Articulus 39
Articulus 39
Utrum ista tria, mens, notitia, amor, cum ente noscente sint una substantia et esseniva ?
ARTICULUS XXXIX. Utrum ista tria, mens, notitia, amor, cum ente noscente sint una substantia et esseniva ?
Et hie incidit dubitatio quam verba Augustini faciunt gravem, Qualiter hec substantialiter in anima existant ?
J. Et accipiantur verba Augustini in libro IX de Trinitate, ubi dicit sic : Admonemur, si utcumque videre possumus hee in anima existere, et tamquam involuta evolvi, ut sentiantur, et dinumerentur substantialiter, vel (ut ita dicam) essentialiter, non tamquam in subjecto, ut color, aut figura in corpore, aut ulla alia qualitas, aut quantitas. Quidquid enim tale est, non excedit subjectum in quo est. Non enim color iste aut figura hujus corporis potest esse et alterius corporis. Mens autem amore quo se amat, potest amare et aliud praeter se. Item, non se solam cognoscit mens, sed et alia multa. Quamobrem non amor et cognitio tamquam in subjecto insunt menti, sed substantialiter etiam ista sunt sicut ipsa mens : quia etsi relative dicuntur ad invicem, in sua tamen sunt singula queque substantia. Ex hac auctoritate accipitur, quod ista sunt una substantia et una essculia. Et rationem etiam Platonis ad hoc ponit Augustinus : quia nullum accidens im agendo extendit se extra subjectum sutum in quo est : illa autem extendunt s oxtra suum subjectum : ergo sunt substantia mentis, et non accidentia.
2. Item, Ibidem : Quamvis substantia situmans vel sciens, substantia sit scientia, substantia sit amor, sed amans et amor,aut sciens et scientia relative ad se dicantur sicut amici : mens vero aut spiritus non sunt rlaliva, sicut nec homines relativa sunt : non tamen sicut amici homines possunt nvarsum esse ab invicem, sic amans et anor, aut sciens et scientia. Ex hoc iterum accipitur, quod ipsa scientia est submlantia, et ipse amor substantia est
3. Item, ipse ibidem: Pars ad totum relative dicitur, quia omnis pars alicujus totius pars est: et totum ad partem relutive dicitur, quia totum omnibus partibus totum ést. Sed quoniam et pars corpus est et totum, non tantum ista relative dicuntur, sed etiam substantialiter sunt. Fortassis ergo mens totum est, et jus quasi partes amor quo se amat, et sticntia qua se scivit et novit, quibus duabus partibus illud totum constat. Ex hoo iterum accipitur, quod ista sunt partvs substantiales mentis.
Notitia est habitus : omnis habitus vst qualitas : ergo notitia qualitas est, non ergo substantia. Kadem est objectio le amore. Si dicatur, quod non est qualilas quando mens novit se. Contra : Nosse se est notitiam sui apud se tenere : hoc autem fit per habitum veri et boni quod mens est : ergo videtur adhuc, quod ille habitus sit accidens qualitatis.
Uterivs quaeritur, 1. Qualiter ista tria, et superiora tria que sunt memoria, intelligentia, et voluntas, xunt una essentia, una vita, et una mens ?
2. Praeterea, Non videtur valere Au- gustini ratio quam inducit : multa enim accidentia sunt quae agendo se extendunt ultra suum subjectum, ut calidum, frigidum, etc. : ista enim immutant corpora sibi vicina.
3. Praeterea, Videtur, quod ratio Augustini sit contra intentionem suam : quia Philosophi dicunt, quod forme substantiales non sunt active, sed quedam forme accidentales. Unde si se ista extendunt agendo extra subjectum in quo sunt, videntur esse forme accidentales.
