Text List

Articulus 2

Articulus 2

Penes quid accipiuntur veritas, incommunicabilitas, et simplicitas ?

ARTICULUS II. Penes quid accipiuntur veritas, incommunicabilitas, et simplicitas ?

Secundo quaeritur, Penes quid ista accipiuntur ?

1. In divinis enim sunt tria, scilicet essentia, persona, notio ergo videtur quod haectria ad illa tria debeant reduci.

Sed contra hoc est quod omnia ista sunt nature divine in eo quod natura divina est : ergo non reducentur ad personam et notionem. Sed secundum hoc, cum in natura divina non sit accipere nisi divinitatem habitam et habentem ipsam, hoc est, naturam et suppositum, videtur quod ista non debeant esse nisi duo et non tria.

2. Prxeterea, Nos vidimus, quod ea que opponuntur contrarie, et ut privatio et habitus, et contradictorie, idem est subjectum circa quod sunt sed communicabilitas et incommunicabilitas opponuntur contrarie, aut ut privatio et habitus : ergo debent attendi circa idem secundum rationem subjecti: sed in inferioribus incommunicabilitas non est circa quo est, sed circa quod est, vel ma- teriam : ergo videtur, quod in divinis secundum rationem intelligendi incomtuunicabilitas sit circa idem. Cum igitur in divinis non sit suppositum nisi persona, videtur quod incommunicabiltas sit de convenientibus persone secundum se, et non nature.

3. Item, Veritas et entitas secundum actum, quae vera est entitas, in inferiorihus non est nisi gratia esse vel quo est : ergo videtur, quod in divinis veritas sit de pertinentibus ad essentiam : simplicitas autem dicitur a privatione partium componentium : ergo videtur, quod simplicitas sit a privatione primarum partium componentium esse : haec autem sunt quod est, et esse secundum Boetium : ergo simplicitas in divinis erit ab indifferentia quod est et esse in divinis.

Solutio. Ultima objectioni consentiendo dicimus, quod ista tria accipiuntur ita, quod veritas sumetur ab esse essenti#, incommutabilitas autem ab eo quod est, simplicitas autem ab indifferentia utriusque. Et quod objicitur secundo loco, quod non est quod est in divinis vel suppositum nisi in persona, dicendum quod hoc verum est secundum rem, sed ex modo intelligendi, cum dicitur, Deus, significatur divinitas in habente, et illud habens dicitur suppositum non in ratione persone : et gratia illius sequitur substantiam divinam incommutabilitas.

Ap pvrimum ergo dicendum, quod bene concedo, quod non sumuntur hec tria ab ilis tribus, eo quod sunt consequentia essentiam in eo quod essentia est. Licet enim non sint in divinis nisi Ula tria, tamen illa tria non sunt tbi tria, quia non faciunt numerum : essentia vero licet sit unum tantum, tamen cst ipsam multis modis considerare, scilicet in habente, et extra habentem, vel secundum utrumque, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod non est in natura accipere nisi habens et habitum : sed ex hoc ipso resultat tertia consideratio ex comparatione unius ad alterum per indifferentiam. Ad alia patet solutio per dicta in principio solutionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 2