Articulus 2
Articulus 2
Quid sit generatio ?
Sed hic incidit multiplex questio. quaeritur enim primo, quid sit generatio ? Secundo, an generatio conveniat Deo ? quia si non convenit, tunc nulla est questio Magistri. Tertio, utram per prius conveniat Deo vel creature? Quarto de argumentatione quam hic ponit Magister et solvit, utrum habeat processum vel non?
Circa primum proceditur sic : Dicit Damascenus : Generatio est, ex substantia generantis produci quod generatur simile secundum substantiam '. Aliam definitionem generationis divine dat idem sic : Generatio quidem sine principio et aeterna nature opus est, et ex substantia ejus profecta : ita ut is qui generat, mutationem non subeat ullam, et ut non Deus primus et Deus posterior sit, atque adjectionem suscipiat.
Objicitur autem contra primam sic: 1. Cum dicitur, ix substantia generanlis, praepositio ex notat aliquam habitadinem cause aut igitur materialis, aut essentiahs : non materalis, quia dicit Damascenus, ibidem Nam cum Deus sit impassibilis et influxibilis, ul simplex et non composilus, non aptus natus est sustinere passionem, neque in generando, neque in ereando, neque im aliqua operauione indiget altero : omnis autem materialis causa est passibilis : ergo praeposilio non notat causam materialem ex parte substantiae Patris. Si autem notat essentialem, ut fere omnes dicunt. Contra : Essentialis causa estin generatione : sed essentialis causa est essentia : ergo essentia aliquo modo est causa generationis : non autem ut efficiens, vel generans, vel ut finis, vel ut forma, quia sic esset terminus generationis per generationem in genilo inducta, et hoc non conceditur, quia sic ad minus distingueretur in genito, sicut essentia Socratis nati distinguitur in ipso, in quantum per generationem accepta est: ergo crit subjicibilis generationi : sed omne subjectum generationis in genito distinguitur per formam geniti : ergo essentia distinguilur in Filio proprietate Filu, quod falsum est: ergo videtur quod ly ez, nullam possit notare habitudinein cause.
2. Praeterea, quaeritur, pro quo supponit ibi substantia ? aut enim stat ibi pro natura, aut pro persona : si pro natura et recipit prepositionem, et verbum notionale quod est generare, tunc videtur quod natura est generans et genita. Si autem pro persona. Contra: Cum dico, Pater est ex substantia sua generans Filium, substantia dicit quod est in utroque, scilicet generante, et genito : sed hoc non est persona Patris : quia in persona Pater et Filius non sunt unum : ergo substantia non supponit ibi personain Patris.
3. Praeterea, quaeritur de hoc quod dicit, product: hoc enim videtur dicere actum generationis : produci autem est in apertum de occulto duci: et ita videtur quod Filius aliquando fuerit in occullo potentiae, et sic eductus in apertum.
4. Praeterea, Produci dicit actum, aut in fieri, aut in facto esse. Si in fieri, aut finibile, aut non finibile. Si primo modo, sequitur quod Filius quandoque non fuerit : quia quod est in fieri non esl, sed erit cum factum fuerit : et hoc dico, si ipsum est de permanentibus. Si secundo modo, tunc sequitur quod Filius numquam fuerit, sed semper sit in via ad esse. Si autem dicit generationem in facto esse, tunc sequitur quod ante hoc fucrit in fieri : quia factum esse semper est terminus fieri.
5. Item, Ille actus qui importatur per produci, medius est inter producentem et productum : ergo distinctionem habet ab utroque, et sic aliquid est inter Patrem et Filtum, habens distinctionem ab utroque, quod falsum est. Si dicatur, quod actus ille non est ibi nisi secundum rationem intelligendi. Conrra : Ratio intelligendi cassa est et vana, que nec oritur a re, et circa rem aliquo modo polest pom : sicut mathematicorum rationes, licet non possunt poni circa rem secundum suum esse quod habent in na- (ura, possunt tamen poni circa intelleclum quantitatis qui est in re. Iste autem intellectus producendi, ut videtur nullo modo est applicabilis ipsi rei.
6. Ulterius quaeritur de hoc quod dicit, Quod generatur simile secundum substantiam : hoc enim videtur inconveniens : non enim in divinis generatur quod, sed quis.
1. Dicit enim : Naturae opus est : dicit autem infra Magister, quod natura nec gencrat, nec generatur.
2. Praeterea, Nihil videtur esse dictum, nature opus existens, et ex substantia producens : quia natura est substantia, et sic generatio erit substantiae opus, et ex substantia, quae omnia in sequenti distinctione improbantur.
3. Praeterea, Hoc videtur esse impossibile quod dicit, ué non Deus primus et Deus posterior sit: quia communis animi conceptio est, quod id quod alii dat substantiam et esse, est prius illo duratione quod accepit ab eo substantiam et esse : nec est simile de splendore et luce, quia lux in luminoso non dat splendor totum esse suum, sicut pater filio: unde non dicimus splendorem filium lucis.
