Articulus 1
Articulus 1
Quid sit veritas, quid proprietas, et quid incommutabilitas ?
Incidunt autem hic plurima dubia circa primam partem. Sed ante Litteram dveterminanda sunt tria : quorum primum vst, Quid sit veritas, atque proprietas, et incommutabilitas, atque simplicitas ? Secundum est, penes quid attenditur numerus eorum ? Tertium est de significalione istorum nominum, natura, sabxtantia, essentia, esse, quae Magister ponit in principio istius capitul.
Primum, quid sit veritas ? 1. Dicit Augustinus, quod veritas est entitas rei: ergo videtur, quod veritas nature divine idem sit quod entitas ipsis.
2. Item, Quidam diffiniunt verum, dicendo quod verum est indivisio actus a potentia : in divinis autem non est actus et potentia : ergo non est ibi indivisio actus a potentia : ergo divine nature non convenit, veritas, ut videtur.
3. Praeterea, Veritas est rectitudo sola mente perceptibilis, ut dicit Ansel~ mus : haec autem veritas non convenit soli divine nature, sed multis alris ergo haec non est veritas quae hic queritur.
4. Praeterea, Philosophus dicit, quod verum et falsum sunt in anima, secundum quod veritas est adequatio intellectus vel mentis cum re: sic 1terum veritas non erit propria divine nature : vel si erit ibi veritas, erit im ideis ejus, et non in natura secundum quod natura est, ut videtur.
2, Praeterea, Magister ubi exsequi debet de quantitate veritatis sive proprietatis nature divine, exsequitur de proprietate entitatis ejus : ergo videtur, quod idem sit veritas et entitas,
Solutio. Dicendum, quod licet verum sumatur multis modis, ut probant objectiones, tamen hic dicitur verum idem quod extranec nature impermixtum. Sunt enim tria extranea precipue, scilicet privatio quae extranea est entitati, et potentia, et diversum vel diversitas in ipso ente : quod enim in privatione est, non est, sed habet aptitudinem ad esse : quod autem in potentia est, potest esse : et quod ex diversis est, non habet ens proprium, quia diversorum habet entitatem : unde veritas dicitur hic impermix. tio extranei ad ens, eo modo quo dicimus verum aurum cupro non permixtum : et ita non erit vere ens nisi natura divina, quae nec privationi subjacet, nec in potentia est, nec ex diversis constat, sicut Magister probabit infra, quando queretur de quantitate veritatis istius.
Dicexpum ergo ad primum, quod bene competit diffinitio Augustin: de vero : quia nihil ita proprie est id quod est, sicut natura divina, eo quod ipsa totum et tantum est id quod est, et non permixta eis quae secundum aliquid non sunt, vel ex diversis sunt.
Ad aliud dicendum, quod etiam ila diffinitio satis convenit : quia nullus actus a potentia adeo indivisus est, sicut ille qui idem est: sed oportet, quod potentia non accipiatur pro potentia materiali : quia divina essentia nec idem est cum potentia materia, nec etiam indivi- sa ab ipsa : et hoc ideo quia cum divina essentia sit motor universalis omnium, stabilis in se manens, non potest esse mota: materia autem semper mota et mutabilis est. Item, quia divina essentia regit omnes res praeter quam quod misceatur cum illis, ut dicit Philosophus : sed materia permiscetur materialibus : oportet ergo, quod accipiatur potentia active : et tunc ipsa est idem potenti sue :et ideo verior, quia verius habet esse agens quam patiens : et sic bene habet divina essentia actum et potentiam, et habet ea indivisa : quia est eadem precise secundum quod actus est in agente, sicut sunt actus interiores, ut intelligere, velle, et hujusmodi : sunt enim quedam extra ipsam quae tenent se ex parte acti, ut creatio, recreatio, gubernatio etiam aliquo modo : et illa non sunt idem ipsi secundum quod sunt in creatis, recreatis, gubernatis, et hujusmodi.
Ap i quod de Anselmo objicitur, dicendum quod antonomastice et vere sibi soli convenit : quia ipsa sola per se recta est, et omnia alia recta, curvitate secundum potentiam ad minus sunt permixta, et ideo non omnimodam habent veritatem, sicut natura divina.
Ad aliud dicendum, quod verum et falsum quae sunt in anima, sunt ab actu anime qui est componere vel dividere : et de tali veritate non quaeritur hic quia illa veritas est in signo, eb causata ab ista verilate.
Ad aliud dicendum, quod proprietas idem est quod dispositio veritatis quae soli divine entitati convenit secundum illam omnimodam impermixtionem, de qua dictum est: sic enim nulli alii convenit.
Ad aliud dicendum, quod in veritate entitas est subjectum veritatis secundum rationem, sed in divinis in quibus non est compositio, est idem aliter significatum in uno et aliter in alio. In entitate enim significatur sicut in conceptu simplici, ante quem nihil est concipere de re : quia ens est primum cadens in no- strum intellectum : sed veritas proprietatem impermixtionis tangit : et ideo Magister entitatem, proprietatem, veritatem, vocat idem, licet non eodem modo significatum : quia entitas est primum, et senius, ut dicit Dionysius : veritas autem est dispositio ejus de qua dictum est : proprietas autem est secundum quod est consequens esse divinum, et in quantum divinum est, et non est consequens aliud esse : sicut etiam dicimus proprietatem trianguli rectilinei habere tres equos duobus rectis, eo quod sequitur triangulum, in quantum rectilineus et triangulus.
On this page