Articulus 4
Articulus 4
Utrum generare per prius conveniat Patri celesti, et per posterius inferioribus, aut e contra?
ARTICULUS IV. Utrum generare per prius conveniat Patri celesti, et per posterius inferioribus, aut e contra?
Deinde quaeritur, Utrum generare per prius conveniat Patri ceelesti, et per posterius inferioribus, vel e converso ? Et videtur, quod per prius Patri ccelesti : pula
1. Dicit Apostolus, ad Ephes. iii, 14 et ih: "Hujus ret gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, er quo omnis paternitas in ceelis et in terra nominatur": ergo videtur, quod inde hue descendat nomen paternitatis.
2. Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus : Omnis divina paternitas et liliatio data est et nobis et superceelestibus virtutibus ex patriarchia ab omnilus segregata, et filiarchia ex qua et dii rt deorum filii et deorum patres deifornes fiunt et nominantur mentes ' : ergo videtur, quod ad nos et ad Angelos in paternitate spirituali descendat nomen palernitatis : ergo multo magis in pater- nitate naturali quae propria est : ergo generatio per prius Deo convenit.
3. Item, Damascenus dicit : Et hoc sciendum est, quod non ex nobis translatum est ad beatam divinitatem paternitatis et filiationis nomen et processionis : e contrario autem inde nobis traditum est.
4. Idem, hoc idem videtur per ratio-~ nem : illi enim verissinie convenit generare, cui verissime convenit essentiam communicare : verissime autem communicat qui eamdem indivisibiliter communicat : hoc autem non facit nisi Pater ceelestis : ergo verissime convenit et generare.
5. Item, Generatio est in simili natura et forma : sed nihil genitum ita simile est in natura generanti sicut Filius secundum generationem aeternam : ergo nihil ita vere genitum est sicut ipse: ergo nulli tam proprie convenit sicut Deo.
SeD CONTRA : 1. Generatio dicit per se mutationem que Deo non conyenit : ergo secundum perfectam generationis rationem Deo non convenit generare.
2. Item, Generatio de se videtur entis imperfecti quod est in potentia : sed Deo hujusmodi ens esse non convenit : ergo et Deo perfecte generare non convenit : ergo conyenit ei per posterius.
Solutio. Dicendum, quod gencrare, sicut et alia nomina et verba accipiuntur duobus modis, scilicet secundum rationem usitatam in nomine, et sic omnia per prius conveniunt creatis, et per posterius divinis : possunt etiam accipi secundum naturam ipsius rei, et sic per prius conveniunt generatio et paternitas Deo, quam homini vel alii creature.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum quod non est verum quod generatio per se dicat mutationem, sed potius per accidens, scilicet in quantum est in natura quae est in potentia et divisi- bilis : sine mutatione autem est in natura que indivisibilis manens sine sui mutatione pluribus hypostasibus communicatur,
Ad aliud dicendum, quod generatio non est entis imperfect: nisi per accidens ut subjecti. In corruptibilibus autem generationi subjicitur ens imperfectum quod est materia : sed hoc accidit generationi secundum quod estin hac natura: sed mn alia natura est generatio quae est notio generantis, secundum quod ex se demonstrat fillum eamdem naturam et essentiam habentem cum generante, ut supra dictum est.
On this page