Articulus 29
Articulus 29
Utrum memoria semper est in intellectu ef voluntate, et intellectus in memoria et voluntale, et voluntas in memoria et intellectu ?
Hic incipit illa pars in qua tangit dictarum potentiarum aqualitatem. Et dividitur in duas partes: quaruin prima continet earum aequalitatem in se: secunda earum continet aequalitatem secundum sui totalitatem, et incipit ibi, I, "Totamque meam memoriam, etc."
In priori capitulo dupliciter probat equalitatem, scilicet, quia capiuntur a singulis omnia, et a singulis singula: sicut memoria capit intellectum per se, et capitur ab ipso per se sine conjunctione ad voluntalem: et voluntas capitur per se a memoria, et per se ab intellectu, et e converso: a singulis autem omnia, quia memoria capit se et intellectum et voluntatem-conjunctim et simul, et similiter intellectus cum aliis duobus conjunctim, et eodem modo voluntas capit se in conjunctione ad alias duas . et haecest sententia prioris capituh.
Sed hic incidit dubium satis grave: quia secundum hoc quod hie dicitur, memoria semper est in intellectu et voluntate : et intellectus semper est in memoria et voluntale: quia omnia sunt in singulis, et hoc semper, ut probat Augustinus. Prosario. Illud est in memoria, quod est presens in memoria, et non distat: sed intellectus et voluntas non distant ab aliqua parte mentis : ergo sunt omnia in memoria et omnia in intelligentia, et omnia in voluntate.
Sed conTrRa: 1. Probat Philosophus quod una potentia existente in actu, alfa ab actu abstrahitur: igitur memoria existente in actu, alia ab actu abstrahitur, et e converso: et voluntate existente in actu, alie due abstrahuntur ab actu: ergo non possunt esse simul, ut videtur.
2. Praeterea, Quid est quod dicit Augustinus, quod mens intelligit se, et hoc semper, quia semper sibi adest ? Videtur enim Augustinus sibi ipsi esse contrarius: quia supra habitum est, quod in libro XI de Trinitate dicit, quod ad visum tria exiguntur, scilicet visum, et videns, et utrumque conjungens intentio voluntatis : ergo etiam ad_ intelligere tria exiguntur, scilicet intelligens, et intellectum, et utrumque conjungens intentio voluntatis: licet autem quando intellectus intelligit se, semper adsit in- tellectus intellecto, et e converso, non lamen semper adest voluntas intelliyendi: ergo non semper intelligit se.
3. Item, Augustinus in libro XI de Trinitate. Itaque mens cum seipsam cognoscit, sola parens est notitie sue, cognitum enim et cognitor ipsa est: erat autem sibiipsi noscibilis, etiam antequam se nosset, sed notilia sui non crat in eacum seipsam non noverat: igitur non semper novit se: ergo multo forius non semper intelligit se.
1. Item, Aut nosse se est in propria natura cognoscere se, aut scientiam demonstrativam et naturalem de se habere, aut intueri se secundum actum: plurihus enim modis non dicimus nos nosse aliquid. Si primo modo, tunc cujuslibet anima novit se in propria natura secundum actum: sed nosse rem in propria natura secundum actum, perfectissima vst consideratio rei: ergo quilibet omni tempore consideraret animam perfectissima consideratione, quod aperte falsum est, Si nosse se est scientiam de se hahere naturalem et demonstrativam que docet quid est res in se, et in passionibus, sive proprietatibus suis, tunc non vst homo qui non habeat apud se totam scientiam de anima: et hoc videmus esse falsum, quia omnia labore acquirimus, studio, etiam modicum de ipsa: si vero nosse se est se intueri per intellectum, tunc quilibet semper intuetur se per intellectum ; et cum scire plura possimus, intelligere vero minime, numquam possemus aliquid aliud intueri per intellectum, quod iterum falsum est : ergo videtur, quod intellectus non semper intelligat vel videat se.
Si hoc concedatur, Contra: 1. Omnis potentia passiva sive rereptivain actu est, quando actus est in ipsa: et tamdiu est in actu, quamdiu forma est in ipsa: et hoc probatur per inductionem in singulis Intellectus autem est potentia receptiva intelligibilis : ergo in actu est, actu intelligibilis existente in ipsa: cum autem intellectus intelligit se, intelligibile est idem intelligenti: ergo sicut non abest intellectus sibiipsi, ita nec abest sib: intelligibile - ergo semper est in actu secundum hoc intelligibile : et hoc est in actu esse quod intelligere : ergo semper intelligit se.
2. Item, Aristoteles in III de Anima dicit, quod intellectus agens semper in actu est: et cum sit agens respectu alicujus intelligibilis, erit aliquod intelligibile semper terminans actionem suam: hoc autem non est nisi quod semper presens est intellectui, et hoc est intelligibile quod est ipse intellectus : ergo intellectus possibilis semper illustratur luce intellectus agentis: et hoc facit intelligere possibilem secundum actum : ergo intellectus semper intelligit se.
