Articulus 3
Articulus 3
Utrum nomina dicta de Deo ut essentia; substantia, scientia, sapientia, bonitas significent idem vel diversa : et uirum debeant dici synonyma vel non ?
ARTICULUS III. Utrum nomina dicta de Deo ut essentia; substantia, scientia, sapientia, bonitas significent idem vel diversa : et uirum debeant dici synonyma vel non ?
Deinde quaeritur de differentia illorum nominum quae Magister tangit in principio, scilicet natura, substantia, esse, etc. : et gratia illorum queratur etiam de aliis quae sunt sapientia, scientia, bonitas, et omnia quae de Deo dicuntur. Et queremus duo, scilicet utrum ista omnino idem significent ? Et seeundo de compositione ecorum cum Deo, utrum notetur ibi fieri aliqua compositio, vel nulla ?
1. Videtur autem, quod omnia dicta de Deo essentialiter sint synonyma : synonyma enim sunt quae idem significant, quamyis etiam aliam et aliam habeant secundum nomen interpretationem, ut lapis, et petra: cum ergo omnis illa multitudo nominum essentialium idem significent, licet aliam et aliam habeant secundum nomen interpretationem, tamen synonyma esse videntur.
2. Item, Synonyma sunt quae tantum habent multitudinem secundum vocem sicut homonyma quae habent unitatem secundum vocem, et multitudinem secundum esse : sed in istis nihil invenitur in essentia ect persona quod ili multitudini respondeat, quia nec substantia, nec accidens : ergo videtur, quod ista verissime sint synonyma.
3. Item, Augustinus dicit, et habitum est supra ut auctoritas, quod hoc est ibi esse quod sapere, et eo Deus est quo sapiens est, et eo sapiens est quo est: sed hoc non posset esse nisi sapientia et essentia nominarent idem et secundum idem : ergo videtur, quod sint tantum synonyma : et eadem ratio est de aliis : ergo videtur, quod omnia tantum sint synonyma.
Sed conTRA : Quaecumque nomina verissime faciunt notitiam illorum a quibus imponuntur, si illa a quibus imponuntur non sunt unius rationis, ipsa nomina non sunt synonyma : sed essentia et sapientia in Deo verissime faciunt notitiam eorum a quibus imponuntur, et non sunt unius rationis : ergo non sunt synonyma. Prima patet de se. Secunda probatur sic : Hic habetur in Lzétera, quod solus Deus vere est essentia. Simihter Augustinus dicit, quod solus Deus vere sapiens est : sed ratio essentiae in _eo quod hujusmodi, non est ratio sapientie in eo quod hujusmodi : quia aliter in omnibus idem esset esse et sapere, quod falsum est: ergo ista nomina non sunt synonyma.
Ad hoc quidam voluerunt dicere, quod ista nomina dicta de Deo differunt per connotata in creatura, et non habent aliquam differentiam si: in Deo absolute accipiantur. Sed conrra : Connotatum est effectus in creatura : sed effectus non est nisi a causa ut causa : ergo ista nomina non dicerentur de Deo nisi sicut de causa ut causa : quod plane falsum est, quia sapientia vel sapiens nullam nominat causam ut causam. Praeterea, ponamus per intellectum non esse connotata in creatura, quero si adhuc Deus sit sapiens bonus, ens, et hujusmodi? Constat quod sic: ergo illa solutio nulla est.
Praeterea, Quod est posterius, non est causa diversitatis vel identitatis in eo quod est prius : sed connotata sunt posterius in tempore : ergo non sunt causa identitatis vel diversitatis eorum que sunt ab aeterno.
Ideo fuerunt alii qui dixerunt, quod in veritate Deus non habet nomen proprium, sed nos dedimus ei nomina : et ideo ista nomina transferuntur in eum ab his quae invenimus in creaturis : et penes illas accipiunt diversitatem. Sep contra : Aut ista nominant quod proprie est in Deo, aut quod figurative est in ipso. Si primo modo, nihil valet solutio: quia adhuc remanet questio, qualiter in significando habent differentiam penes ea quae nominant in Deo. Si secundo modo, tunc Deus non vere vita est, sed figurative, nec vere sapientia est, quod absurdissima heresis est. Praeterea, supra habitum est, quod talia secundum rem per prius de Deo dicuntur, et per posterius de creatura.
Sotuno. Sine prejudicio dicendum, quod in omnibus talibus nominibus duo sunt attendenda, scilicet quid nominant, et in quo significatur poni quod nominant: cum enim ego dico, sensus, hoc nomen, sensus, accipio secundum hoc quod nominat tantum : et ideo accipio in ratione una communi. Si autem dico sensus hominis, et sensus bruti: jam et in alia et alia ratione accipio, secundum quod accipio ipsum in eo in quo notatur poni significatum ipsius. Ita dico de hujusmodi nominibus divinis. Si enim attendantur secundum ea quae nominant tantum, tunc omnia illa nomina diversi-~ tatem rationis habent de se : alia est enim per se ratio essentia, et alia ratio sapientia per se, et sic de aliis. Si autem attendo ea secundum id in quo ponitur significatum eorum, hoc est tale quod habet indifferentiam quod est et esse et aliquid esse. Hac enim tria secundum Boetium differunt : quia guod est, est id quod res est vere, et suppositum : esse autem est essentia ejus vel actus essentia : aliquid autem esse est per aliquid trahens ipsum ad partem vel speciem : et hve omnia idem sunt in divinis : quia in Deo idem est quod est et esse, et ipse Deus etiam est quidquid habet : et sic idem est in ipso esse et aliquid esse. Si igitur queratur, Quare sapientia est bonitas, et haecduo essentia ipsa? unde enim est? non dicetur, quod hoc sit a sipientia in quantum sapientia est, vel uh essentia in eo quod essentia est: sed dicetur, quod hoc est propter id, quia in quo sunt ista, tanta simplicitatis est, quod ipsum id quod est suum esse, et suum esse est id quod est. Ex primo igitur est diversitas attributorum, ex secundo autem identitas rerum : et si¢ palet plana solutione, quod ista non sunt synonyma etiam ab aeterno intellecta a Deo, et abstracta ab omni causalitate.
Ap primum dicendum, quod ista non sunt synonyma, quoniam non habent camdem rationem rei quam significant, sed sunt idem in re, non propter id a quo imponuntur, sed propter id in quo ponuntur sua significata: hoc autem non est in petra et lapide : quia illa non habent diversitatem alicujus rei, sed tantum nominis, secundum etymologiain, ion rei, sed nominis.
Ad aliud dicendum, quod ista non habent tantum multitudinem secundum vovem, imo quantum est de natura suorum significatorum multitudinem habent ralionis rei. Sed quod haecres est illa, hoc non convenit eis per se, sed per aliud in quo sunt.
On this page