Text List

Articulus 3

Articulus 3

De quibus et respectu quorum est posse divinum, an respectu subjectorum tantum ?

ARTICULUS III. De quibus et respectu quorum est posse divinum, an respectu subjectorum tantum ?

Tertio quaeritur, Utrum posse et velle in Deo dicantur tantum respectu eorum que subjiciuntur potentiae et voluntati, vel etiam respectu aliorum ?

Et circa hoc querenda sunt duo, scilicet de quibus sit posse divinum? Et trum unica sit poténtia ad posse generare, et ad posse creare ?

1. Videtur autem, quod dicatur respectu subjectorum tantum : quia ita dicit Auctor in Litera, quod ideo Filius impotentior Patre non est: “quia posse et velle generare Filium non est aliquid eorum quae subjecta sunt divine potentie : hoc autem nihil esset si potentia esset wicujus alterius quam subjectorum : quia ex hoc non probaretur Filius equalis Patri in potentia.

2. Item, Potentia secundum rationem sequitur esse potentis : ergo et omnipotentia sequitur esse omnipotentis : sed veneratio Filii non sequitur secundum rationem esse omnipotentis : ergo videtur, quod omnipotentia Patris non dica~ tur respectu generationis. Hoc etiam videtur haberi ex Litera: quia dicit. "Non enim ante voluit, vel potuit,quam genuit: sicut nec ante fuit, quam genuit : quia ab eterno fuit, et ab aeterno genuit:" ergo una est potentia trium personarum, sicut una ost essentia earum. Cum igitur potentia Filii secundum rationem intelligendi sit consequens Filium, potentia autem generandisecundum rationem intelligendi sit ante Filium, videtur potentia Dei tantum s esse respectu subjectorum potentie, et non respectu generationis.

SED CONTRA : 1. Majus est generare Filium quam omnia quae subjiciuntur potentie divine : ergo penes illud maxime attenditur robur potentie : ergo videtur, quod si in Filio non sit hujusmodi potentia, quod in maximo robore potentie deficiat a Patre, et ita non erit omnipotens.

2. Item, Ratio principii reducitur ad rationem potentia : cum igitur Pater sit principium non de principio, Filius autem principium de principio, videtur quod aliquam potentiam habet Pater, quam non habet Filius.

Solutio. Dicendum, quod omnipotentia Dei attenditur respectu eorum que extra sunt, et consequuntur posse commune Paitris et Filii et Spiritus sancti, sicut dicit Magister in Littera.

Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod generare non est majus aliquid, sed ad aliquid, ut dicit Magister. Nec Pater ostenditur per hoc esse aliquid, vel potens esse aliquid, sed potius ad aliquid : tamen bene concedo, quod generatio Filil major est toto mundo in infinitum : licet in creatione potentia appareat, in generatione autem proprietas : quia secundum hoc quod est 1b: potentie non distinguitur Filius a Patre, nec Spiritus sanctus, nec e converso.

Ad aliud dicendum, quod ratio principii duplex est, scilicet ad facere, et hac reducitur ad rationem potentie : et est ratio principii non ad facere, sed ad distinguere et distingui, et haec non reducitur, imo in illa parte non est nisi ad aliquid, et non aliquid. Ex parte autem illa quae se tenet cum essentia, habet rationem potentie, et sic est communis tribus personis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3