Text List

Articulus 28

Articulus 28

Utrum memoria et intelligentia sint relatiwa stcut dicitur in textu ?

ARTICULUS XXVIII. Utrum memoria et intelligentia sint relatiwa stcut dicitur in textu ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit :

"Memoria vero dicitur ad aliquid, et infelligentia, etc."

1. Hoc enim non videtur : quia relaiva sunt, quorum hoc ipsum esse quod xunt ad aliquid est, ut pater, et filius, et hujusmodi : sed memoria secundum xtuium esse quod importatur in nomine, non est ad aliquid: ergo videtur, quod falsum dicat.

2. Praeterea, Non potest intelligi, quod tnemoria sit memorabilis memoria quia sic nihil diceret Augustinus, cum ipse velit, quod suis relationibus ad invicem distinguantur ista, sicut Pater, et Milius, et Spiritus sanctus : ergo memona dicitur ad intelligentiam, et voluntatem : ete converso illa ad invicem, et ad memoriam : hoc autem nullo modo videtur : quia non dicitur memoria ad convertentiam cum intellectu : non enim ad convertentiam dicitur memoria intelleclus memoria, et intellectus memoria intellectus : et similter voluntas non dicitur ad convertentiam cum illis duobus.

3. Praeterea, Unum relativorum diffinilur per alterum : una autem istarum potentiarum per reliquam non diffinitur : ergo non sunt relativa ad invicem.

Sorvutio. Dicendum, quod ista relativa sunt non simpliciter, sed secundum quid ; sunt enim quaedam qué secundum totum esse quod importatur in nomine, relativa sunt, ut Pater, et Filius, et Dominus, et Servus, co quod talia nomina a respectu imponuntur, et qualitas eorum quam cum substantia significant, respectus est : quaedam autem sunt non simpliciter significantia respectum, sed cointelligitur in eis, eo quod imposita sunt ab alio quam a respectu, quod tamena respectu nullo modo separabile est, sicut scientia quae non separatur a respectu ad scibile, imponitur tamen ab alio quam ab illo respectu. Simuliter est de memoria, quae ab alio quodam imponitur, sed tamen hoc a respectu ad memorabile non separatur : et similiter intellectus ponit respectum ad intelligibile et voluntas ad volitum.

Ad aliud dicendum, quod intelligentia refertur ad memoriam, non sub ratione intelligentie, sed sub ratione memorabilis, quia sic capitur a memoria: et e converso memoria ad intellectum sub ratione intelligibilis, et voluntas ad hae duo sub ratione memorabilis et intelligibilis: hac autem duo e converso ad voluntatem sub ratione voliti. Alii dicunt aliter, scilicet, quod memoria secundum quod memoria, non est ad aliquid, sed secundum quod est parens: et similiter intellectus in eo quod hujusmodi, non est ad aliquid, sed in eo quod filius, vel proles: eodem modo voluntas non est ad aliquid secundum quod voluntas, sed in eo quod procedens ab his duobus, ut ab uno principio sui. Sed hoc nihil est: quia dicit Augustinus memoriam in .co quod memoria, esse ad aliquid: sed non in eo quod vita, vel mens, vel essentia: et ideo illa solutio quae est contra Augustinum nihil videtur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 28