Articulus 5
Articulus 5
An Filius possit ex se gignere alium Filium nepotem Patris, et an Pater plures Filios ?
ARTICULUS V. An Filius possit ex se gignere alium Filium nepotem Patris, et an Pater plures Filios ?
"Sed vehementer nos movet, etc." Ratione hujus capituli quaeritur, Utrum Filius possit ex se gignere alium Filium qui sit nepos Patris ?
1. Videtur autem quod sic : in inferiorihus enim videmus, quod cadem vis foecunditatis est in filio quae est in patre : cum igitur Filius Dei non sit minus perfectus quam filius hominis, videbitur ipse habere eamdem potentiam generand: quam habet etiam Pater.
2. Item, Augustinus dicit in Littera, non quod non potuit, sed non oportuit : ergo non videtur, quod non sit ex defectu virtutis generative quod non produxit Filium.
3. Praeterea, Propter hoc dicitur Filius imago Patris : quia in omnibus cum eo convenit : ergo et in potentia generativa, et ila videlur, quod possit producere alium Filium.
1. Et videtur, quod sic : quia in inferioribus in quibus est potentia imperfecta, pater eadem virtute producit plures filios : ergo multo magis Pater superior potest producere plures.
2. Praeterea, Filio genito, aut in Patre remansit potentia generandi, aut non: si sic, cum in aeternis sit idem esse et posse, Pater genuit Filios : si non, ergo videtur, quod Pater defecerit in aliquo genito Filio, quod absurdum est.
3. Praeterea, Quod esset inconveniens si immoderata esset divine generationis progressio, quod Augustinus ponit pro inconvenienti? Videtur quod nullum : quia multiplicatio boni facit majus bonum: ergo multo magis multiplicatio optimi: sed per multas generationes divinas fieret multiplicatio optimi: ergo videtur, quod deberet esse.
4, Item, Sicut in praecedentibus est habitum, natura de se communicabilis est: ergo quantum est de se, ita communicabilis est pluribus, sicut duobus, vel tribus: et ita communicabilis in Fiho, sicut in Patre: cum igitur per distinguentia non contrahatur, eo quod non cadant in ipsam, ipsa communicabitur : et ita videtur, quod immoderata debeat esse divine generationis progressio.
Sed contra : Nullius nature potest esse multiplicatio et communicatio sine accipiente naturam illam per modum quo suppositum accipit naturam : sed non potest esse pluralitas suppositorum, nisi sit pluralitas distinguentium supposita ab invicem. Videamus ergo quibus modis distingui in una natura possunt supposita, et applicemus omnes modos nature divine, et videamus quantum possit extendi pluralitas suppositorum ejus. Est autem unus modus per materiam in qua est natura in supposito: et constat, quod iste modus in divinis esse non potest tribus de causis : quarum una est, quod omnis communicatio nature quae fit per materiam fit per ma- terie transmutationem : in Deo autem transmutatio nulla est. Secunda est, quoniam omnis talis communicatio dividit naturam, ita quod ipsa non est una numero in suppositis, sed una ratione tantum. Tertia est, quoniam omnis talis multiplicatio prius est in potentia quam in actu: quae omnia a divina natura removentur: ergo patet, quod non est ibi communicatio per materie particulationem, id est, per hoc quod materia particulet naturam super suppositum. Est autem alius modus qui est per proprietates facientes et constituentes et distinguentes suppositum, licet indifferens sit quod est a quo est: et iste solus modus possibilis est in divinis: et accipiantur proprietates originis inter Patrem et Filium (quia de Spiritu sancto infra patebit) non invenietur nisi paternitas et filiatio: haecautem per materiam numerari non possunt, ut probatum est: ergo non numerabuntur nisi per differentias specificas : sed omnis paternitas omni paternitati eadem est in specie quae est suppositi ejusdem nature: similiter omnis filiatio omni filiationi: cum igitur filii plures sive unius patris sive filiorum suorum non differant essentia, si differentiam habent, illa sumetur penes proprietates: sed non differunt specie, vel materia filiationes eorum : ergo filiatio eorum erit una tantum: ergo ipsi omnes erunt unus filius nec essentia nec proprietate differens : ergo non possunt aliquo modo in divinis esse plures filii, nec plures patres eadem ratione.
