Articulus 4
Articulus 4
Utrum univoca sit potentia ad posse generare, et posse creare ?
1. Videtur quod non : quia unum dicit aliquid, aliud dicit ad aliquid : sed aliquid et ad aliquid non sunt unius generis : ergo nec unius rationis : ergo equivoce dicitur de eis.
2. Item, Potentiae diffiniuntur per actus : non autem unus est actus creandi, et generandi: ergo potentia non dicitur uno modo de illis.
3. Item, Non potest accipi secundum unam rationem quod in quadam ratione convenit tribus in communi, et in quadam non nisi uni trium : sed potentia generandi non convenit nisi uni trium, creandi autem potentia convenit omnibus tribus in communi: ergo videtur, quod non dicatur potentia univoce.
SED CONTRA: 1. Omne aequivocum aliquo modo est diverse nature cui respondet ratio diversa: sed in Deo non est diversitas nature : ergo in Deo nihil alii aequivocum est : sed polentia creandiestin Deo, similiter potentia generand: : ergo potentia dicta de eis non dicetur aequivoce.
2. Item, Potentia creandi est idem re cum creante, et creans cum generante : ergo potentia creandi est potentia generandi : quae autem aequivoce dicuntur, distincta non praedicantur de se invicem, quia canis latrabilis non est canis marinus: ergo potentia non erit aquivoce dicta de potentia generandi, et de potentia creand.
3. Item, Cum dicitur omnipotentia, ly omnis quod est in compositione cum ly potentia distribuit pro omnibus quae pot- est Deus : ergo tam pro generare quam pro creare, et ita de aliis: si autem essent aequivoca, non distribueretur pro illis: ergo videtur, quod non dicatur equivoce.
Solutio. Dicendum, quod non dicitur potentia aequivoce de illis in eo quod potentia accipitur abstrahens ab utroque : aliter enim non praedicatur de utroque, nisi prout abstrahit ab utroque : et secundum hoc manet potentia quae radicatur in essentia Patris et Filii et Spiritus sancti.
Av primum ergo dicendum, quod secundum quod potentia abstrahit et a generare et a creare, non dicit ad aliquid, quin imo dicit aliquid quod est substantie.
Ad aliud dicendum, quod hoc non est verum de activis potentiis : quoniam ill non perficiuntur per suos actus, sed ante perfectee sunt : quia nihil agit nisi perfectum in esse. In passivis autem in quibus sunt actus aclivorum, sicut in patiente disposito, verum est quod perficiuntur et diffintuntur per actus : et in tali sensu dicit illam propositionem Philosophus in H de Anima, ubi agit de potentiis apprehendentibus passivis, sicut ipse ibidem dicit : sed in Deo non est potentia passiva: et ideo illa objectio nulla est.
Ad aliud dicendum, quod potentia accipitur secundum unam rationem communem, secundum quod abstrahit et ab actu creandi et ab actu gencrandi, et est in Patre et Filio et Spiritu sancto : sed secundum quod conjungitur actui generandi et creandi, liect alia non efficiatur quam prius fuit, tamen alium modum habebit tunc significandi, ratione cujus polentia generand: non convenit Filo nec Spiritui sancto : sed potentia creandi convenit tribus : et hujus ratio patet ex praedictis.
On this page