Divisio Textus
Divisio Textus
"Hic solet queri a quibusdam, etc." Hic incipit pars illa in qua quaerit Magister, Utrum eadem potentia generandi sit in Filio quae est in Patre? Dividitur autem in duas partes : in quarum prima Magister quaerit, Utrum Patrem generare Filium sit aliquid posse quod Filio con- veniat, vel non? In secunda quaerit, Utrum Patrem natura posse generareFilium sit potentia Filio conveniens vel non? ethec incipit ibi, F, "Item, queritur a quibusdam, etc.".
Prima harum subdividitur in tres. In prima tangit questionem, et solvit. In secunda, objicit per verba Augustini contra modum solutionis sux, ibi, B, "Sed vehementer nos movet, etc." In tertia, adhibet solutionem, ibi, E, "Potest ergo sie intelligi, etc."
Prima harum continetur tota in primo capitulo, quod continet in se tria, scilicet questionem, Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ? et hujus questionis solutionem, ibi, "Cui versutie, etc." Et tertio, hujus solutionis confirmationem per simile, ibi, "Bx simili quoque hoc videre possumus, etc."
On this page