Articulus 2
Articulus 2
Utrum essentia sit genita a Patre, et an in divinis sint duae res, relata, et non relata, scilicet essentia, et persona ?
ARTICULUS II. Utrum essentia sit genita a Patre, et an in divinis sint duae res, relata, et non relata, scilicet essentia, et persona ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit Magister in prima ratione, Quare essentia ibi non sit a Patre genita. ibi, "Si Pater diceretur genuisse divinam essentiam, etc."
Sed contra: 1. Secundum hoc in divinis est res relata, et res non relata : sed res relata, et res non relata sunt due res : ergo essentia et persona sunt due res.
2. Item, Persona est res distincta, et essentia res non distincta: ergo non possunt esse res eeedem : ergo essentia et persona sunt duo. 3. Item, Propter oppositionem relatio~ nis una persona non est alia persona : cum igitur major sit oppositio affirmationis et negationis propter oppositionem contradictionis, cum dicitur, persona est res distincta, essentia res non distincta, essentia non debet esse persona.
4, Praeterea, Notabilia sunt sophismata Prepositivi, qui sic objicit : Essentia est Pater, et Pater est essentia : sed Pater est Pater Filli: ergo essentia est Pater Filii.
5. Item, Haec simpliciter est vera, Essentia est Filius Patris, quia inter Filium Patris et essentiam non cadit distinctio relationis : sed quidquid est Filius Patris genitum est a Patre: ergo essentia genita esta Patre, quod falsum est: ergo essentia non est Filius Patris, quod iterum falsum est, quia essentia est Filius, et non est Filius nisi Patris, ergo essentia est Filius Patris.
6. Item, Essentia una est ille qui genitus est : ille autem qui genitus est, Filius est ; ergo essentia est Filius.
7. Item, Essentia est res genita : sed res genita est genita: ergo essentia est genita, quod Magister negat in Littera.
8. Item, Essentia est terminus generationis. Prosatio. Essentia est id quod genitum est, vel ille qui genitus est a Patre : et hoc est terminus generationis : ergo essentia est terminus generationis : terminus autem generationis est a Patre: ergo essentia est a Patre, quod Auctor negat in Littera in tertia ratione. Et quia facile est hujusmodi multa adducere, ista sufficiant.
Solutio. Dicendum ad primum et ad secundum, quod non sequitur, Persona est relata, vel distincta : et esssentia non relata, nec distincta : ergo sunt due res. Debet enim addere : et haecres non est illa: et sic sequeretur quod essent due res: et ideo ab insufficienti procedit.
Ad aliud dicendum, quod oppositio affirmationis et negationis est major quam relationis : sed quando circa idem riznificantur modiillarum oppositionum, tuuc oppositi respectus, scilicet relativoruin, non permittunt illa esse idem in quibus significantur illi respectus : sed nihil prohibet ab eodem secundum rem iiversa affirmari et negari, eo quod ipsui accipitur in diversa ratione signifivandi: modi autem contradictionis tantum significantur, cum dicitur, res distinrla, et res non distincta : quod patet, iia propositiones non sunt contradictorue, sed modi contradictionis signilicantur in praedicato. Aliter etiam potest diet, quod contradictio non notatur circa vlem eodem modo acceptum : cum enim dicil, essentia est res non distincta, ly res tenelur essentialiter : cum autem dicit, persona est res distincta, ly res tenetur personaliter : et ideo quia non sumitur ul idem, non est oppositio contradictiotis.
Ad aliud dicendum, quod haecest vera, Kissentia est Pater : et haecvera, Pater est Pater Filii: sed cum infert, ergo wssentia est Pater Filii, conclusio illa duplex est, et in uno sensu sequitur, in alio non, Si enim ly Pater sit adjectivum, id est, si dicit formam praedicati pradica- tum de essentia, locutio est falsa: quia sic rem suam poneret circa essentiam, et notaretur essentia generare. Si autem est subjectum, locutio est vera, et sequitur ex praemissis : et tunc non sequitur, quod essentia sit generans.
Ad aliud dicendum, quod haecest duplex eadem duplicitate, Essentia est Filius Patris, eo scilicet quod ly Filius potest teneri adjective, et sic falsa : vel substantive, et sic vera : etin primo sensu caderet distinctio inter Patrem et essentiam, et non in secundo sensu. In primo autem sensu sequitur quod genita sit a Patre, et non in secundo.
On this page