Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Praeterea queri solet, Utrum Pater genuerit Filium, etc." Hic incipit secunda pars istius tractatus de generatione Filii, in qua quaeritur de potentia inclinante ad generationem ex parte generantis, Utrum illa sit necessitas, vel voluntas, vel natura? Dividitur autem in duas patres : in quarum prima agitur de potentia inclinante in Patre ad generandum. Sed quia in inferioribus potentia generandi est in filio genito, sicut in patre: ideo quaeritur in secunda patre, Utrum hujusmodi etiam sit in Filio? et haecincipit in sequenti distinctione VII, scilicet ibi, "Hic solet queri a quibusdam, etc."

Prima dividitur in tres. In prima moyet quaestionem Magister, et solvit per interemptionem utrisque partis. In secunda, objicitur contra solutionem : et solvit, ibi, B, "Sed contra hoc opponitur, etc." In tertia, redit ad partem quam interemerat, et solvit eam sub alo sensu, ibi, C, "Predicta tamen verba, etc."

In prima harum facit tria. Primo enim ponit questionem heretici sub divisione. Secundo, interimit utramque partem divsionis, ibi, "Nec voluntate, nec necessitate." In tertio, ponit instantiam contra divisionem heretici, ibi, "Acufe sane quidam."

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus