Text List

Articulus 5

Articulus 5

Que sit diversitas inter attributa nominum divine nature, et substantiae, et essentiae ?

ARTICULUS 5. Que sit diversitas inter attributa nominum divine nature, et substantiae, et essentiae ?

His habitis, videndum est de his que dicuntur in Littera.

Et primo, quaeritur de diversitate horum nominum, divine nature, et subslantia sive essentia,

Et dicendum, quod ista idem sunt, sed ratione differunt. Natura autem accipitur dupliciter secundum duas ejus significationes, scilicet ut est virtus intranea, secundum quod diffinitur esse principium ct causa motus et quietis in quo est per se et non per accidens. Sic enim accipitur pro vietiam illa quam diffinit Boetius, quod natura est vis insita rebus ex similibus similia procreans. Et sic quandoque dicitur, quod pater virtute generat. In hac enim ratione natura est in persona principium aliquod naturalium actuum, ut generare, spirare, etc. Et ideo dicit Augustinus, quod Pater de natura sua generat Filium. Et Anselmus dicit, quod Pater et Filius de natura sua spirant Spiritum sanctum. Accipitur etiam natura pro forma, secundum quod diffinit Boetius naturam, quod natura est unam- quamque rem informans specifica differentia, et sic accipitur hic : non quod velim dicere, quod natura divina sit specifica differentia alicujus, nec quod genus vel species sit : quia nec genus, vel species, nec individuum est, ut imfra patebit : sed quod juxta illum intellectum accipitur formaliter, ut cum dicitur, Pater natura divina est, et hoc modo frequenter accipitur a Sanctis.

Substantia autem potest accipi duobus modis, scilicet ab actu substandi, vel a differentia substantia quae dividitur contra accidens: et si primo modo accipiatur, cum in divinis sint proprietates quibus substant aliquo modo intelligendi persone, substantia dicit tunc quid persone, eo modo quo Augustinus dicit, quod persona significat subsistens per seipsum et substantiam: et sic Greci concedunt tres substantias esse in divinis. Si autem accipiatur a differentia qua dividitur contra accidens, tunc dicetur substantia ens per se, sicut accidens dicitur ens per aliud: et sic substantia vicinior est ad standum pro essentia divina, quam pro personis : et hoc sensu negant Latini esse tres substantias in Trinitate,

Essentia autem abstracte dicitur formaliter simplex, et faciens esse, et non hoc esse vel illud esse quod specificatum est et tractum in partem. Sicut enim deitas formaliter dicit Deum, ita essentia dicit esse indistincte. Et sic dicit Anselmus in Monologio, quod sicut differunt lux, lucere, et lucens, ita differunt essentia, esse, et ens. Et sic essentia est quo formaliter res est, et esse est actus ejus quem habet in eo quod est : id autem quod est, est ipsum ens concretum. Et secundum hoc patet, quod ens non dicit simplicem intelleclum ante quem nihil est secundum intellectum. Alio modo dicitur ens, secundum quod ens est causa primaria ad omnia alia : et secundum hoc ens est primum, et ante ipsum nihil est, et sic ens est vicinius essentiae divine. Primo autem modo vicinius est persone : et ideo in primo sensu conceditur a quibusdam, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres entes: sed secundo intellectu non : quia jsecundum illum modum ly ens dicit causam primariam ad omnia : et sic dicit simplicem naturam primam secundum intellectum : unde sisic essent plures, sequeretur quod Pater et Filius et Spiritus sanctus essent tria entia, quod falsum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5