Articulus 11
Articulus 11
An creature comparata ad Creatorem dicuntur quasi non esse ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur in Latiera : "Quiain efus comparatione gui vere est,. . quasi non sint, etc."
Contra hoc est : quia 4. Quidquid simpliciter convenit alicui, hoc per nullam comparationem tollitur ab ipso : esse autem substantialiter et simpliciter convenit omni ei quod est : ergo per nullam comparationem tollitur ab ipso.
2. Praeterea, Videtur, quod in ejus comparatione magis sint entia, quam sint in se : cum enim ens creatum comparetur ad duo secundum ordinem, scilicet ad nihil, et ad ens creans entitatem, non accipit entitatem secundum quod comparatur ad nihil, sed potius defeclum et mutabilitatem : ergo entitatem accipit ab altera comparatione, scilicet ad ens creans : et sic sue essentiae comparata magis sunt, et non minus sunt, ut videtur,
3. Item, Gregorius : Omnia in, nihil deciderent, nisi ea manus Omnipotentis contineret : ergo ex comparatione ad ipsum accipiunt fortiorem entitatem : et sic non est verum quod dicit, quod quasi non sunt, quando ad ipsum comparantur.
4. Item, Supra habitum est: Quia bonus est, sumus : ergo ex comparatione ad ipsum melius sumus, quam sine comparatione.
Solutio. Ad omnia haecest una solu~ tio, quod duplex est ibi comparatio, sc1licet ut ad causam nostri esse : et sic non sumus nisi per comparationem ad ipsum : quia quidquid sumus, ab ipso, et ad ipsum, et in ipso continente est. Secunda comparatio est proportionis equiparantia vel similitudinis : et sic comparati ad ipsum, quasi nihil sumus - quia sine ratione proportionis ab ipso distamus : et similiter omne ens creatum : et hoc contingit propter tra que de necessitate sunt de nostro esse, et omnis creati in quantum creatum est, scilicet potentia secundum aliquam causam quae praecedit nostrum esse, et privationem postquam sumus, et materiam
On this page