Item, Licet communicatio sit de perfectione nature simplicis, tamen multiplicatio est de imperfectione ejus. ProBatio. Multiplicatio in suppositis unius nature non potest esse nisi una trium causarum, scilicet multiplex desiderium materiae, eo quod materia non desiderat tantum in una parte, sed in partibus omnibus perfici: vel eo quod non potest in paucis salvari perpetuo, et ideo desiderat in mullis habere formam, ut quibusdam destructis, in multis maneat : vel ex eo quod multi sunt actus vel motus quos explere paucis non potest. Primo et secundo modo est in hominibus, et aliis generabilibus et corruptibilibus. Tertio modo est in Angelis et stellis. Constat autem, quod nullo istorum mo~ dorum multiplicatio potest esse in divinis. Primus enim et secundus sunt per materi partes quae in Deo non est. Terlius autem est propter imperfectionem agentis et moventis quod non potest uno motore diversa causare: ergo talis multiplicatio suppositorum non est in natura divina: ergo non erit nisi penes speciem proprietatum originis: et inde sequitur ut prius.
Item, Intellectus dicentis intrinsecus bene est secundum sui naturam sibi proferre verbum: sed non potest talia duo proferre verba, nec unum verbum profert aliud verbum: cum igitur summus spiritus per hunc modum generet verbum, nec potest proferre duo verba, nec verbum producet aliud verbum: et ita non erit nisi unus pater et unus filius.
Preteres, Ad communicationem nature et societatis jucunditatem sufficit unus : ergo alii etiamsi generari possent, superfluerent.
Solutio. Istis ultimis rationibus consentiendum est, dicendo quod non potest esse nisi unus Deus Pater, et unus Filius : quia ill omnes concludunt de necessitate. Licet enim ultima ratio sit vel videatur esse convenienti#, si tamen conjungitur ei ratio Anselmi, erit necessaria, scilicet quod quodlibet minimum inconveniens in Deo est impossibile.
Dicendum ergo ad primum, quod eadem potentia est in Filio quae in Patre, sed non ad idem, ut facile patet ex predictis: nec ex hoc est imperfectio in Filio quod non profert alium Filium, sed potius perfectio, cum ipse ita contineat totum esse Filit, quod si alius esset, nullo modo differe posset ab ipso.
Ad aliud respondet infra Magister dicens : "Non enim non potuit," idest, non ex hoc impotens fuit: quod autem Augustinus dicit, "non oportuit," conjunctum dicto Anselmi, facit impossibilitatem : si enim non oportuit, inconveniens fuit : ergo Deo impossibile: si ergo vanum et frustra removentur a natura inferiori, multo magis a natura superiori.
Ad aliud dicendum, quod ipse in proprietate Patris non potuit esse imago : quia sic cessaret ratio Patris, cum Pater et filius nec essentia nec proprietate differrent: unde imago secundum sui rationein semper salvatin aliquo rationem distinctionis, in quo nec convenit nec convenire potest cum eo cujus est imago : per hoc ipsum enim quod imago est, ab alio est, sed hoc non est in aliquo esse dissimilem, sed potius in eo quod non est aliquid, sed ad aliquid.
Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum potuerit producere plures filios? patet per praedicta, quod non: quia illi filii nec essentia, nec proprictate differrent: et sic in omnibus idem essent, et non plures : et ideo non est simile de patre inferiori, in quo plures filii per materiam distinguuntur, et performam secundum esse quod habent in hac materia.
Ad aliud dicendum, quod potentia generandi non deficit in Patre, nec est hoc aliquid querere, Utrum deficit etiam genito Fulio, tamquam Filii generatio sit preterita ? quia in aeternitate et in aeterno nihil preteriit, et nihil advenit: et ideo Filius nec ante nec post generationis potentiam est, sed in nunc stante semper genitus est, ut infra habebitur +. Dicitur enim semper genitus :non quia preteriit generatio ejus, sed quia perfecta est et semper: quia numqnam deficit in nunc stante aeternitatis : unde illa objectio pro- cedit de Deo sicut de re temporali, et ideo non valet.
Ad aliud dicendum, quod immoderata non potest esse generatio divina : eo quod hypostases ultra tres multiplicari non possunt: et esset inconveniens quod supra dictum est, scilicet quod aut ex eo quod non possit in paucis salvari, aut quod pauca supposita ad multos modos actuum non sufficerent si fieret immoderata: et ideo immoderata in Deo fieri non potest.
On this page