Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Deus genuerit Filium ex necessitate, et voluntate ?

ARTICULUS I. An Deus genuerit Filium ex necessitate, et voluntate ?

Incidit autem hic quaestio de ista divisione:

1. Videtur autem, quod necessitate Filum genuerit : quod enim impossibile est non esse, necesse est esse : Deum habere Filium impossibile est non esse: ergo necesse est esse,

2. Item, Quidquid nulla parte sua est contingens et possibile, ipsum in toto in essentia et actu est necesse: Deus Pater in nullo subjicitur contingenti et possibili: ergo in toto est necesse : ergo ipse est necessarium principium generationis Filii.

3. Item, Idem est posse et esse in eternis: sed necessarium est Deum posse gienere Filium : ergo necesse est Deum genuisse Filium: et idem est in aeternis genuisse et generare : ergo Deus Pater de necessitate generat vel generavit Filium.

4, Praeterea, Omnipotenti detrahere maximum posse est impossibile : maximum autem posse est generare talem alterum qualis ipse est: ergo hoc posse impossibile est detrahere a Deo : ergo necesse est ponere in ipso: ergo ex necessitate genuit Filium.

5.Item, Natura existente communica~ bili, et nihil prohibente eam communicari, impossibile est tollere communicationem sui: sed natura divina communicabilis est, et nihil prohibet communicationem fieri, ut supra dictuin est et probatum est: ergo impossibile est non fieri communicationem : ergo necesse fuit ge~- nerare Filium: quia per generationem fit nature communicatio.

6. Item, Dicit Philosophus, quod ea qua fiunt : aut semper, sicut necessaria, aut frequenter, aut raro: sed naturalia fiunt semper, aut frequenter, sed in necessariis fiunt semper: infra autem habebitur ‘, quod Deus Pater semper genuit Filium : ergo necessario genuit Filium.

7. Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus: Solus fons supersubstantialis Deitatis est Pater, nec Filius est Pater, nec Pater Filius, custodientibus hymnis propria religione unicuique thearchicarum personarum '. Cum igitur fontem necesse sit fluere, Pater ex necessitate genuit Filium.

8. Item, In eodem, infra: Pater quidem est fontana deitas: Filius autem et Spiritus sanctus deigene deitatis, si ita oportet dicere, pullulationes divine, et nicut flores, et supersubstantialia lumina a sanclis eloquiis accepimus. Ex hoc hahetur, quod cum Pater sit deitas fontana, impossibile est eum non fundere et generave Filium.

Eodem modo videtur posse probari alia pars, scilicet quod voluntate genuit Filium sic :

1. Deus vult omne bonum: ergo maxime honum maxime vult: sed optimum est producere Filium, et producere Spiritum sanclum ; ergo hoc maxime vult: ergo voluntate genuit ipsum.

2. Item, In omnipotente omne opus subjacet voluntati: ergo cum generare (ut dicit Damascenus) sit opus nature, hoc in ipso subjacebit voluntati : ergo voluntate genuit eum.

3. Item, Aut genuit eum voluntate, aut genuit eum non voluntate : si voluntute, habeo propositum : si non genuit um voluntate, et genuit: ergo genuit contra voluntatem, vel praeter voluntatem ; quorum utrumque absurdum est : ergo voluntate genuit Filium.

4. Item, In omnibus generantibus in quibus est propositum, primum inclinans ad generationem est voluntas : ergo et in Deo : ergo et voluntate genuit.

3. Item, Quidquid fit non voluntate ejus qui habet voluntatem, non est laudabile : ergo si Pater non voluntate genuit Filium, Pater in generatione Filii non est laudabilis, quod absurdum est : ergo, etc.

6. Item, Augustinus dicit infra : Si potuit gignere Filium, et noluit : ergo invidus : sed invidus non fuit : ergo potuit, et voluit : ergo voluntate genuit.

7. Item, Pater dicens Verbum, genuit Filium : sed dicere semper est in voluntate dicentis : ergo generare semper est in voluntate generantis : ergo semper voluntate genuit.

In contrarium objicitur sic primo quod sia contra non ex necessitate.

1. Omnis necessitas ad aliquem actum est a potentia fortioris intrinseci, vel extrinseci : Deus Pater non habet aliquid fortius se : ergo non generat ex necessi-- tate. Secunda supponitur a ‘fide. Prima probatur ex hoc quod si est necessitas nature, est a forma, quae potentior est in re agente per necessitatem quam materia, Si autem est necessitas ab extrinseco, tunc est cogens fortius : sicut accipit in coactione violentia.

2. Item, In omnibus his in quibus est natura et voluntas, secundum debitum ordinem natura subjacet voluntali : in Deo autem natura est et voluntas : ergo et in eo natura subjacet voluntati : quod autem subjacet voluntati, dicit Augustihus non esse necessarium : ergo in Deo nihil est necessarium : ergo nec generatio Filii nec aliud opus, ut videtur. Prima probatur ex perverso ordine in nobis : quia per peccatum accipit quod potentie naturales voluntati et rationi non subjacent. Secunda probatur per hoo quod summus ordo est in Deo.

Contra alteram partem sic objicitur, scilicet quod non voluntate genuit :

1. Damascenus in duobus locis dicit, quod creatio est opus voluntatis, genera~ tio autem opus nature : ergo non voluntate genuit.

2. Item, Voluntate fieri dicuntur in quibus principalis motor est voluntas : sed in omni generatione principalis motor est natura : ergo generatio non fit voluntate.

3. Item, Voluntas est ad volita : volita autem sunt exteriora de quibus est ap- prehensio in ratione boni : generatio Filii non sic est de exterioribus: : ergo non fit voluntate.

