Text List

Articulus 30

Articulus 30

Ostendit aequalitatem istarum potentiarum, memoriae, voluntatis, et intellectus ?

ARTICULUS XXX. Ostendit aequalitatem istarum potentiarum, memoriae, voluntatis, et intellectus ?

"Totamque meam memoriam, etc."

Hic incipit secundum istius partis in quo probat aequalitatem istarum potentiarum secundum sui totalitatem : et primum de memoria, et ratiocinatur Sic :

1. Quidquid est in memoria memini : tota memoria est in memoria : ergo totam memuni.

2. Item, Quidquid intelligo scio, et quidquid scio memini, quia notitiam ejus apud me teneo, et hoc est meminisse : ergo quidquid intelligo memini, et quidquid volo memini: ergo haectria tota sunt in memoria.

Consequenter haectria lota probat esse in intellectu, ibi, "Similiter cum heec tria intelligo, etc." Et ratio sua est talis: Supponatur quod quidquid ignoro, nec memini, nec volo, quia illius notitiam apud me non habeo : ergo non memini : et non est voluntas ejus cujus notitia non est apud me: ergo ejus quod ignoratur, non est voluntas.

Hoc habito, proceditur sic :

Quidquid intelhgibilium memini et volo, hoc objicitur mihi in notitia mea : et objici mihi in notitia mea nihil aliud est quam intelligere : ergo quidquid intelligibilium memini et volo, haecomnia intelligo : sed omnia memini et volo intelligibiha quae sunt in notilia mea: ergo omnia intelligo : ergo memoria secundum omnia memorabilia, et voluntas secundum omnia volila est in intellectu meo.

Consequenter probat, quod voluntas claudit totam memoriam et mtelligentiam sic :

Quocumque utor toto, totum clauditur in voluntate per diffinitionem ejus quod est uti supra positam quae est, Uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere : sed ommibus intelligibilibus et memorabilibus utor : ergo omnia intelligibilia et memorabilia volo: ergo tota memorabilia et intelligibilia clauduntur in voluntate.

Ex noc ulterius in eodem capitulo concluditur, quod haectria sunt aequalia et unum secundum vilam, et mentem, et essentiam : et distinguendo tangit, qualiter mens accipitur : et ultra ostenditur, qualiter memoria hic accipiatur secundum quod est pars imaginis.

Et haec est sententia istius Let/ere.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 30