Text List

Articulus 11

Articulus 11

Utrum illa sit vera, Filius habet potentiam generandi quam habet Pater?

ARTICULUS XI. Utrum illa sit vera, Filius habet potentiam generandi quam habet Pater?

Deinde quaeritur de illa quam in secundo capite ponit: et distinguit eam, hance scilicet, Filius habet potentiam generandi quam habet Pater, etc.

Haec enim videtur distinguibilis non esse, sed absolute falsa: quia in nullo videtur potentia conjuncta actui, et ralioni opposite ad actum illum : cum autem dicitur, potentia generandi, po- tentia conjuncta est actui: et cum dicitur, Filius habet hane potentiam quam Pater, conjungitur relationi Filii et proprietati, quae repugnat ad actum: ergo videtur absolute falsa esse.

Solutio. Dicendum, quod in veritate duplex est, sicut dicit Auctor : cum enim dicitur, Filius habet, per ly habet intelligitur haec determinatio secundum naturam, eo quod non habet nisi per naturam: et sic fit comparatio potentie ad naturam et ad actum: et secundum primam comparationem vera est, secundum autem secundam falsa est, ut dicit Magister.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11