Articulus 9
Articulus 9
Quid est aeternum, et utrum pene infernt possunt dici aeterne, et utrum anni et tempora possunt dici aeterna,
ARTICULUS IX. Quid est aeternum, et utrum pene infernt possunt dici aeterne, et utrum anni et tempora possunt dici aeterna,
Secundo quaeritur, Quid sit aeternum ? 1. Videtur autem, quod sit solus Deus per Anselmum in Monologio. Vel hoe solo veram aeternitatem soli illi inesse substantiae quae sola non facta, sed factrix esse inventa est, aperte percipitur : quoniam vera etermitatis principii finisque meta carere intelligitur, quod nulli rerum creatarum eo ipso quod de nihilo factes sunt, convenire convincitur: ergo videtur, quod non sit eternum aliquid nisi solus Deus.
2. Item, Anselmus : AEternitas est earum rerum quae non sunt aliud quam ipsa: ergo videtur, quod nihil aeternum nisi Deus.
3. Item, Per rationem : Omne esse durans mensuram habet propriam qua mensuratur : divinum autem esse durans quoddam esse est : ergo habebit propriam mensuram : haecautem non est nisi aeternitas : ergo solus Deus aeternus est.
Sed contra: Sancti dicunt pcoenas inferni aeternas, Et Apostolus, Ad Roman. xvi, 23, dicit temporibus externis taci- “i+: et loquitur de predestinatione Christi, Augustinus autem in XI Confessionum dicit Angelos participatione eternitatis aeternos, non tamen Deo coeternos : ergo videtur, quod multa sint eterna.
Solutio. Dicendum, quod aeternum est cujus propria mensura aeternitatis est. Potest autem attendi mensurans tripliciter, scilicet ut adequatum quantitati virtuali mensurati, et sic solus Deus eternus est : vel ut excellens mensura, ct sic omnia eviterna et spiritualia includuntur in aeternitate, eo quod non deficit alicui istorum : et tamen nullum illorum sternum est. Tertio modo consideratur ut exemplar participatum ab aliis, quantum potest unumquodque et sic ipsum adjacet aliquo modo eviternis et temporalibus suo nune, et suo quando : ut cum dicitur, quando Deus est, Angelus est, et motus est : et cum dicitur, Deus nune est, et angelus, et quod fertur in motu. Et his omnibus modis aliquid est in aeternitate, licet non sit aeternum nisi primo modo : et accipi- tur aeternitas non prout est in aeterno, sed formaliter pro ipsa duratione. Si autem accipiatur participata per vitam, tunc dicetur aliquid aeternum, eo quod participat ipsam per unam’ proprietatem ejus, vel duas, vel plures, secundum quod majorem vel minorem habet appropinquationem ad Deum qui verissime est aternus : unde Angeli contemplantes, et beati quorum licet potentia defluxibilis sit per naturam, tamen quia constat simul quod imvariabilis est per gloriam, dicuntur aeterni secundum Augustinum. Pene autem inferni dicuntur aeterne a participatione durationis sine termino. Tempora autem aeterna sunt anni Dei, qui non deficiunt : qui non dicuntur tempora et anni, nisi secundum distinctionem ad inferlorem mensuram que est tempus. Vel dicatur, quod tempora per ly aeternis trahantur extra rationem suam, et slant pro duratione aeternitatis a qua fluit tempus.
Et per hoc patet solutio ab objecta quia bene concedo, quod aeternitas Deus est, et nihil proprie dicitur aeternum nisi solus Deus. Alia autem quaedam sunt in wternitate clausa non aeterna, neque participantia aeternitatem, ut tempus et temporalia : quaedam autem in eternitate, et participantia etermitatem, et non eterna, ut Angeli : quaedam autem in eternitate et aeterna et aeternitas ipsa, ut Deus Trinitas : quaedam autem aliquid simile participantia aeternitati, nec tamen in aeternitate sunt, nec aeterna, nec eternitas : ut pene aeterne. Tempora vero non dicuntur aeterna, nisi improprie sumantur sicut aeternitas dicitur eternum tempus, vel aeterna tempora, eo quod licet in se non distinguatur, tamen ad temporalia distinguitur per accidens, ut Deus duravit plus sex millibus annorum, vel hujusmodi.
On this page