Articulus 8
Articulus 8
An definitiones aeternitatis dat ab Auctoribus sint bone ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Ipse vere ac proprie dicitur essentia, cujus essentia non novit preteritum vel futurum, etc." Hoc enim quod hic dicit, dictum est ratione aeternitatis. Unde de eternitate breviter aliquid tangendum est, eo quod de ea alibi latius sit tractatum. quaeritur ergo, Quid sit aeternitas ? et quid aeternum ? et quae in aeternitate ?
Ap primum proceditur sic : Dicit Boetius quod aeternitas est interminabilis vite tota simul et perfecta possessio.
1. Videtur autem inconveniens, quod diffinit per privationem cum dicit, Iné erminabilis : non enim privatio aliquid certificat nisi per speciem oppositam ei: et de illa specie nulla facta est mentio.
2. Praeterea, Videtur inconveniens, quod cum aeternitas dicatur ab esse, dicitur enim aeternitas esse extra terminos finis et principii, quod diffinit ipsam per vitam.
3. Praeterea, Prima mensura secundum intellectum primo videtur secundum intellectum convenire : sed esse est priuvsquam vita : ergo videtur, quod zternitas que prima mensura est, magis debeat diffiniri per esse quam per vitam.
4. Praeterea, Mensura non est nisi mensurati: mensuratum autem primum quantum est vel dimensive, vel potentialiter, vel virtualiter : cum igitur esse et vita non dicant quid distensum virtualiter, non debet diffiniri per esse nec vitam.
5. Item, AEternitas est in genere durationis: possessio autem vite non dicit durans aliquid, vel durationem : ergo male diffinitur per illud.
6. Praeterea, Possessio dicitur quasi pedum positio: et transfertur ad res fortune: ergo non proprie est respectu vite.
7. Item, Omnis duratio protensa est : nullum potensum est totum simul: ergo eternitas quae est duratio, non est tota simul,
8. Praeterea, Infra habebitur, "Fuit gui numquam defuit, est gui semper est, erit qui numquam deerit 4:" fuit autem, et est, et erit, non dicunt totum simul : ergo quod cum illis est, non est totum simul: aeternitas autem cum illis est, ut videtur : ergo non est tota simul.
9. Praeterea, Totum et simul videntur idem dicere: totum enim est cujus nulla partium est extra se, et simul cujus partes in se constant: ergo alterum superfluit, ut videtur.
10. Praeterea, Omne totum habet partes: aeternitas autem non habet partes: ergo aeternitas non bene dicitur tota.
11, Praeterea, Isaac in libro de Diffinitionibus dicit, Aternitas est spatium continuum non intersectum : spatium autem videtur habere partes, et non simul omnes: ergo videtur, quod male dicat, quod est tota simul.
12. Item, Dionysius in libro de Divenis nomiuibus : /Eternitas est antiquum, et immutabile, et universale metiendo . Hic autem neuter Auctorum diffinit per vilam : ergo videtur male diffinire Boetius.
