Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Deus genuit se Deum, an alium Deum ?

ARTICULUS I. An Deus genuit se Deum, an alium Deum ?

Prima argumentatio est ista : Deus genuit Deum: aut ergo genuit se Deum, aut alium Deum : si se Deum : ergo idem in persona generat, et generatur : si alium Deum : ergo est alius Deus quam Deus generans : ergo generans et genitus non sunt idem Deus, quod falsum est.

Ad hoc solvendum dicit Magister, quod neutrum est concedendum. Et videtur esse sua ralio : quia cum hoc pronomen se sit relalivum reciprocum, ipsum supponit et refert suppositum verbi : suppositum autem verbi est persona Patris : ct hoc nomen, Deus, per verbum copuJans actum notionalem, trahitur ad supponendum pro persona Patris, et illa non est genita : sed hoc relativum, alizs, est relativum diversitatis, et terminum adjunctum sibi respicit gratia forme : et cum adjungitur huic nomini, Deus, gratia divinitatis notabit diversilatem : et cum non sit diversitas deitatis inter Patrem et Filium, dicit Magister hane non esse recipiendam : Deus genuit alium Deum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1