Text List

Articulus 10

Articulus 10

Quid sit esse in aeternitate ?

ARTICULUS X. Quid sit esse in aeternitate ?

Tertio quaeritur, Quid sit esse in eternitate? Si enim aeternitas est interminabilis vite possessio, videtur esse in eternitate idem quod esse in vita interminabili gloria. hoc etiam videtur : quia de his qui sunt in pesnis aeternis, non dicitur quod sint in aeternitate, sed potius tempus eorum erit in secula. Et quia plurima dicta sunt de hoc alibi, ista sufficiant.

Solutio. Dicendum ad praedicta, quod esse in aeternitate tribus modis dicitur, scilicet sicut mensuratum in mensura adequata, et sic solus Deus est in eternitate. Secundo modo dicitur esse in zeternitate, sicut mensuratum in mensura excellenti, et sic aviterna et temparalia sunt in aeternitate tanquam inclusa, ut dicit Anselmus. Tertio modo dicitur esse in aeternitate sicut participantia ipsum aeternum per vitam, et sic beati dicuntur esse in aeternitate : mali autem damnati non, nec sunt dicendi esse eterni: licet cum determinatione concedatur, scilicet quod sint xterni in peenis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10