Text List

Articulus 27

Articulus 27

Quomodo differant haec quinque per ordinem, nosse se, intelligere se, velle se, discernere se, et cogitare se?

ARTICULUS XXVII. Quomodo differant haec quinque per ordinem, nosse se, intelligere se, velle se, discernere se, et cogitare se?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit "Ecce enim mens meminit sut, intelligit se, diligit se, etc."

4. Videtur enim idem esse meminisse, et intelligere : si enim memoria hic sumitur pro preteritis, presentibus, et futuris : et intelligentia est de eisdem et eodem modo, videtur idem esse intelligere et meminisse. Quod autem intelligentia sit de eisdem et eodem modo, probatur : quia intelligentia est de simplici ratione rei vel specie: haec autem abstrahunt ab omni differentia temporis, et uno modo conveniunt praeleritis, praesentibus, et futuris, sicut patet in specie vel in ratione hominis, quae secundum quod est intellecta, secundum eamdem rationem convenit hominibus existentibus sub qualibet differentia temporis : ergo videtur, quod intelligentia de eisdem sit, et eodem modo, de quibus est memoria : ergo idem est meminisse quod intelligere.

2. Item, Augustinus dicit hoc quod mens novit se: nosse autem se est intelligere se, cum constet quod de sensibili cognitione non loquatur : ergo actus intellectus convenit memoria : sed potentiae distinguuntur per actus : ergo memoria est intelligentia.

3. Item, Augustinus in libro X de Trinitate : Difficile in mente dignoscitur memoria sui, et intelligentia sui: quasi enim non sunt haec duo, sed unum dui - bus vocabulis appellatur, sicut apparct in ea re ubi valde ista conjuncia sunt, et aliud alio nullo praceditur tempore, amorque ipse non sentitur esse, cum eum non prodit indigentia, quoniam semper presto est quod amatur. Ex hoc habentur duo, scilicet, quod ista tria semper simul sint, et quod difficile est distinguere inter ea.

Solutio. Dicendum secundum Augustinum in ultima auctoritate, quod licet difficile sit discernere inter ista quando accipiuntur respectu corum quae semper presto sunt in anima, sicut substantia mentis, et Deus, tamen distinctionem habent. Unde secundum Augustinum, nihil aliud est nosse quam notitiam rei apud se tenere: cum ergo ex superiori constet hoc convenire memone, patet quod memoria novit se et Deum hac notitia. Intelligere autem se secundum Augustinum nihil aliud est, quam se in notitia Ula vel Deum intucri et videre : non enim idem est notiliam rei apud se tenere, et intueri rem cujus est species illa vel notitia : et ideo aliud est intelligere se, et aliud nosse se: voluntas autem est approbatio, vel amor procedens ab hujusmodi verbo intellectus et memoriae : et ideo dicit Augustinus in libro IX de Zrinitate? > Verbum quod nunc insinuare intendimus, est cum amore notitia : sed tamen aliud est discernere se, et cogitare se, quam nosse se vel intelhgere : quia dicit Augustinus quod discernere se, idem est quod ab aliis re - bus ostendere se differre, et hoc non semper facit anima : cogitare autem se, est quasi coagitare se, id est, converti super se, comparando naturam mentis ad partes et vires et passiones ipsius, et sic non semper facit mens: et sic patet differentia horum quinque, _ scilicet, nosse se, méelligere se, velle se, discermere se, cogitare se.

Ap primum ergo dicendum, quod intelligentia est quidem de eisdem cum abstractione temporis de quibus est memoria, sed non eodem modo, quia memoria tantum novit retinendo notitiam rei secundum speciem, vel secundum substantiam, si res per seipsam presens est in anima, sed intellectus intuetur rem in notitia quae est species rei vel substantia ipsius si per se prasens est in anima.

Ad aliud dicendum, quod sicut patet, nosse se, prout accipitur ab Augustino, non est idem quod intelligere: et ideo illa objectio non procedit.

Ap tirmum dicendum, quod in veritate difficile est distinguere inter hec tria, quae sunt super illud quod per seipsum naturaliter est in anima: et hoc ideo, quia tunc aliquo modo semper sunt in actu . et quia intellectus semper intuetur, non videtur differre a nosse memoria : similter quia amor non procedit ex indigentia rei, id est, que quandoque non habeatur, et tunc sit appetitus de ea : et quandoque habeatur, ef tunc sit amor ejus . sed quia procedit ab hoc quod semper naturaliter est in mente, semper procedit : et ideo non ita percipitur amor sui et Dei, sicut percipitur amor proximi vel alterius, qui quandoque est in absentia mentis, quandoque in presentia : quia dicit Augustinus quod idem est appetitus rei quesite, et amor habita : et ideo cum mens appetat se, cum quaerit se non nosse, sed discernere, idem appetitus est major rei discrete cum habuerit de se discretionem. Cum igitur de similibus sit idem judicium, et cum habeat se secundum notitiam semper, et numquam querat se nosse, eo quod non quaeritur quod habetur, semper amabit se notam : quod tamen qualiter Sit, infra erit in quaestione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 27