Solutio. Dicendum, quod utraque diffinitio satis bona est : et prima diffinit generationem univocam in genere: et voco generationem univocam, illam que est in similem formam et speciem cum generante, sicut homo generat hominem: in genere autem voco generationem, quia diffinitio secundum aliquem modum convenit divine generation, et hominis, et aliarum creaturarum, convenit enim per prius et per posterius, ut infra patebit.
Dicendum ergo ad primum, quod prepositio ex notat ibi identitatem essentiae. Sicut enim in materiahbus dicimus, Cultellus est ex ferro, sighificantes non tantum materiam, sed etiam quod est esse ferri in cultello esse, eo quod materia maneat in materiato : ita transsuminus in divina, abjiciendo quod imperfectum est, et attribuimus Deo perfectum. Cum igitur tria notentur in tali locutione, scilicet quod ferrum fuit subjectum operationis et ipsius fieri quo fiebat cultellus, et quod cultellus potentia fuit in ferro, et quod habet essentiam ferriin se: duo prima sunt imperfectionis, et ideo Deo non conveniunt : sed tertium perfectionis est, et hoc Deo convenit, scilicet substantiam habere generanlis eamdem. Et si queratur, Utrum notet habitudinem cause respectu essentiae ? dico quod non, sed potius lam habitudiaem ponit respectu ejus qui habet essentiam, et ile est Pater, respectu cujus notat originis rationem, que ratio licet causa proprie non. sil, tamen habitudinem quodammodo similem habet. Objectio autem procedit in his substantus generatorum quae fiunt, ubi actus educitur de potentia: et hoc nullo modo convemt in gencratione divina.
Ad id quod quaeritur de substantia, dicendum quod substantia stat pro natura secundum quod substat et subsisit, id est, secundum quod est in habente eam, sicut significatur in hoc nomine, Deus. Licet enim Pater generet, et non substantia divina: tamen Pater non generat nisi secundum substantiam : generare enim est a potentia nature secundum quod natura est: et ideo non oportel, quod substantia distinguatur vel in Patre, vel in Filto: quia sicut Pater secundum substantiam generat, ita Filius secundum substantiam et naturam generatur : quia eadem potestas nature quae est im Patre ad hoc ut generet, est in Filio ad hoc ut generetur, ut Magister mfra dicet' : et ideo patet quod manet indistincta in generante et genito, sed im utroque est sicut idem.
Ad hoc quod querrtur de actu generationis, dicendum quod non est ibi fieri vel actus medius inter generantem et genitum, et actus non dicit nisi notionem sub alio modo significandi : quia nolwo nominat proprietalem secundum quod per ipsam persona cognoseitur, sed actus nominat eam secundum rationem acceptionis vel dationis essentiae : hee est enim vera, quod Pater dat ecssentiam Filo, et Filius accipit essentiam a Pa~ tre: rationem autem istius dationis et acceptionis per modum intelligendi nominat actus nolionalis : Filius enim per generationem accipit essentiam a Pa- tre . nec tamen essentia veneratur, nec per accidens, sed nec per consequens.
Ad id autem quod objicitur, quod mtellectus sit cassus, dicendum quod hoe est verum, si nulla ratione posset poni in re: sed licet non sit in divinis ut fier, vel ut medium inter agentem et id in quod agit, tamen sunt in hoc quod persona non tantum persona est, sed etiam origo est alterius persone quae est CX ipsa. et ipsam rationem originandi exprimunt actus notionales. Ad aliud dicendum, quod substantia Filii non generatur, neo substantia in Filio generatur, sed tamen substantia Fibi per generationem accipitur. Regula enim est, quod quidquid habet et quidquid est in persona primeipiata ab alia, habet et est et accipit ab illa a qua est: el istam rationem habendi essentiam significat Damascenus cum dicil, quod simile secundum substantiam generatur.
Ad id quod quieritur de aha diffinitione. Dicendum quod Damascenus accipit bi ratione natura: licet enim idem sitin divinis nalura et substantia, non tamen habent eamdem rationem significandi in nomine secundum diffinitionem quam dat Boetius de natura: natura enim dicitur secundum quod est prme:pium producendt ex se simile, et hoc principium est Pater, sed secundum virtutem nature quae est communicabilis ali supposito sine divisione sui. Et sic patet quod in hac ratione natura aliquid attribuitur nature quod non attribuitur substantia, licet idem sint. Et per hoc patet solutio etiam ad sequens : quia hunc modum significandi non habet substantia quem habet natura: et ideo generatio melius dicitur opus naturae, quam opus substantia.
Ap aLiup dicendum, quod virtute illius generalionis sequitur quod unus non sit posterior altero hoc modo: quia in natura in qua nihil est in potentia ante actum,.non est Pater ante ens quam Pater vel generans : haecemm generatio pont ordinem nature quo alter sit ry altero, non quo alter sit prior altero, ut habetur infra! ; et ideo virtute hujus generations in quantum est hee in divinis, et non in quantum generalio mmpliciter, habet quod alter non est prior altero, et quod Pater non subjicitur versioni, quia non commutatur, cum numquam exiverit de potentia ad actuin, vel de otio in operationem.
On this page