Solutio. Dicendum, quod — quidam Philosophus exponendo Aristotelem de Intellectu et Intelligibili dicit, quod intellectus videt se semper, sive intelligit se semper: et dicit quod hoc idem est dicere, quod intellectus intelligit se in omni intellligibili. Sicut enim lux videdetur in omni colore, eo quod color sit motivum visus secundum actum lucidi: ita dicit, quod intellectus videtur in omni intelligibili, quia ipse est id quod facit actu aliquid intelligibile, eo quod lux sua abstrahat universale de phantasmate movente, et sic in intelligibili secundum actum facto videtur intellectus agens. Quia vero intellectus possibilis non est polentia receptiva unius tantum, sicut sensus particularis, sed est recepliva omnium, et componit et dividit recepta : ideo etiam cum accipit intelligibile in se, accipit subjectum intelligibilis cum intelligibili simul, licet ipse non accipiat ut subjectum. Et radix hujus Philosophi consistit in hoc quod dupliciter intellectus agens intelligitur, scilicet, ut distinctus in propria natura, et sic non in omni intelligibili intelligitur: vel ut actus et perfectio intelligibilium secundum quod intelligibilia sunt, et sic mtelligitur in omni intelligibil: : sicut etiam dupliciter videtur lux, scilicet ut objectum determinatum in se, et ut perfectio colorum, secundum quod dicit Aristoteles in hbro de Sensi et sensato, quod color est extremitas perspieul in corpore terminato. Eodem modo intellectus possibilis duobus modis intelligitur, scilicet, in propria natura secundum quod habet esse distinctum ab alis intelligibilibus, et sic non semper intelligitur secundum actum : vel secundum quod intelligibile per hoc est intelligibile quod est in ipso possibili intellectu, et sic ipse in omnibus intelligibihbus intelhgitur, et sic intelligit se semper. Sed ista solutio etsi satis sit conveniens ad hoc ut salvetur dictum Philosophi, tamen nullo modo salisfacit dicto Augustini, qui vult, quod sub omni intelligibili alio intellectus semper intelligat se, et alia duo: et memoria semper meminerit sui, et aliorum duorum: et voluntas semper velit se, et alia duo. Unde sine prejudicio dico secundum praedicta, quod meminisse nihil aliud est quam notitlam rei apud se retinere. Intelligere vero nihil aliud quam notitiae specie vel essentia notitia se intueri simpliciter sine consideratione sui et discretione sue nature, quia hoc vocat Augustinus intelligere se : et discernere se et cogitare se plus secundum eum dicunt quam intelligere se. Cum igitur intelligere se non ponat discretionein sui, sed simplicem intuitum sine discretione et cogitatione, dico quod non ponit conversionem intellectus ad aliquid quod sit extra ipsum ad quod sui ponat convententiam vel differentiam, nec aliquam proprietatem suam que cogitelur ei inesse vel non inesse. Hic autem intuilus perficitur duobus, scilicet lumine intelligibili emisso, et objecto: et intueri se nihil aliud est quam in lumine illo sibi objici. Cum igitur lumen inellectus agentis semper s plendeat super possibile, eo quod agens sit forma et actus possibilis, intellectus possibilis semper objicrtur sibi in lumine ilo: et cum hoc sit intellgere se secundum Augustinum, semper intelligit se. Et idem dico de memoria et de voluntate: quia ab ipsa notitia semper vaporat amor, licet non distinctus : sicut nec ipsa notitia vel intellectus ut distmeta ab alus rebus accipiuntur.
Dicendum ergo ad primum, quod quandoque una potentia abstrahit aliam ab actu, et quandoque juvat eam ut ad actum. quandoque enim actus ordinati sunt, ita quod una accipit ab alia super idem objectum, et tunc una non impedit alam, sicut visus hominis phantasiam ejusdem hominis, et mtellectum de eodem ipso: quando autem non sunt ordinate super idem, tunc una fortiter existens im actu, impedit aliam ne agat: sicut cogitantes de aliquo intelligibili intellectu forti et intenso, ea quae coram oculis sunt non advertimus. Iste autem tres potenti ordinate sunt super idem intelligibile vel objectum, ut dicit Augustinus: etideo una non destruit, nec impedil aliam in agendo
Ad aliud dicendum, quod ad istud intelligere quod tantum est objici sibi in lumine intellectus agentis, non exigitur voluntas nisi naturaliter consequens, et non secundum actum: sed ad illud quod est discernere unum intelligibilium ab alio, vel in propria natura, et partibus et differentiis considerare, ad hoc exigitur actualis voluntas utrumque conjungens.
Ad aliud dicendum, quod illa auctoritas loquitur de memoria inquisitiva, quando inquirit se in comparatione ad aliam et discernit se: quia illa inquiritur, et ante hoc non habebatur: et hoc patet inspicienti originale : quia de inquisitione 1b loquitur, quando mens quaerit se et invenit se.
Ad aliud dicendum, quod nosse se est notitiam apud se habere, vel per spectem vel per prasentiam, et intelligere se est sit objici in notitia illa et luce intellectus
agentis: et divisio quam ponit ratio illa, semel in discretiva scientia, et non in ista quae secundum naturam talis est, ut diximus.
Ea autem quae objiciuntur in contra- rium concedimus hoc modo, quod secundum actum est intellectus ad seipsum, non quod semper convertatur super se discernendo, sed quod semper objiciatur sibi in lumine praedicto.
Totamque meam memoriam, et intelligentiam, et voluntatem simul memint, Quod enim memoria mes non memini, illud non est in memoria imea : nihil autem tam in memoria est, quam ipsa memoria :‘tolam ergo memini. Item, quidquid intelligo, intelligere me scio: et scio me velle quidquid volo : quidquid autem scio memini. Totam ergo intelligentiam, folumque voluntatem meam memini.
Similiter cum haec tria intelligo, tota simul intelligo : neque enim quidquam intelligibilium est quod non intelligam, nisi quod ignoro. Quod aufmignoro, nec memini, nec volo. Quidquid ergo intelligibilium non in- telligo, consequenter etiam nec memini, nec volo. Quidquid ergo intelliyibilium memini et volo, consequenter intelligo.
On this page