Divisio Textus
Divisio Textus
"Hic oritur questio satis necessaria, etc." Hic incipit tradere Magister notitiam Trinitatis et unitatis secundum vias quas predelerminavit. Et dividitur pars ista libri in duas partes, secundum quod dupliciter cognoscitur Trinitas, scilicet in se, hoc est, ut est causa per crealionem : et in appropriatis quie conveniunt e1 secundum quod creat res, et est causa univer- salis esse omnium creaturarum : sic ei conveniunt sapientia, omnipotentia, voluntas, de quibus agit in secunda parte que incipit infra, dist. 35, scilicet, "Cum supra disseruerimus et plura dixerimus, etc."
Prima pars quae de his est quae conveniunt personis divinis in comparatione ad actum creandi res quae fluunt ab ipsis, dividitur in tres partes, secundum tria quae exiguntur ad personarum dislinctionem. Primum horum trium est, quod determinetur modus et actus quo persona fluit a persona, eo quod est persona a qua est fluxus iste, et est persona tluens, et iterum alio secundum rationem fluxu fluit a Patre, et alio fluit Spiritus sanctus ab utroque : et isti modi fluxus persone a persona determinantur in priina parte. Secundum quod exigitur, est ul remaneat aequalitas et communicabililas in natura cujus sunt persone, et wqualitas praedicationis omnium communium de ipsis : et hoc determinatur in secunda parte quae incipit infra, dist, 19, in seilicet, "Nunc postquam coeternilatem trium personarum, etc."
Tertium autem est, quod sint proprietates secundum quas una persona ab alia distinguitur : et hoc determinatur infra, dist, 26, ibi scilicet, "Nunc de proprietatibus, etc."
Prima harum partium dividitur in duas : in quarum prima tangit generationem Filii a Patre. In secunda, tangit processionem Spiritus sancti ab utroque, setlicet a Patre et Filio : et haecincipit infra, dist. 10, ibi scilicet, "Nunc post lilii aeternitatem, etc."
Prima harum dividitur in quatuor que circumstant actum generationis. Ad omnem enim actum generationis quatuor eviguntur, scilicet termini actus inter quos esi, ut a quo et in quem est : secundum, potentia inclinans ad actum in vonerante : et tertium, natura communicala per actum generationis, quae vel dicilur in generante et generato, vel secundum idem simpliciter manet in utroque : et quartum est id quod accidit generationl per modum mensurantis exlrinsecus, sicut tempus mensurat in generatione corruptibilium, ut dicit Dionysius, aeternitas autem in generatione aeterna: et de his quatuor agitur hie in quatuor partibus se consequentihus : de terminis enim generationis agi- (urin prima : de potentia inclinante ad aclum ex parte generantis agitur in secunda, ubi incipit dist. 6, ibi, "Preederea queri solet, Utrum Pater genuerit Filium, etc." De communicabilitate au- tem nature quae simpliciter vere incommutabiliter manet in generante et genito, agitur in tertia quae incipit in dist. 8, ibi, "Nunc de veritate sive proprietate, etc." Sed de eo quod est per modum mensurantis extrinsecus, scilicet costernitas, agitur in quarta quae incipit in dist. 9, ibi, "Nunc distinctionem personarum, etc."
Sed quia ulferius est persona generans et persona genita, non dubitabiur, Utrum persona aliquo modo esset terminus generationis? sed dubitatio est, utrum essentia sit ? quae significatur duobus nominibus, scilicet ut nomine concreto, et abstracto : et ideo dividitur hee pars in duas distinctiones : ita quod in prima quaeritur, Qualiter se habeat ad generationem, scilicet aeternam significatam sub hoc nomine Deus, cum dicitur, Deum Deus genuit? Et in secunda, Utrum abstracte signilicata possit esse terminus generationis ? et hac incipit in dist. 5, ibi, "Post haecquaeritur, Utrum concedendum sit, etc."
Prima distinctio continet dissolutionem duorum argumentorum sophisticorum. In primo enim capitulo A determinat Magister, Utrum Deus generat se Deum, vel alium Deum? In secundo autem movet aliam dubilationem, Utrum generat se Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater? ibi, B, "Sed adhuc opponunt garruli, etc."
On this page