Text List

Articulus 6

Articulus 6

An tres hypostases possint esse pater alicujus quarti ?

ARTICULUS VI. An tres hypostases possint esse pater alicujus quarti ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit in contrarium objiciendo: "Si potuit Filius gugnere, potutt esse pater, elec."

Videtur enim, quod ratio Magistri non valeat: quia si pater fuerit secundum hereticos, tunc eadem heresis potuit dicere paternitatem esse, et quod filius sit pater illius quarti, et ita esset pater et filius diversis respectibus, sicut saepe contingit.

Ad hoc dicendum, quod hoc esse non potuit : quia sicut dicit Anselmus, in omnibus manet unitas in divinis ubi non distinguit oppositio relationis: sed in generatione illius guarti, Filius nec oppo- neretur Patri nec Spiritui sancto : ergo una paternitate omnes tres essent patres iliius filii, sicut Pater et Filius unum sunt principium Spiritus sancti, eo quod in spirando Spiritum sanctum, Pater non habet oppositionem relativam ad Filium. Illius autem simile nec in corporali, nec in spirituali natura invenitur, quod una proprietate patris tres hypostases sint pater, vel patres unius : unde non potest esse pater alicujus quarti.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6