Text List

Articulus 2

Articulus 2

Utrum posse generare sit ad aliquid, sive aliquid ?

ARTICULUS II. Utrum posse generare sit ad aliquid, sive aliquid ?

Secundo quaeritur, Utrum posse generare sit posse aliquid?

1. Et videtur, quod non: quia Magister dicit in Littera, quod. posse vel velle gignere Filium, non est posse vel velle aliquid.

2. Praeterea, Potentie distinguuntur per actus: ergo potentia ejus quod est aliquid, erit potentia qua est posse aliquid: et potentia ejus quod est ad aliquid, erit potentia qua est posse ad aliquid,et non aliquid : cum igitur generare sit ad aliquid, posse generare erit ad aliquid, et non aliquid.

3. Praeterea, Posse generare dicit conveniens Patri, et non Filio, vel Spiritui sancto: in nullo autem distinguuntur Pater et Filius, nisi in eo quod est ad aliquid: ergo posse generare non est aliquid, sed ad aliquid.

4, Praeterea, In inferioribus sic est, quod potentie active sunt secundum proprietates disponentes ad actum, ut calefacere est ignis secundum proprietatem calidi, et lucere secundum proprietatem quae est lux, et sic de aliis: ergo cum generare sit actus Patris, unde pater est, et non unde substantia divina est, proprietas quae constituit potentiam ad actum illum, erit Patris in eo quod pater est, et non unde substantia divina est : sed in eo quod pater est, ad aliquid est: ergo proprietas faciens secundum rationem intelligendi, potentiam generandi in ipso, ad aliquid est, et non aliquid : ergo potentia quae est a proprietate illa secundum rationem intelligendi, erit ad aliquid, et non aliquid absolute.

5. Si forte dicat aliquis, quod haec proprietas quae secundim rationem intelli- gendi facit potentiam generandi, est in Patre non solum unde Pater est Pater, sed unde est. Contra: Augustinus dicit, quod Pater non paternitate est, sed substantia, et eadem Filius et Spiritus sanclus : ergo proprietas illa qui facit polentiam generandiin Patre, eodem modo invenitur in Filio et Spiritu. sancto : ergo in eis etiam faciet idem, quia absurdum esset dicere, quod essentia aliter esset in Patre quamin Filio et Spiritu sancto: ergo redit primum, quod potentia generandi non sit aliquid, sed ad aliquid.

6. Si forte dicatur (ut quidam dixerunt) quod cum dicitur, Potentia generandi est in Patre, potest intelligi potenlia disposita, vel indisposita : si primo modo, tunc est ad aliquid : sisecundo modo, tunc est aliquid : et primo modo tantum convenit person® Patris, secundo modo convenit nature. Conrra : Dicit Philosophus, quod potentia indisposita indifferenter se habet ad esse et ad non esse: talem autem potentiam ad generandum et non generandum nullam est ponere in Deo, nec in eo quod pater, nec in eo quod natura : quia dicit Hilarius quod generat in se virtute gignentis nature : ergo ista solutio non potest stare.

7. Praeterea, Cum dico, Potentia disposila, ejusdem est dispositio cujus prius fuit potentia : non enim dantur dispositiones potentiis ut ulterius fiant quam prius fuerunt, sed ut perficiantur ad actus : ergo si potentia disposita est persone, et est ad aliquid, etiam potentia indisposita erit ejusdem et etiam ad aliquid.

SED CONTRA : i. Ad actum nature non est nisi potentia nature : generatio est actus nature : ergo potentia generandi est potentia nature: ergo potentia generandi potentia est substantia generantis.

2. Praeterea, Omnis potentia radicatur in aliquo secundum rationem intelligendi: hoc autem est natura, ut dicit Hilatius : ergo potentia generandi erit potentia nature et non personae: ergo erit aliquid, et non ad aliquid tantum.

3. Praeterea, Damascenus dicit, quod generatio est ex substantia generantis : ergo potentia generandi potentia est substantie generantis, et non ad aliquid.

4. Praeterea, Philosophus dicit, quod generatio dicitur natura, eo quod est via in naturam : ergo potentia generandi eritin natura.

3. Praeterea, Magister dicit hic, quod potentia generandi est aliqua potentia : aliqua autem potentia est aliquid : ergo, etc.