Solvutio. Dicendum, quod in veritate Boetius diffinit aternilatem, secundum quod est in eo quod vere aeternum est: et hoc accipitur ab Anselmo in Monologio, ubi dicit sic: Cum divina substantia non sit aliud nisi vita sua et aeternitas sua, nec sit aliquo modo terminabilis, nec nisi simul et perfecte tota: quid aliud est vera eternitas quae illi solit convenit, quam interminabilis vita, simul et perfecte tota existens ? Unde patet, quod ipse non diffinit aeternitatem, secundum quod accipitur abstracte et formaliter: sed potius materialiter, secundum quod est considerare eam in durante, quae est causa durationis aliorum, unde vita durans dicitur hic aeternitas, ut mihi videtur. Cum autem sit multiplex vita, scilicet secundum esse, et secundum bene esse: et vivere secundum bene esse secundum sensum, sicutin voluptate: et secundum intellectum, sicut in moribus: et hoc se~ cundum statum morum in civilibus, vel in gratia : et ulterius secundum statum vie et patria : et ulterius secundum Creatorem et creaturam: non accipitur hic vita proprie secunduin Anselmi eaplanationem nisi secundum intellectum, et in Creatore qui solus proprie aeternus est. Sed hic vita accipitur ut participata, vel in se Si ut participata, sic est in participantibus aeternitatem, ut in Beatis qui non sunt aeterna. Si autem in se accipitur, adhuc dupliciter, scilicet prout est actus spiritus secundum rationem intelligendiet primus, et sic non accipitur in ratione mensure, nisi forle exemplariter prout alia propinquant ad illud. Accipitur etiam prout formaliter consideratur pro ipsa duratione . et sic est in ratione mensura, et habet se ad alias mensuras, ut causa, et mensura: et mensura exemplaris, et mensura excellens. Ut causa: quia dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : Deus aeternus est laudandus, secundum quod ipse est factor evi et temporis, ante secula existens °, Ut mensura autem exemplaris : quia alia imitantur ipsam in quantum possunt. Ipsa enim est simul in esse et polentia et actu secundum comparationom sui ad vere aeternum. Et evum exit ab illa, et imitatur ipsam simul in esse ct posse, sed non in actu qui est operalio: potentia enim Angeli perfecta est tota, nec exspectat actum, nec egreditur in ipsum: sed secundum vicissitudinem intellectuum et affectionum non est simul: quinimo, sicut dicit Augustinus, Deus creaturam spiritualem movet per tempus, et non per locum. Tempus vero licet forte sit simul in suo temporali esse aliquo modo, non tamen potentia ejus estsimul, nec etiam actus: quanto enim clongatio fit creaturarum a primo, tanto minus participant de hbonitatibus ejus: ct hoc est quod dicit Philosophus in libro de Causis. Sed quod est elernum aeterno, hoc et est eviternum eviterno, et tempus temporali. Et tangit imitationem duorum ad tertium quantum possunt in ratione mensurandi. Secundum autem quad est mensura excellens stans in evo toto et tempore, claudit presens eternitatis evum excellendo ipsum ex parte principin, et tempus claudit excellendo ipsum ex parte principii et finis: et hoc est quod dicit Anselmus, quod sicut presens tempus claudif in se omnem locum, et quidquid in eo est, ita aeterno presenti clauditur omne tempus, et quidquid est in ipso.
Ap primum ergo dicendum, quod hoc quod dicitur, interminabilis, est negatio consequens differentiam positivam, que propter simplicitatem aeternitatis nominari a nobis arflimative non potest : et sic patet, quod negatio, interminabilis, certificat ex prasupposila differentia positiva.
Ap aniup dicendum, quod aeternitas est in ratione durationis, et sic proprie refertur ad potentiiam: unde cum prima potentia aterni in se manifestetur in vita, ideo diffinitur per vitam, et non per esse. Vel dicatur, quod diffinitur aeternitas in aterno secundum optimum statum sui, secundum quod etiam participatum ipsum facit particrpare aeternitatis immobilita~ tem: hoc autem fit tantum in participantibus ipsum ut est vita beata, et non per esse. Unde Augustinus in libro XII Confessionum : Nimirum ceelum cceli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis: quamquam nequaquam tibi aeternitati coeterna, particeps tamen zternitatis tue, valde mutabilitatem suam pre dulcedine felicissima contemplationis tue cohibet, et sine ullo lapsu ex quo factaest, excedit omnem inherendo tibi volubilem vissitudinem temporum. Cum ergo diffiniat aeternitatem secundum quod est pars beatudinis, et communicans imcommutabilitatem aeternitatis, diffinit ipsam per vitam, eo quod per esse incommunicabilis sit: quia sic est esse sine terminis, quod creaturis non potest convenire.
Per hoc etiam patet solutio ad sequens : quia in veritate prima mensura est esse durantis in potentia simul existentis : sed sic non est communicabile ipsis quae sunt eterna participatione ipsius, sed potius per vitam.
