tenta apud se : cum au- {om ex tali notitia semper oriatur amor, effectus illarum duarum secundum ordinem earum ad aétum est voluntas. Cum autem dicitur habens similitudinem in potentia dilgendi, accipitur potentia diligendi ex habitu charitatis et gratin : quia habitus ille colorat imaginem, ut supra dictum est. Unde quidam Sancti dicunt, quod homo per peccatum amisit Dei similitudinem, et recessit in regionem dissimuilitudinis : sed vulneratus est in imagine : et sic patet, quod potentia diligendi non est voluntas illa qui est pars imaginis secundum naturam mentis.
On this page