Text List

Articulus 5

Articulus 5

An Deus genuit Deum seipsum, vel Deum alium ?

ARTICULUS V. An Deus genuit Deum seipsum, vel Deum alium ?

Consequenter quaeritur de argumentatione quam hic ponit Magister, scilicet, si Deus Deum genuit: ergo se Deum, vel alium Deum genuit, etc.

Videtur autem, quod genuerit alium Deum : 1. Cum enim iste terminus, Deus, sit nomen habentis deitatem, per terminum distinctionem notantem potest trahi ad supponendum pro persona: ly aliam autem notat distinctionem, cum sit relativum diversitatis masculine significatum : ergo ly Dewm, cum dicitur, genet alieem Deum, stat pro persona: sed haecest vera, Deus genuit altam personam a se: ergo et haec erit vera, genuit alium Deum, quod Magister negat in Littera.

2. Praeterea, Videtur, quod ly Deum ex parte suppositi non supponat pro persona: Deus enim secundum se non significat nisi essentiam: sed praedicatum vel verbum non restringit suppositum nisi tantum ratione temporis significati, scilicet ul stet pro presentibus si verbum est presentis temporis: ergo hoc verbum, genuit, cum sit praedicatum, non extrahet sibi Deus a supposito substantiae ad standum pro persona: et ideo haecnon est vera, Deus Deum genuit, ut videtur, quam tamen Magister concedit in Litéera.

3. Praeterea, quaeritur de solutione quorumdam, qui dicunt quod ly altum ex parte suppositi potest facere appositivam constructionem cum hoc nomine, Deus, et sic est vera : vel intransitivam, et sic est falsa. Hoc enim nihil videtur esse: quia appositiva constructio est inter magis commune et minus commune : ly alius autem non est tale respectu hujus nominis, Deus.

4, Praeterea, Cum ly alius in mascuhno genere significatur, videtur non substantivari, et ita remanet adjectivum, et alietatem ponit circa rem significatem in hoc nomine, Deus : ergo ponet diversitatem gratia forme: ergo locutio simpliciter est falsa: cum in forma idem sit generans et genitus.

5. Item, Adjectivum genus numerum trahit a substantivo, sed non convenienter dicitur, Deus genuit alii Deum, vel alios Deum, vel alia Deum, vel aliud Deu : ergo cum ly aliud sequatur consignificata numeri vel generis hujus no~ minis, Devs, ipsum erit suum adjectivum ponendo suam alietatem circa ipsum gratia forme, et sic locutio emt falsa: ergo simpliciter erit falsa.

6. Sed contra: Alielas potest notari respectu suppositi: Socrates enim est alius homo a Platone: ergo videtur, quod distinguibilis sit ad minus ista, genuit alium Deum.

7. Praeterea, Videtur alterum sequi. se Deum, vel alium Deum: idem enim et diversum dividunt ens in quantum ens: ergo videtur, quod sequantur quodlibet ens : ergocum dicitur, Deus genuit Deum, videtur quod eumdem, vel alium.

8. Item, Contradictoriorum alterum necesse est de quolibet verificari. Si igitur Deus genuit Deum: aut genuit se, aut genuit non se. Si se. ergo idem in persona est generans et genitus. Si non se, ol Deum genuit: ergo alium Deum qenuit, quod Magistor negat.

Solutio. Hoc tripliciter consuevit solvi a Magistris Quidam dicunt quod ly aliam parte praedicati potest esse substantivim, vel adjectivum. Si sit adjectivum, tunc dicunt istam esse falsam, genuit aliuin Deum: quia tunc ly alium ponit diversitatem respectu forme hujus nominis, Deum : quia adjectivaformam quam niviificant ponunt circa substantiva sua. Siautem sit substantivum, dicunt esse veram sic, genuit alium qui Deus est. Alu dicunt, quod potest facere appositivan constructionem, vel adjectivam : si uppositivam, vera est : si adjectivam, falsa est. Tertia opinio est Magistri in littera : et illam sequimur, dicendo quod nec sequitur, ergo se Deum : nec sequitur, ergo alium Deum, propter rationem puperius assignatam.

Dicendum ergo ad primum, quod licet ly adiwm sit relativam, non tamen per se nolat distinctionem personalem : et hoc patet : quia convenit essentiae et persone : est enim essentia alia ab essentia creati, ct persona est alia ab alia persona: et ideo non per se est notionale, sicut generare, et hujusmodi. Unde terminum subntantialem ad standum pro persona cogere non potest: imo cum notet alietatem, et omnis alietas quae simpliciter est ahietas, est gratia forma, respiciet hunc lorminum, Deus, gratia forme: et sic locutio est falsa.

Ad aliud dicendum, quod sunt quidam actus uni soli convenientes in suppositis alicujus nature : et quando terminus communis in natura illa supponit verbis significantibus hujusmodi actum, intelligitar quod gratia suppositi cui ille actus convenit, supponit : ut cum dicitur, Nous tonat, coruscat, apud Gentiles intulligitur Jupiter : et talis actus est generare qui soli convenit Patri: et ideo Deus appellat Patrem, cumdicitur, Deus genwit Deum: et non restringitur ab ipso ver- bo, sed potius appellat hoc suppositum cui soli convenit ille actus.

Ap iw quod objicitur de solutione, dicendum quod quidam ita dixerunt, licet improbabile sit: tamen ad argumentum contra, solverunt quod licet ly alium non habeat se in ratione communis ad ly Dewm, tamen potest notare distinctio~ nem in persona, cui persone convenit esse Deum : et ita appositive vel quasi appositive construitur.

Ap 1p quod objicitur de alia solutione, dicendum quod sily aliwm substantivatur, tunc subintelligitur participium entem, ul sit sensus, genuit alium entem Deum: et sic non necessario ly alium, trahit numerum et genus a substantivo : congrue enim dicitur, genuit alium entem Deum, licet falso dicatur.

Ad aliud dicendum, quod idem et diversum dividunt ens creatum: et idem dicitur a quo non differt differentia, diversum autem diversum in essentia : unde haecnon dividunt ens increatum quod secundum suppositum est distinctum, secundum essentiam autem indistinctum. ~

Ad aliud dicendum, quod iste non sunt contradictorie, genuit se, genuit non se : sed non genuit se, et hac est vera: sed ex illa non sequitur: ergo genuit alium : quiailla qua dicitur, non genuit se, vera est: sed non potest inferri : ergo genuit non se: quia ille non aequivalent, ut patet ex pradictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5