Text List

Expositio Textus

Expositio Textus

Expositio textus.

"Quapropter juxta istam consideraHionem, etc," Haec est ultima pars in qua scilicet, quasi concludendo determinat quid tenendum est de Trinitate et unitate in quam ducit imago. Quod totum est planum praeter hoc quod dicit, quod "solus essentialiter de seipso Filium unum yerut." Per hoc enim generatio videtur esse actus essentiae. Si hoc diceretur, tunc objicitur in contrarium : quia cujus est actus, illud agit illo actu : essentiae est actus : ergo essentia agit illo actu : sed ille actus est generatio Filii : ergo essentia generat Filium : et generatum non est gignens, ut infra habebitur : ergo Filius non est essentia, quod falsum est.

Solutio. Essentialiter genuit, id est, genuit Filium habentem eamdem essentiam secum : et ita cessabit objectio : et in aliis Littera plana est.

PrevBack to TopNext

On this page

Expositio Textus