Text List

Articulus 1

Articulus 1

Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ?

ARTICULUS I. Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ?

Incidit hic dubium triplex. Primum est, Utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium ? Secundum est, Utrum hoc sit posse aliquid ? Tertium est, Utrum posse et velle tantum dicuntur respectu eorum quae subjiciuntur potenti et voluntati, vel, etiam respectu aliorum ?

Circa primum sic proceditur : 1. In praecedenti distinctione negatum est, quod Filius voluntate Patris sit Filius : ergo videtur, quod haec pars distinctionis non sit vera, Pater voluit generare Filium: quidquid enim voluit aliquis, voluntate voluit.

2. Item, Cum dicitur, voluit generare, sequitur ex modo loquendi, quod voluntas precessit actum generationis: hoc autem non convenit in divinis : ergo hec non est vera, voluit generare.

Similiter altera pars videtur falsa: 1. Potuit generare, eo quod significatur potentia praecedere actum.

2. Praeterea, In Patre non sunt distincte potentie, sicut in nobis, quod alia secundum rationem sit potentia genera~ tiva per modum nature, et alia sit rationis per modum voluntatis imperantis actum : ergo idem est potentia generationis, et voluntas generandi: et cum non voluntate genuerit, nec potentia genuit, ut videtur.

3. Praeterea, Potuit generare, aut po- tentia activa, aut potentia passiva: quia non sunt plures. Si activa. Conrra: Activa potentia est principium transmutandi in aliud secundum quod est aliud, ut dicit Philosophus in V prime Philosophiae : ergo aliquid oportuit esse quod hujusmodi ‘transmutationis reciperet actionem : et hoc esset patiens ab ipso; ergo generatio divina esset super materiam, quod est absurdum. Si autem potentia passiva, hoc est absurdius : quia potentia passiva (ut dicit Philosophus ibidem) est principium transmutationis ex alio secundum quod aliud: ergo Pater genuisset ex alio transmutatus, et sic. potius diceretur mater, quam pater.

Gratia HUJUS ulterius quaeritur, Quare ipse ratione sue generationis potius dicatur pater, quam mater ?

Et quare genitus potius dicatur Filius, quam Filia ?

1. Si enim dicitur pater ratione ejus quod ipse est principium non receptivum generationis aliunde, hoc non videtur sufficere: quia ignis generat speciem suam in materia aeris, et non habet principium alterum generationis sue: et tamen ignis in materia aeris non dicitur filius alterius ignis: ergo ratione illius principii non potest dici pater.

2. Si dicatur, quod ratione ejus dicitur pater quod est principium generationis, et quia dat substantiam. Contra: Aut dat substantiam tamquam in qua imprimatur forma per generationem, aut dat substantiam tamquam quae imprimatur in alia recipiente, aut dat substantiam totam quae ipse est. Si primo modo, tunc dat materiam : quia illa est quae datur sic, ut imprimatur in ea forma quae accipitur per generationem : et hoc absurdum est in generatione divina: et tamen hance substantiam cum virtute activa dat ille quem vocamus patrem in inferioribus: cum ergo non talem det pater superior : aut non debet dici pater, aut dicetur pater zquivoce. Si autem detur substantia quae imprimitur : cum illa sub- stantia non sit nisi forma, oporteret quod esset alia praeter illam subslantiam cui imprimeretur, et esset iterum divina generatio composita et materialis, quod frivolum est. Si autem dat totam substantiam : cum tota substantia Patris sit hypostasis Patris, Pater dat Filio eamdem hypostasim quae est ipse : ergo Pater et Filius sunt una hypostasis, ct una res nature, et una persona, quod absurdum est : ergo videtur, quod nullo modo possit dici Pater: nec ille qui genitus est, potest dici Filius convenienter, ut videtur.

Sotvunio. Dicendum ad primum, quod Pater et potuit et voluit generare Filium vel gignere.

Ad hoc quod objicitur de voluntate, dicendum quod non est idem dicere, voluntatis Filius, et voluntate Filius, et voluit generare : prima enim absolute falsa est: quia voluntatis opus est quod educitur super materiam extrinsecam operanti, ut sunt mechanica opera voluntatis hominis, et creature opera voluntatis divine. Et si objiciatur, quod voluntas in Deo est natura divina, et est Filius nature: ergo aliquo modo dicendus est Filius voluntatis. Incidit fallacia accidentis : quia licet idem re sit natura quod voluntas, tamen plurimum differunt in modo significandi et attribuendi, sicut Magister probavit supra. Voluntate autem Filius aliquo modo conceditur de concomitante vel concurrente cum actu voluntate. Sed cum dicitur, voluit generare, significatur voluntas circa actum generationis: et ideo vera est: quia Deus cum actu concurrente habuit voluntatem in generatione divina.