4. Preeterea, In hominibus sic est quod generatio hominum non dicit opus voluntatis, sed potius opera mechanica que sunt super materiam aliam : ergo neque in divinis ita dici debet.

1. Solutio. Dicendum secundum Hila. rium in auctoritatibus supra inductis ', quod "intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi : quia non sermont res, sed rei sermo subjectus est :" et ideo non omnis necessitas hic negetur, nec omnis voluntas : sed necessitas et voluntas secundum intentionem hereticorum, que est necessitas violentia, et coactionis ab agente contra voluntatem intrinsecus vel extrinsecus : sicut jam patebit, cum distinguetur necessarium : talem enim necessitatem non recipit divina generatio, nec Deus : quia dicit Philosophus in IV prime Philosophie : Si fuerunt res simplices et wterne et immobiles, nulla earum erit violentia, neque contra naturam. Patet igitur quod talis necessitas violentiae non cadit in Deum. Voluntatem autem dicebant in Deo esse acceden-_ tem, ut dicit Augustinus, vel antecedentem, quae cst de re antequam sit ipsa res, et quae quandoque est apud volentem, et quandoque non: unde si talis esset voluntas in Deo, et Pater esset mutabilis qui quandoque unum vellet, et quandoque aliud : et Filius non esset aeternus, cujus generationem voluntas paterna antecessisset, sicut rerum creationem prevenerat. Dicendum ergo secundum Philosophum in IV prime Philosophie, quod necessarium dicitur respective, ct absolute. Respective autem dicitur respectu finis intenti, aut respectu efficientis cogentis. Respectu finis duobus modis, scilicet respectu esse, et respectu bene esse : sicut necessarium est ad esse, sinc quo impossibile est habere aut conservare esse, sicut anhelitus et nutrimentum in animalibus : respectu bene esse, sine quo non _habetur finis inlentus in bene esse, sicut acceptio debiti ab Atheniense cive non habetur nisi navigctur Athenas : est ergo necessaria navigatio ad Athenas ad ac~ ceptionem debiti. Respectu autem esse efficientis, similiter est duobus modis, scilicet respectu agentis extra, et respectu agentis intra. Respectu agentis extra, sicul Dionysius dixit, quod necessarium est contristans, et violentia est aliqua necessitas : et quidam Philoso-_ phus Ariotas dixit, Violentia de necessilate cogit me ut haec faciam. Respectu aulemn cogentis intra, sicut dicitur, III Esdre, iu, 12, quod super omnia vincul verias : quia cogit consensum : ct hoe modo dicit Philosophus, quod necessilas non permiltit opinantem ad verum revert, et mutarl a sua opinione. Absolute autem necessarium est (ut dicit Philosophus) quod impossibile est ut sit alio modo et hoc tribus modis est, scilicet per se, et per aliud, et compositum ex utroque : per se, sicut principia : per aliud, sicut conclusio determinata : ex utroque, sicut syllogismus. Et similiter est in ente incomplexo. Unde dicit Philosophus, quod necessarium absolute et per se non cst nisi unum simplex primum : omnia enim alia composita ex suis componentibus trahunt necessitatem, et componentia ab efliciente primo : et ideo possibilia sunt secundum illa a quibus habent necessitatem : quia prius per intellectum in illis sunt in potentia quam in necessitate. Secundum igitur hane divisionem dicemus, quod solus Deus est necessarium primum. Sunt autem multi alii modi in quibus non salyatur ratio necessitatis msi aequivoce . sicut utile necessarium consuevimus dicere, et expediens necessarium.

His habitis, facile est respondere ad illam partem objectorum quae sunt de necessario : omnes enim ille rationes et auetoritates Dionysii adducte, plane loquuntur de necessario simplici et absolute, quod precipue est Deus : et hac necessitate generat Filium : neque sequitur aliquod inconveniens in ipso.

Eodem modo distinguimus multiplicem voluntatem secundo modo. Est enim voluntas potentia volens, et est motor aliarum potestatum quae sunt in volente, sicut voluntas voliti extra, sicut cibi, vel potus, vel alterius, et hoc modo voluntatis opus est creatura : quia illud est extra Deum. Secundum autem quod voluntas est quasi motor aliarum potestatum, ut cum dicitur, volo intelligere, volo ambulare, potest intelligi secundum Magistrum haectripliciter, seilicet antecedens qua est quasi disponens volentem : et est voluntas ista praemeditafionis de opere qualiter fieri debeat, ut arcarius praemeditatur in qua parte materie arce faciat fundum, et in qua operculum, et in qua parietem. Est etiam voluntas accedens : et haec duobus modis, scilicet accedens operi, et accedens voJenti : accedens oper: est quae immediate precedit opus, sicut est voluntas ad operandum, ut percutiendi cum dolabro, et hujusmodi : accedens volenti est quam non habuit semper, sed accedit ei ex nova apprehensione alicujus apprehensi moventis voluntatem. Tertia est voluntas operi concurrens, quae dicitur concomitans : et ista voluntate Pater genuit Filium, quia voluit generationem : et de ista ultima procedunt rationes inducte ad hoc’quod voluntate genuit Filium, ut patet singulas inspicienti.

Iuta auTeM rationes quae inducuntur ad probandum, quod non necessario genuit Filium, sequuntur de necessario per coactionem : et hoc necessarium in Deum cadere non potest, ut dictum est,

Similiter aliae rationes quae inducuntur ad hoc quod non voluntate genuit, accipiuntur de voluntate exteriorum : prima et secunda et tertia de voluntate prece- dente, secundum quas non est voluntatis opus generatio divina, ut dictum est.

Et sic patet solutio, ad omnia alia objecta simul.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1