Solutio. Sine prejudicio loquendo (eo quod multi hic multa dixerunt) dico, quod potentia generandi secundum rationem intelligendi medium est inter pure essentiale, et pure personale : et hoc patet, si dividatur : potentia enim omnis essentialis est, generatio autem omnis personalis est : unde potentia generandi conjunctim accipiendo secundum quod potentia est in actu, est medium inter essentiale, et notionale sive personale : et illius medii id quod est potentie, tenet se ex parte nature : id autem quod est actus, tenet se ex parte notionis et persone. Et si dicitur, quod inter essentiam, et personam nihil est medium. Responsio, quod hoc verum est secundum rem: sed secundum rationem intelligendi nihil prohibet esse medium : secundum hoc igitur proprie loquendo potentia generandi erit nature secundum quod est in hac persona: unde secundum aliquam rationem sui est quid, secundum aliquam rationem sui est ad aliquid : multa enim sunt ita essentialia, quod per conjunctionem sui cum notionalibus conveniunt illi persone cujus est notio illa, et non alii: et si dividantur ab illo notionali, conveniunt aequaliter omnibus personis, sicut exemplum est, cum dico, Deus generans, ita quod ly generans adjective ponatur et transitive jungatur cum ly Deus : tunc enim Deus generans non erit Filius vel Spiritus sanctus : et si dividatur per intellectum ly Deus a ly generans, ita scilicet quod substantivari intelligatur ly generans, vel intercidat compositio inter ly generans et ly Deus, jam Filius erit generans, id est, erit Deus qui Deus est generans, et similiter Spiritus sanctus : quia Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unus et idem Deus, ut supra habitum est. His habitis, respondendum est ad objecta.

Dicendum ergo ad primum, quod Magister attendit posse generare ex ea parte qua unitum est notionali secundum intellectum, et non ex alia parte : et ideo dicit esse ad aliquid, et non quid.

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est, quod potenti distinguuntur et diffiniuntur per actus : sed tamen non ponuntur in genere actuum necessario quia actus in divinis in genere relationis sunt : et ideo non oportet ut potentia sit in eodem genere : non enim idem est dislingui, et in‘genere poni : quia distinctio fit ad cognitionem, genus autem pertinet ad rei naturam. Et si objicitur, quod diffiniuntur per actus, et diflinitio datur per ea quae sunt ejusdem nature : dicendum, quod potentix active, quidquid etiam sit de passivis, non habent diffiniri per actus, nisi sicut prius diffinitur per posterius: et tales diffinitiones non sunt rei, sed sunt quoad nos: et ideo cum potentia generandi sit activa, illa objectio non cogit.

Ap Aniup dicendum, quod posse generare non dicit conveniens Patri, nisi propter hoc quia medium est non inter naturam et quamcumque personam, sed inter naturam et personam Patris : unde quod non convenit Iilio, non est ex alio nisi ex eo quod habet de notionali Patris, et non propter hoc quod habet de essentiali, gratia cujus ipsum dicitur quid : unde quia convenit nature in Patre, si proprie vellemus sibi ponere genus secundum tolum quod in ipso est, diceremus ipsum esse quid ad aliquid.

Ad aliud dicendum, quod aliae sunt potentie ad totum esse producendum, et alia ad opera consequentia : unde ille que sunt ad totum esse producendum, necesse est quod radicentur in ipsa rei na- {ura aliquo modo, sicut est potentia generandi, secundum quod diffinit Boetius naturam, quod natura est vis inserta rebus ex similibus similia procreans. Sed potentie ad opera consequentia esse, radicantur in proprietatibus compositi, ut potentia calefaciendi radicatur in caliditate ignis, qua est proprietas consequens esse ignis : unde in divinis secundum modum intelligendi quem habere possumus, potentia generandi radicatur in natura secundum quod est persona.

Ap 1p quod ulterius objicitur, quod eadem est natura in Patre et Filio, est eodem modo dicendum, quod hoc verum est : sed non est eadem comparatio nature Filio et Spiritui sancto : quia in persona Patris comparatur ad personam Patris, et habet in ista comparatione aliquid medium secundum rationem intelligendi, quod non habet ex comparatione sui ad Filium et Spiritum sanctum : et ideo non oportet, quod potentia generandi conjunctim, ut dictum est, accepta sit in Filio et Spiritu sancto.

Ap 1p quod objicitur contra solutionem dicentem potentiam dispositam et potentiam indispositam, bene concedo quod est incauta solutio, et non habet verba propria in divinis : et si esset vera, adhuc tamen non faceret ad propositum : quia dispositio non facit potentiam esse de aliquo genere, ut probat objectio.

Ap RATIoNES autem illas quae inducuntur ad hoc quod potentia generandi sit nature, concedendum est hoc modo quo dictum est.

Ad id quod ultimo objicitur ex hoc quod dicit Magister, quod potentia generandi est aliqua potentia, dicendum quod hoc verum est : aliquam enim potentiam esse est commune ad aliquid, et ad aliquid : nos enim supra diximus, quod potentia generandi nominat aliquid, et ad aliquid conjunctim : et per hoc patet solutio ad omnia objecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2