Text List

Articulus 3

Articulus 3

An auctoritates iste Sanctorum sunt vere, qui dicunt quod voluntate genuit Filium ?

ARTICULUS III. An auctoritates iste Sanctorum sunt vere, qui dicunt quod voluntate genuit Filium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in secunda parte, B, "Hoc autem facile est refellere, etc."

1. Videntur enim quidam Sancti expresse dicere, quod voluntate genuit : unde Hilarius in libro III de Trinitate : Incomprehensibilem et inennarrabilem ante omne tempus et ante secula unigenitum ex his quae in se ingenita erant, procreavit omne quod Deus est percharitatem ejus atque virtutem ei impertiens: charitas autem est dispositio voluntatis :ergo voluntate genuit.

2. Item, Hilarius : Ex toto Patre totus Filius est natus : non aliunde, quia nihil antequam Filius : nom in parte, quia plenitudo deitatis in Filio: nec in aliquibus, quia in omnibus: sed utvoluit qui potuit, et ut scivit qui genuit.

3. Item, Origenes: Germen proferens voluntatis factus est Verbi Pater.

4. Item, Ad idem est ratio: dicit enim Augustinus in libro IX de Trinitate, quod partum mentis praecedit appetitus rei querenda, qui postea fit amor cognite: ergo cum partus divinus sit partus mentis, quia verbum, videtur quod partum Filii voluntas antecedens precesserit.

5. Item, In omnibus in quibus in idem opus concurrunt natura et voluntas, vojuntas praecedit opus ut inclinans et movens primum: et hoc contingit propter voluntatis libertatem ; ergo videtur etiam, quod in Deo opus nature quod est generatio, voluntas preveniat ad minus secundum rationem,

6. Praeterea, Sicut differunt moventia, ita differunt mota : natura autem et voluntas sunt duo moventia: ergo secun~ dum differentiam eorum est differentia operum et motuum: sed voluntas nobilior est natura: ergo nobilius est opus ejus: ergo cum nobilissimum sit opus generationis divine, ipsa debet esse pracedens opus.

Sed contra hoc est quod dicit Hilarius in libro de Synodis : Si quis voluntate Dei Filium tamquam de creaturis factum dicat, anathema sit.

Solutio. Dicendum, quod voluntas accedens et praecedens non cadit in Deum respectu generationis Filii : et due auctoritates Hilarii primo inducte intelliguntur de voluntate concurrente cum opere sive concomitante opus, ut supra diximus.

Ad aliud dicendum, quod germen voluntatis vocatur ab Origene in quo placitum Patris quievit, sicut ipse dixit, Matth. ur, 17: Me est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Ap azn dicendum, quod partum mentis praecedit amor, non partus, sed pariendi: et hoc est dum que#rit mens quod pariat: sed amor partus qui perfectus amor est, sequitur partum secundum rationem : perfectio autem summa in Deo est : et ideo rei non est in eo appetitus non habite, vel non facte. Unde Augustinus loquitur ibi de mente creata querente propter imperfectionem suae scientiz.

Ad aliud dicendum, quod illa ratio tenet in rationali natura creata, cujus una pars melior est alia, et una imperans et unaimperata. Sic autem non est in divina natura: et ideo in Deo non praecedit voluntas naturam.

Ad aliud dicendum, quod si ista prepositio generaliter intelhgatur, sicut dilferunt operantia sic differunt opera, ipsa est falsa: quia plurium opera nature meliora sunt operibus voluntatis: in Deo tamen idem est secundum rem voluntas et natura: non tamen de quocumque est unum, de eodem est etiam aliud : quia differunt in subjectis, et in ratione, sicut dicit Magister in Litlera. ;

Alia autem quae hic dicuntur, manifesta per se sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3