Articulus 38
Articulus 38
Utrum una potentiarum necessario presupponat sibi aliam, et unus habituum presupponat sibi alium, et unus actuum sit ante alium ?
ARTICULUS XXXVIII. Utrum una potentiarum necessario presupponat sibi aliam, et unus habituum presupponat sibi alium, et unus actuum sit ante alium ?
Tertio, quaeritur de ordine quem ponit Augustinus hic, quod ex memoria intellectus, et ex utroque voluntas : et ex mente notitia, et ex utroque amor, quantum ad alium modum imaginis.
Huic enim videtur esse contrarium quod dicit Glossa super Eccli. xviu, 1 et seq., quod ex intelligentia voluntas, et ex utroque memoria: ergo videtur, quod memoria appropriabilis sit Spiritui sancto, et non Patri.
Ad hoc communis estomnium responsio, quod Glossa super Ecclesiasticum distinguit Trinitatem imaginis potentiarum, prout se habent ad actus acquisitos : quia intellectus in illis primo accipit notitiam, et per intentionem voluntatis reponit illam in memoriam : et in ills non est imago nisi secundum quid, cum notitia non sit substantialis ment, et res cognite frequenter inferiores sunt quam cognoscens. In libro autem de 7rinetate, accipit ista secundum capacitatem mentis ad seipsam, et ad Deum: quia illa naturaliter per essentiam semper presentia sunt menti in anima: et in illis est prius habere nolitiam quod est memoria, et postea se videre in ila quod est intellectus, et postea amare quod est voluntatis.
Si autem objicitur, quod Augustinus dicat in libro de Spiritu et anima, quod Trinitas est in ratione, irascibili, et concupiscibili, dicendum quod non est Trinitas simpliciter, sed secundum quid : irascibilis enim et concupiscibilis (ut dicit Gregorius Nicenus, et Damascenus) sunt partes anime sensibilis : ratio autem est pars rationalis anime: et ideo non est ibi sufficiens unio, sed quedam, ut supra dictum est de visu et imaginatione, in quibus Augustinus etiam ponit Trinitatem.
On this page