Text List

Expositio Textus

Expositio Textus

Expositio Textus.

"Mens itaque rationalis, etc." Hic incipit pars illa in qua imaginem creatam applicat ad exemplar increatum, et ostendit quid haberi possit per considerationem ipsius.

Objicitur autem de hoc quod ipse dicit "eum habere sapientiam quae ab ipso genta est, etc.": ergo sapientia genita est : sed sapientia est essentia: ergo essentia genita est, quod falsum est.

Solutio. Hic breviter transeo (quia infra de hoc erit questio) dicens, quod sapientia accipitur hic ut appropriatum in quo intelligitur proprium : quia ita ducit imago in sapientiam, et ideo sapientia est Filius, et est sensus, id est, Filius cujus appropriatum est sapientia.

PrevBack to TopNext

On this page

Expositio Textus