Text List

Articulus 2

Articulus 2

An Deus volens aut nolens Filium genuerit ?

ARTICULUS II. An Deus volens aut nolens Filium genuerit ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit haereticus : "Deus Filium volens aut nolens genuit, etc."

Videtur enim necessarium esse ut detur altera pars, cum dislent partes per affirmationem, et negationem : quare necesse est alterum verilicars de quolibet.

Praeterea quaeritur, Ex quo potuit in aliquo sensu dari ista, Deus volens genuit Filum, quare sub distinctione non dederunt eam Catholici doctores, sed interemerunt simpliciter ?

Ap nocdicendum, quod ista, volens ef nolens, non opponuntur per affirmationem, et negationem : cum enim negatio intrinseca est cum voluntate, mm una dictione voluntas manet affirmata : sed volitum de quo est sermo, negatur : unde idem est nolo, quod volo contrarium, Et si objicitur, quod in condeclinio videtur negari voluntas, cum dicitur, xolo, non vis, non vult, etc. Dicendum. quod frivolum est, quinimo in condeclinio etiam affirmata manet, secundum quod est condeclinium hujus verb, nolo ; quia tunc habet vim unius dictions hoc quod dicitur, non vs, et non vault. Si autem sic divideretur, aut volens, aut non volens : tunc esset per affirmationem, et negationem : et tunc secundum intentionem haeretici cavendam danda esset ista, non volens : ex hoc enim non sequitur coa- ctio, sed negatur voluntas accedens volenti, et volito, ut supra dictum est.

Ad aliud dicendum, quod sancti Doctores magis instando compescere et confundere volebant hereticum, quam coram simplicibus cum eo disputa re : eo quod instantia facit obmutescere, et inducit confusionem et hoc expediens fuit simplicibus, ut viderent illum non posse proficere : postea autem seorsum cum mansuetis tractabant veritatem solutionis, sicut Magister supra dixit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2