Articulus 7
Articulus 7
Utrum esse dicitur de Deo et suis creaturis univoce ? et, Utrum secundum infensionem et remissionem dicatur esse de Deo et creaturis ?
ARTICULUS VII. Utrum esse dicitur de Deo et suis creaturis univoce ? et, Utrum secundum infensionem et remissionem dicatur esse de Deo et creaturis ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur : "Ht quis magis est, quam ille qui dizit, etc." Ex hoc enim concluditur duplex inconveniens : magis et minus, recipiunt intensionem et remissionem : sed esse dicitur secundum magis et minus : ergo recipit intensionem et remissionem., Quod si concedatur, sequitur ipsum esse de genere accidentis : quia essentialia et substantialia non intenduntur et remitluntur.
2. Similiter sequitur ulterius, quod omne quod est, intenditur et remittitur : si enim omne quod est fundatur super ens, si ens intenditur et remittitur, videtur quod omne quod est intendatur etiam et remittatur.
3. Praeterea, Quidquid secundum magis et minus dicitur de aliquibus, ipsum secundum unam rationem est in illis : ens secundum magis et minus dicitur de Creatore et creaturis: ergo secundum rationem unam est in Creatore et creaturis : quod falsum est, quia Creator et creatura secundum nihil univocantur.
Solutio. Dicendum, quod est intensio proprie, et est intensio secundum aliquid. Proprie intensum est quod secundum causas intrinsecasintensum est secundum accessum vel recessum a termino aliquo sicut a vera nominis impositione, vel ad aliquid quod in summo habetillud, sicut bonum in optimo estin Deo. Intensio autem secundum aliquid est, quando aliquid ex causis extrinsecis, vel quod verius est, ex ordine suiad causas extrinsecas dicitur secundum aliquid ininus vel magis, vel etiam ex participando illud fortiori differentia quam aliud. Primo modo intenditur album, et calidum, et hujusmodi. Secundo dicitur magis bonum, quod non habet causam sue bonitatis, sed ipsum est substantialiter bonum, quam illud quod ab alio est bonum : et hoc modo dicitur magis ens quod per seipsum est, quam quod per alterum est. Tertio modo dicitur magis ens substantia quam accidens, et magis ens actus quam potentia. Et secundo modo dicitur Deus magis ens et magis esse quam aliquod creatum. Unde patet solutio ad primum : quia non est inconveniens hoc modo ens magis et minus aliquibus convenire: et hoc non est absolute intendi et remitti.
Ap secunpum dicendum, quod illa objectio procederet, si simpliciter intenderetur et remitteretur : non enim sequitur. Inest hoc huic secundum magis, et illi secundum minus : ergo intenditur et remittitur : quia ubi proprie est intensio et remissio, in eodem subjecto qualitas potest intend: et remitti. Si tamen concedatur improprie, ut dictum est, quod intendatur, et secundum magis et minus inest diversis, tunc solvendum est per distinctionem dictam.
Ad aliud dicendum, quod sicut pluries dictum est, non est aliquid univocum creatures et Creatori, sicut unius rationis existens in utroque : sed convenire potest aliquid secundum prius et posterius. Sed cum prius et posterius dicatur tripliciter, ut videtur Philosophus dicere in HI primae Philosophiae, scilicet vel quod participatur fortiori et debiliori differentia, ut ens de substantia et accidente : vel sicut in ordine ad actum efficientis qui per se est unius, et alia per aliud appropinquante modo causalitatis efticientis, sicut medicus dicitur medicus per se, et vetula imitando, vel instrumenta medicinalia ut per que exercetur actus : vel per diversum respectum ad finem unum, qui uno modo per se inducitur in univoco, etalia diversimode operantur ad inductionem ejus, sicut sanum in complexionantibus per se, et urina sana quia indicans, et dieta sana ut conservans, et medicina ut naturam coadjuvans. Cum, inquam, ita sit, nullo istorum modorum analogia est in Deo et creatura : sed hoc modo, quod ens et hujusmodi per se substantialiter sunt in Deo, et in creaturis per aliud et participative : et non ita quod Deus diversimode se habeat adcreata, vel ad aliquid unum ad quod se habeat Creator et creatura per prius et posterius, sicut patet in exemplis prehabitis : sed quia inferiora diversimode se habent ad Creatorem : licet enim primum uno modo se habeat ad omnia secundum Dionysium et Philo- sophum, non tamen uno modo se habent ad ipsum. Sic ergo penes hanc analogiam potest dici, quod aliquid commune est Creatori et creature : tamen ex magis et minus dicto illo modo quo prediximus, non sequitur quod univoce-conveniant : sed sequitur, si magis et minus acciperetur proprie, et propria intensione.
On this page