Articulus 4
Articulus 4
Qualiter possit verificari compositio rstorum nominum cum Deo qui noi est compositus ?
ARTICULUS IV. Qualiter possit verificari compositio rstorum nominum cum Deo qui noi est compositus ?
Ulterius quaeritur, Cum ista significantur componi circa id in quo sunt, cum ex eo in quo sunt omnimodam habeant identitatem, qualiter possit significari compositio eorum?
1. Omnis enim nota compositionis significat compositum componi ex diversis : sed cum dico, Deus est aeternus, vel incommutabilis, vel sapiens, intercidit hic nota compositionis : ergo significat Deum componi ex diversis.
2. Item, In primo Physicorum dicit Philosophus, quod dicentes omnia unum, conturbati sunt compositionis significatione, et auferebant notam compositionis significatam in hoc verbo, est, dicentes quod non oportet dicere quod paries est albus, sed paries albatur : et hoc non faciebant nisi quia ly es¢ significat quamdam compositionem, quam sine compositis diversis non est intelligere : ergo in talibus videtur semper falsa_significatio, cum dicitur, Deus est sapiens, Deus est bonus.
3. Si forte dicatur, quod in quibusdam compositionibus praedicatur idem de se, ul cum dico, homo est homo, asinus est asinus. Hoc nihil est : quia in talibus subjicitur ly homo gratia ejus quod est, et praedicatur gratia ejus quo est : et inter illa bene intercedit compositio : in Deo autem non est aliqua compositio.
4. Item. Pradicatum in omni propositione causa innotescendi subjectum ponitur: et non sunt idem per quod aliquid innotescit,et id quod per ipsum innotescit : ergo in omnibus intercedit compositio.
Si forte dicatur, quod hujusmodi compositio est cx parte nostri intellectus, qui non accipit simplex muluis modis significatum, nisi componendo unum cum alio et dividendo, licet composita et divisa idem sint. Tunc objicitur, quod secundum hoc, omnis noster mtellectus est falsus de Deo, cum non accipiat rem sicut est, sed potius sicut non est. Si forte dicatur, quod sic est sicut in mathematicis, quod abstrahentium non est mendacium, eo quod modum abstractionis non ponunt in re : ila hic intellectus componens, modum suum in re non ponit. Hoc nihil est : quia licet mathematica secundum esse sint in naturalibus, et non separata ab ipsis : tamen per esse quantitatis non habent rationem diffinitivam a naturalibus quia aliler aequivoce diffiniretur linea lignea et lapidea per esse quantitatis, quod falsum est : unde mathematica habent aliquid ex parte rei, scilicet naturam quantitatis, super quod ponunt hujasmod: abstractionem, aliter enim esset intellectus falsus : hoc autem in divinis nihil videtur esse unde oriatur hujusmodi compositio.
Sozutio. Ad hoc sine prejudicio dicendum, quod valde insufficientes sunt solutiones Magistrorum magnorum quorumdam : unde dicendum, quod in veritate in divinis nulla compositio est in re ipsa : tamen, ut dicit Damascenus, quedam in divinis significant naturam, quedam quod naturam assequitur, sicut justus, et sapiens. Unde intellectus noster in hujusmodi compositione est in triplet actu: si enim accipiatur unumquodque istorum nommum sceundum id a quo imponitur, vel secundum id quod significal, quod idein est, erit alrus intellectus substantia, et alius sapientiwe, et ita de aliis, ut ante dictum est. S81 autem accipiantur ista ab intellectu nostro, non ut ab eo quod significant, sed in ipso in quo sunt, accipientur omnia ut unum et idem propter dupheem simplicitatem ipsius, scilicet indifferentiam quod est et esse et aliquid esse, sive habentis et habit. Ter- tius actus intellectus oritur ex collatione unius modi intelligendi cum alo, sicut conferimus 1d quod assequitur naturam in ratione assequentis, non in ratione identitatis, ad naturam quam assequitur : et sic orilur intellectus componens unum cum altero, et formans compositiones : que lamen nota compositionis non est mm Deo, nisi im ratione proprh corum que componuntur : nota autem compositionis media est ab intellectu nostro, qui non conjungit ca quae secundum se habent diversas rationes sme nota compositionis medi : ex parte autem ret non notabit ista compositio nisi identifatem. Et sic patet qualiter intellectus componens, aliquid habet in divimis supra quod fundatur ex parte eorum quae componit, si secundum rationes proprias acciprantur.
Ap primum ergo dicendum, quod cum dicitur, Deus est wternus, et hujusmod:, notat compositio identitatem inter ea quae secundum rationes proprias diversitatem habent, leet ex subjecto habeant identilatem : et ideo aliquo modo fuleitur intellectus componens super diversitatem rationum ut habeat componibilia, et super identitalem rer ex parte subjects : et ideo componit ea compositione notante idem secundum rem, in quo eodem modo sit diversitas rationis secundum attributa sibi.
An auiup dicendum, quod ips: auferebant notam compositionis : quia tpsi dicebant tantum unum esse omui modo, scilicet re, et ratione et in talibus non potest pon: aliqua compositio, co quod in talibus nulla componibila re vel ratione inveniat imtellectus . sed nonest ila in attributis divinis, im quibus salvatur diversitas rationis attributorum, lcet non diversitas rerum.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, homo est homo, quod hoc verum est: quiainter illacomposita notatur diversilas rerum, scilicet quod est et esse: et ideo major est diversitas in ista compositione, homo est homo, quam in ista, Deus est sapiens, vel justus. Nihilominus tamen cum dicitur, Deus est sapiens, est diversitas rationis nature et assequentis naturam: et illa sufficit intellectu: componenti compositione notante identitatem.
On this page