Solutio. Sine prajudicio dico, quod ista non sunt substantia mentis nec substantie, nisi uno modo tantum considerata, scilicet quando mens novit se, et amat se: et hoc accipitur ab Augustino in eodem libro scilicet in libro 1X de Zrinitate +, quia postquam omnia verba superiora dixit, ita subjungit in Littera : Quomodo autem illa tria non sunt ejusdem substantiae non video, cum mens ipsa se amet atque ipsa se noverit: atque ita sunt hec tria, ut non alteri alicui rerum mens vel amata vel nota sit. Unius ergo ejusdemque essentiae necesse est haec tria sint : et ideo si tamquam in commixtione confusa essent, nullo modo essent tria, nec referri ad invicem possent. Et dat exemplum de tribus annulis ex auro, et potione ex vino, et aqua, et melle, que non sunt unius substantiae distincte in illis, Unde dico, quod cum dicit Augustinus, quod notitia est substantia, intelligit hoc de notitia quae oritur ex mente, cum mens novit se: et de amore qui oritur ex his duobus, cum mens amat se. Sed adhue distinguendum est hic, quod notitia non sumitur hic pro actu qui est a cognoscente supra cognitum : quia ille non est notitia : sed sumitur pro habitu. Est autem duplex habitus : unus est qui est perfectio per modum qualitatis difficultatem a potentia operativa tollentis, et talis habitus non est iste. Alter est qui ex hoc quod presens res indi- stanter a mente habetur, dat facultatem operandi semper, et talis habitus est mens sibi presens, ut presens: dicit enim Augustinus, quod habitus est quo quis agit cum voluerit : et hoc modo sumendo hic habitum, erit hic habitus notitia mentis qua nota est sibi : hoc autem non est aliud quam presentia sui sibi: et tunc nolitia materialiter accepta, idem erit quod mens nota. Idem autem in substantia sunt mens nota, et mens noscens, reinvicem secundum relationem noscentis et not. Talem autem notiliam que est mens nota sequitur secundum naturam amor, et accipitur materialiter, id est, mens amata : et hac iterum erit idem in substantia cum mente noscente et amante, relata tamen per hoc quod est amata et amans. Quod autem talis notitia, et amor, habitus dicuntur a Magistris, hoc non est, quia sit qualitas aliqua mediata in qua videatur et ametur mens nota, sed tantum propter modum signi~ ficandi quem relationes important noscentis et noli, et amantis et amati : lle enim supponunt quasi quosdam habitus, notitiam, et amorem. co quod notitia et amor non sunt relativa proprie, sed tantum hoc quod significant secundum nomen, id est, habitus quosdam, illi habent conjunctum respectum ad aliud : sicut et scientia respectum dicit ad scibile, qui conjunctus est habitu: quem significat secundum rem: sed in hoc est dissimile, quod notitia mentis nihil aliud est quam mens nota, licet aliud sit secundum ratonem. Et sic patet qualiter sit notitia accepta, et amor, cum dicitur quod sit idem in substantia cum mente noscente Et ita intelligit Augustinus. Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad aliud dicendum, quod in veritate ista tria et praecedentia tria sunt una essentia, una vila, una mens, quodam modo loguendi: eo quod, sicut Magister dicit, substuntialter in vita, mente, et essentia consistunt. Et ad hoc intelligendum notlandum est, quod secundum Ari- stotelem et alios Philosophos, quedam potentia est ante esse rei, et quaedam est post ipsum. Dicit etiam Aristoteles, quod vegelativum est in sensitivo, et sensitivum in rationali, sicut trigonum in tetragono. Trigonum autem componit tetragonum: quia (sicut dicit Boetius.) duo trigoni compositi tetragonum faciunt, tres autem pentagonum, et sic de alus :igitur trigonum est in tetragono, sicut potentia in actu: et tetragonum in trigono, sicut actus in potentia : ergo vegetativum est in sensitivo, sicut potentia anterioris differentia dicitur esse in actu sequentis : potentia autem anterioris differentiae non destruitur per actum sequentis, sed potius perlicitur ad amplius posse : plus enim potest sensitivuin quam vegetativum, et plus rationale his duobus. Si ergo consideretur substantia anime prout ipsa est perficiens corpus in se et in partibus, necesse est quod habeat in se posse omnium potentiarum, tamquam constituentium illud universale posse anima, secundum quod confert corpori esse animatum et in se et in partibus : ergo hoc modo potenti sux sunt ante ipsam secundum rationem, et de substantia ejus, et conferunt ipsi esse complementum in tal posse. Hoc modo dicit Magister, quod sunt substantialiter in anima: quia sicut substantiale est pars esse, ita sunt potentiae pars esse anime : et sic non est concedendum, quod sint qualitates sive propria passiones ipsius, nisi secundum illum modum quo omnis forma quale dicit, hcet non quale, sed quid dicant in eo cujus sunt forma, sicut forme et differentia substantiales : et sic tali praedicatione dicuntur una essentia, una vita, et una mens. Sicut enim dictum est supra, anima potest accipi aut in esse, aut in posse : comparatur enim ad corpus, sicut ad materiam suam simpliciter, secundum esse quod confert corpori : et sic ipsa est essentia corporis : et Philosophus vocat eam subslantiam secundum rationem hujus corporis, id est, substantiam forme a qua sumitur ratio animati corporis. Comparatur etiam ad corpus, ut est organicum : et cum organicum sit instrumentum potentia, non erit ipsa perfectio corporis organici nisi secundum suum universale posse quod habet ex potentiis : et quia prima perfectio corporis potentia vitam habentis est vita, ideo ipsa in ista comparalione dicitur vita. Tertiam habet comparationem ad id secundum quod potest separari a corpore, et sic dicitur mens. Dico igitur, quod cum dicitur quod hee iria sunt una essentia, vel una substanlia, est praedicatio totius potestativi secundum remotissimam rationem partium aloto, quia minime accipit anima secundum quod est essentia corporis a posse potentiarum : sunt tamen de essenlia ejus et substantia ejus: et quia illa essentia non dividitur im partibus, sed est in qualibet parte tota, ideo dicuntur esse essentia. Secundum autem quod anima est vita talis corporis ut organici, sic habet in se posse potentiarum, et ut mens substantialiter habet potentias in genere : et ideo minus remota predicalio est, cum ista dicuntur vita : quia potentiae conferunt ad hujusmodi vivere, et ideo etiam vivere dicitur multipliciter, scilicet generare, et alimento uti, et movere, et sentire, et intelligere, quia in tali vivere est esse corporis organici, vel in se, vel in partibus. Sed tamen quia iste tres potentie in imagine non sunt alicujus partis corporis actus, ideo adhuc remota est praedicatio : minus tamen quam prius: quia licet non constituant posse anime in hoc quod perficit organa, tamen in ratione generis accedunt, idest, in quantum potentie sunt: sed cum dicitur, quod sunt una mens, propinquissima est praedicatio actus de his que sunt in ipso ut potentie precedenles et constlituentes eum: sicut si ego dicerem, Sensibilis anima est substantialiter potestas vegetandi, et sentiendi : ex his enim duabus consequenter ordinatis ut sentiendi potestas sit post potestatem vegetandi, constituitur sensibilis anima. Alio modo potest considerari potentia ut est ad actum qui est operatio animati : et sic est potentia post esse, fluens tamen de essentialibus animati : et sic est potentia naturalis quae est in qualitate, radicata tamen secundum originem in partibus constituentibus animam : et sic hec tria dicuntur partes substantiales : quia sunt radicate in partibus quae constituunt et praecedunt esse.
Ap rationem Augustini, dicendum, quod bona est, sed difficilis ad intelligendum : ipse enim probat hoc quod est prius secundum naturam per id quod est posterius ; quia accidentia non habent esse nisi a subjecto, licet forme rationem quamdam habeant a seipsis, ut dicit Avicenna : et hoc patet ex hoc quod accidentis est esse in esse, et accidentia non sunt quando non sunt in subjecto, nec per se habent virtutem agendi: et ideo quantum ad esse et quantum ad agere sequuntur subjectum in quo sunt: et hoc vocat ipse non extendere se extra illud : non enim intendit quod non possint immutare aliud subjectum, sed quod non possint hoc nisi virtute subjecti im quo sunt. Sed iste partes non sunt tales, imo radicantur in partibus precedentibus esse, et ideo quoad hoc non habent a subjecto hoc agere, sed potius subjectum ab illis, et ita per se sine multitudine sui in medio extendunt se ad aliud: cum enim intelligo rem distantem, non oportet quod intellectus multiplicet se in medio: sed forma accideatalis ideo quod sequitur esse,in omni eo in quod agit est ut in subjecto, et aliter non ageret in ipsum : ethoc quidam dicunt omni forme substantiali convenire a virtute coeli quae est in ipsa : sed quidquid de hoc sit, hoc convenit illi forme quae substantia compieta est, sicut anima, et completur suis polestatibus, sicut dictum est. Alu autem diversas rationes assignaverunt de quibus disputare esset dispendium.
On this page