Articulus 3
Articulus 3
An Deo conveniat generare ?
Deinde habito quid sit generatio in communi, quaeritur, An Deo conveniat yencrare ? Videtur autem quod non :
1. Generatio enim est ad hoc ut perpetuclur esse per successionem, quod non potest per se perpetuari : esse autem divinum aeternum est in uno solo : ergo non convenit ei generatio, ut videtur.
2. Item, Omnis generatio est multiplicans essentiam unam in diversis suppositis ejusdem natura : sed essentia di- \ma multrplicari non potest, ut supra probatum est in questione de hoc nomine, Deus : ergo Deo non convenit generare. :
3. Item, Philosophus dicit, quod omne penerabile est corruptibile : Deus incorruptibilissimus est : ergo, etc.
4, Item, In omni generatione aliud est recipiens diversam essentiam secundum substantiam ab ipso dante, et essentia est secundum subjectum sicut materia in inferioribus, et sicut materia perspicui in generatione lucis : sed nihil diversum est in divinis : ergo, etc.
5. Si dicatur, quod verum est in his quae generantur secundum partem sue nature, et non totam naturam dando genito : sed Pater totam essentiam dat Filio. Contra : Pater est simplex persona eadem simplicitate qua et natura divina simplex : cur igitur Filium generet ex se, si propter simplicitatem essentie dat e1 totam essentiam, multo magis cum persona propinquior sit generationi quam essentia secundum rationem intelligendi, Pater dat ei personam suam indistinctam in Patre et Filio: sed propter essentiae indivisibilitatem Pater et Filius sunt una essentia : ergo multo magis propter indivisibilitatem persone Pater et Filius sunt persona una : sed hoc falsum est : ergo generatio non convenit Deo neque gratia nature, neque gratia persone.
6. Praeterea, quaeritur, ad quid attribuitur Deo generare Filium ? aut hoe fit quia natura aliquid melius est pluribus quam in uno, aut quia in uno salvari non potest : non quia non potest salvari in uno:ergo quia aliquid melius est in pluribus quam im uno, quod iterum falsum est: ergo videtur Deo non convenire generatio.
Solutio. Dicendum est, quod Deo super omnia et inter omnia existenti dignissime conyenit generatio, et hac ratione nihil ens in potentia est in ipso. Cum igitur omnis natura quantum est de se communicabilis sit, ista aptitudo non erit in Deo nisi in actu: ergo sua natura erit communicata pluribus hypostasibus ejusdem nature. Dicendum igitur, quod generare diversimode convenit diversis : sed quoddam unum est in omnibus generationibus. Quedam enim generant per hoc quod inducunt species suas in materia corporis quod est extra se, sicut corpora simplicia homogenea, ut ignis : per hoc enim quod sunt homogenea in toto et in partibus, nihil est in eis quod non stet in actu sub forma speciei : et ideo nihil est in potentia in ipsis : et ideo necesse est quod generent species suas in materia aliena. Quedam autem sunt quae generant per decisionem partis a sua materia, quae potentia est sub forma speciei, sicut complexionata et mixta quedam, ut vegctabilia et sensibilia, ut homo. Quedam autem mulltiplicant suas formas per sui presentiam in materia aliena, ut luminosa. In omnibus autem his generationibus illud est commune quod est essentiae sive forme communicatio : et hoc ideo con~ tingit, quia omnis forma quantum est de se communicabilis est, et precipue substantialis : unde si non communicetur, hoc contingit ab eo in quo est: et hoc potest esse tribus modis. Uno et proprie : quia quidquid illius forme est receptibile, habet tolum intra se, sicut est in specie solis vel lune. Allo modo : quia ipsum in quo est, non est divisibile, ita quod precidat a se partem in qua sua forma sit in potentia, sicut est in Angelo in quo ipsum quod est, est indivisitbile non habens partem quae sit potentia Angelus, et partem quae sit actu sub forma Angeli. Tertio: quia ipsum non est generativum sui per potentiam in alio, sicut lux, eo quod non sit forma immutans et hoc modo agens. In divinis autem essentia quidem communicabilis est, sicut omnis essentia, sed non divisibilis : quia divisibilitas imperfectionis est, et quod essentia creata dividitur in illis in quibus communicatur, est imperfectionis sue, scilicet quod non est omnino simplex : si enim ita esset simplex in esse, sicut in ratione essentiae simplex est, singularia quibus communicatur ita essent unum in esse sicut in ratione ; sed divina essentia omnino et perfecte simplex est et communicabilis : ergo ipsa erit secundum esse simplex communicata, nisi aliud impediat: non autem potest impedire quod est vel qui est, cum sit indifferens ab essentia : ab ipsa ergo communicabitur : et cum non sit actus communicatio- nis essentiae nisi generatio, erit generatio in divinis.
Unde dicendum ad primum, quod generatio non est tantum ad hoc ut perpetuet in successione quod in se permanere non potest, sed tantum hac de causa est in essentiis illis quae non in toto possunt complere id quod est sive suppositum in quo sunt : si enim in toto complerent, non essent in potentia ad aliam formam : talis autem non est essentia divina : et ideo in divinis non est generatio propter hanc causam.
Ad aliud dicendum, quod essentia divina multiplicari non potest, ita quod dividatur, vel detur nature extranec : sed potest communicari suppositis ejusdem nature quae idem sunt in ipsa per essentiam et esse.
Ad aliud dicendum, quod illud generabile est corruptibile, quod per generationem exit de potentia ad actum, quia illius esse prascedit non esse : sed illud generatum non generabile quod cowvum est et coeternum generanti, non est hujusmodi : et ideo non oportet, quod sit corruptibile.
Ap aniup dicendum, quod illa propositio falsa est, si generaliter accipiatur : sed tamen vera est in his quae per genenerationem exeunt de non esse ad esse, quia in illis recipiens formam est diversum ab ipsa forma per substantiam materi, et ab ipso generante : sed non oportet quod omnis generatio sit hujusmodi, ut patet ex praedictis.
Ap tp quod contra responsionem objicitur, scilicet quod Pater dat totam substantiam Filio, etc., dicendum quod non dat sibi personam: persona enim est qu consistit sua proprietate : proprietas autem secundum sui rationem est, quia uni et non alii convenit : sed quidquid est de se sive absolutum, totum dat ci. Et si objiciatur, quod persona est substantia: ergo personam dat ei. Incidit fallacia accidentis : quia licet persona sit substantia, tamen multa atribuuntur substantia quae non attribuuntur persone et nulla attribuuntur persone quae non attrrbuuntur substantiae : sicut distingul convenit persone, et non substantiae : et communicari per generationem, et hujusmodi, conveniunt substantia quae non conveniunt persone : persona enim est qu distinguitur, et ideo per generationem non communicatur.
On this page