Ad aliud dicendum, quod mensura formaliter accepta est quanti virtualiter, vel dimensive : sed hic, ut puto, materialiter accipitur, prout est in xterno: et ideo non mensurat nisi ut exemplar, ad quod alia hbeate viventia propinquant quantum possunt: nec tamen mensurat ut exemplar durationis in ‘quantum dura~ tio, sed potius ut exemplar vite beate. Ad hoc autem quidam dixerunt, quod diffinitur per vitam ad exclusionem rerum vivarum, gue aeternitate non mensurantur: sed primum est probabilius.
Ad aliud dicendum, quod vite possessio dicitur hic, eo quod habetur ad nutum tota potentia vite in actu, ita quod nihil ejus exspectetur extra: et sic est potentia vite stans in tota duratione : unde ly possessio innuit virtualiter stans simul,
Ad hoc autem quod objicitur, quod omnis duratio distensio quaedam est, dicendum quod non oportet quod disten- datur in se: quia omne quod in se distenditur, habet partem remotam a parte: sed distensio est in alio, quia est ab ipso, et sub ipso : et sic erit stans in se, habens sub se distensum in temporali et tempore quod excellit: et ipsa non dicitur duratio, eo quod distenditur, sed eo quod distensio sub ipso non deficit, ut dicit Augustinus in Liétera.
Ad hoc quod objicitur de ratione possessionis, dicendum quod transsumitur ad aliud, scilicet ad id quod habetur ad nutum, ut vita tota simul substans, cujus in virtute vivendi nihil est extra se.
Ad aliud jam patet solutio: quia hec est falsa, quod nullum protensum sit totum simul: potensum enim hoc quod sic protenditur, quod nulla protensio sub ipso deficit, est totum simul: et hoc ideo est, quia non protendit partem a parte, sed stat unum in tota duratione.
Ad aliud dicendum, quod totum dicit hic idem quod perfectum, cujus nihil est extra se exspectatum, vel amissum in preterito: simul autem removet successionem : unde totum dicitur per oppositionem ad partes diversas componentes durans aliquid: simul autem opponitur non pattibus, sed partium successioni.
Ad aliud dicendum, quod fofum accipitur hic secundum quod dicit Philosophus in IT Physicorum: Totum autem et perfectum idem dico : non enim omnino perfectum est, quod partem potentia vel actus sui habet in exspectatione futuri.
Ad aliud dicendum, quod Isaac diffinit formaliter aeternitatem, prout est in ratione mensur#: quia sic accipitur ut extra aeternum: nihil enim intraneo sibi proprie mensuratur, sed quantitas intra nea quantitate exteriori mensuratur, nisi hoc modo quo numerus partium mensurat: sic enim partes numerate aliquo modo totum mensurant. Sed eternitas in difinitione Isaae significatur ut mensura extrinsecus adjacens: et non vocat ipsam spatium, eo quod distenditur partibus : quia sic aut partes permanerent, et tunc non differret a continuo habente positionem, ut linea, vel superficies : aut non permanerent, et sic non differret a tempore: sed ideo dicit spatium, quia non deficiendo includit et excellit omnia, non deficiendo autem non distenditur, sed stat in toto spatio currente sub ipso: et ideo vocat continuum a statu, et non intersectum : quia non intercipitur priori et posteriori quemadmodum tempus.
Ad aliud dicendum, quod Dionysius vocat antiquum a carentia finis : et est modus loquendi Grecorum, sicut etiam Philosophi quidam antiquitatem motus et mundi aeternitatem vocabant, licet falsum dixerunt. Immutabile autem- dicit eo quod non habet prius et posterius : universale autem dicit metiendo, et aha translatio habet, "totum secundum totum metiri :" quia ex parte aeterni per se mensurat esse et posse et actum uno indivisibili stante nunc : ita quod sicut ex parte aeterni nihil est de potentia protensum extra se, ita nunc aeternitatis stans, et non movens sese, ut dicit Boetius, nihil habet in futuro : sicut habet presens tempus cujus pars prima preteriit, et pars in instant est, et pars im futuro exspectatur.
On this page