Ad aliud dicendum, quod hoc non significatur ex modo loquendi in divinis, ut divina sunt: quia sic verbum abstrahendum est a tempore: et si hoc fiat, tunc voluntas et actus generationis sunt similes : et sic locutio vera est : quia non habet actum generationis Pater nisi concurrentem cum voluntate, et e conversa.

Ad id quod objicitur de potentia que significatur in verbo, poduit, dicendum quod ex prava intelligentia procedunt hujusmodi argumenta, scilicet ex hoc quod id quod est in Deo intelligitur ad modum creaturarum, in quibus posse praecedit agere. Unde in divinis talia abstrahenda sunt a tempore et compositione: et tunc videbitur, quod potentia generandi non precedat actum generationis, nec compositionem facit cum ipso, quia idem est Deo agere et posse.

Ad aliud dicendum, quod verum est quod in Patre celesti non sunt potentie distincte : quia aliter ipse esset compositus. Sed licet non distinct secundum rem et compositionem, tamen sunt distinctee in modo significandi et attribuendi, eo quod multa subsunt potentie que non subsunt voluntati: et Deus multa potest quae non vult: et sic est de potentia generandi, et voluntate generandi.

Ad aliud dicendum, quod si velimus maximam vim facere in agere et pati, tunc in Deo nec est potentia activa, nec passiva: sed potius est in eo potentia superactiva. Illa autem divisio Philosophi tenet in potentiis physice agentibus vel patientibus. Unde quod potentia activa physice quaerit subjectum quod actionem ejus recipiat, hoc est ex imperfectione ejus : si enim esset perfecta actio sua, produceret totum simul : et si esset perfecte nobilis, produceret sine compositione simillimum agenti. Unde tempus, motus, compositio, subjectum, omnia proveniunt ex imperfectione agentis vel recipientis. Unde in divinis est potentia superactiva Patris ad tolum Filium in eadem essentia coeternum et simplicem producendum.

Ap 10 quod ulterius quaeritur, Utrum ad hoc potius debeat dici pater, quam mater? Dicendum, quod sic, in tantum quod nihil ita vere dicitur pater sicut ipse, sicut probatum est supra. Mater autem nullo modo dici potest : quia ma-

ter est quae in se generat ex alio: hoc autem Patri nullo modo convenit: et idco tantum pater est, Nec sic pater ut in generatione egeat adjutorio simili sibi, tribus de causis : quarum una est, quia adjutorium uxoris datur viro propter sui imperfectionem quae in Deum non cadit. Secunda est, quod generatio recipitur in adjutorio ex viro: et ideo indiget tempore conceptus et impregnationis et partus: in quo tempore filius existens in potentia non potest esse cowternus vel coevus parentibus. Tertia ratio est, quia omnis talis natus compositus est ex duplici substantia patris et matris. Primum autem horum repugnat perfectioni potentie, secundum cozternitati ipsius nati, tertium autem simplicitati.

Ap i quod objicitur, quod solum principium activum non sufficit ad rationem patris, dicendum quod hoc verum est, nec pater ceelestis solum est principium activum : imo dat substantiam suam : et bene concedo, quod totam.

Ap iw vero quod contra hoc objicitur, dicendum quod hypostasis et persona sunt substantia : non tamen supponunt ut substantia, sed ut ad aliquid: et ideo est in argumento commutatio praedicamenti : quod enim Pater est substantia, est ideo quia nulla compositio est in divinis, non ex ratione patris, quia pater est, imo sic est aliud. Unde Magister hic in Littera promittit se probaturum, quod esse patrem non est esse aliquid, sed esse ad aliquid.

Ad hoc quod quaeritur, Utrum genitus potius dicatur Filius, quam Filia? Dicendum, quod sic : quia illa generatio perfectissima non potest esse nisi in omnino simili :filia autem patri, nec in veritate, nec in figura omnino similis est, et ideo natum in aeterna generatione filia dici non potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1