Text List

Articulus 12

Articulus 12

Utrum verba consignificantia differentias temporis, ut fuit, et erit, possunt dict de Deo, et de omnibus creatu- Postea quaeritur de hoc quod dicitur : "De quo dicitur fuit, non est, etc."

ARTICULUS XII. Utrum verba consignificantia differentias temporis, ut fuit, et erit, possunt dict de Deo, et de omnibus creatu- Postea quaeritur de hoc quod dicitur : "De quo dicitur fuit, non est, etc."

Dubium enim est, Qualiter illa verba consignificantia differentias temporis dicantur,de aeternis, eviternis, et temporalibus? De aeternis non videntur dici : quia hujusmodi verba dicunt differentias temporis, quae causantur a motu, vel mutabilitate : talis autem motus vel mutabilitas in Deo non est: ergo de Deo sive aeterno dici non possunt.

Similiter videtur, quod nec de eviternis : quia illorum esse est totum simul, similiter posse in eis non praecedit esse, et de posse eorum nihil est extra suum esse : ergo etiam posse est totum simul : ergo videtur, quod totum sit nunc stans, et nihil preteritum in eis, nec futurum, neque presens, eo modo quo praesens est cujus pars preteriit, pars in instanti est, et pars futura.

Similiter videtur, quod nec de esse temporalium, et accipiatnr esse secundum substantiam : ilud enim idem est esse secundum substantiam per totam durationem rei: ergo videtur, quod non accipit preteritum et futurum secundum istam determinationem, qua hic determinatur, Quod preteritum est, non est : et quod futurum est, nondum est.

Ad hoc ultimum dicunt quidam, quod esse rei dupliciter consideratur, precipue esse rei mobilis, scilicet in se, vel prout est in potentia mobilis, secundum quod mobile. Primo modo dicunt, quod non mensuratur tempore : et sic non conve- nit ei per se prateritum, et futurum. Secundo modo habet ordinem ad tempus : quia potentia mobilis secundum quod mobile, non est tota simul. Sed haec solutio non solvit : quia ista Litfera vult, quod omni esse creato conveniat preteritum et futurum : et ideo proprium sit esse increato, non nosse preterifum et futurum. Hoc etiam videtur per hoc quod dicit Augustinus in VIII super Genestm, quod Deus nec loco, nec tempore motus, creaturam spiritualem movet per tempus, et non per locum : corporalem autem per locum et tempus : ergo videtur, quod omnis creature sit per tempus mutari : et ita convenit ei preteritum et futurum. Item, Augustinus in principio super Joannem dicit, quod hoc verbum, esf, cum de creaturis dicitur, temporales motus significat, sed non cum de Creatore : ergo videtur, quod glossa illorum non sit secundum intentionem Augustini.

Sorvtio. Sine prajudio dicendum, quod in veritate sententia Hieronymi et Augustini est, qaod omne quod est aliquo modo sit temporale, praeter Creatorem, et quod fuit et erit aliquo modo dicantur de omnibus preterquam de ipso. Unde videtur dicendum, quod cum dicitur de Deo fuit, vel erit, quod ly /fuit et erit dicunt nunc aternitatis stans in tota duratione eviternorum et temporalium : et ideo illa duratio quae facta est -ex illo nunc, non est intercisa aliquo, ut dicit Isaac, quod abscesserit a potentia aterni, ita quod aliquid exspectetur : sed variatio quae significatur in fuit et erit, est in inferiori mensura quae est tempus : sicut intelligitur distingui mensura excelJens, quando distinguitur ab ipsa minor mensura : et ideo resolvuntur hujusmodi locutiones a Doctoribus sic : Deus /uit, id est, Deus est respectu cujus nune accipitur aliquid temporale quod pracessit duratio Dei. Deus erit, id est, Deus est respeclu cujus accipitur aliquid temporale quod sequitur duratio Dei, vel du- rans Deus. Sicut est in duabus lineis : una infinita, et altera finita : et una stante, et altera mota sub ipsa. Infinita enim stans non potest distingui in partem et partem aliquotam, sed distinguitur ad motum vel distinctionem inferioris. Non tamen est omnino simile . quia tempus non habet partes permanentes, aeternitas autem non habet partem aliquam.

Alu dicunt, quod temporis consignilicati differentia sit in intellectu nostro, et non in re significata : eo quod noster intellectus non accipit durans semper, sed cum parte transeunte et vemente. Sed hoc nihil est dicere : quia duratio bene accipitur a nostro intellectu secundum naturam durantis: et ita accipitur ut stans, vel ut non stans, secundum quod diversimode refertur ad ipsa durantia.

Ap moc autem quod objicitur, quod de omnibus creaturis alts proprie ista verba secundum Augustinum et Hieronymum dicuntur, videtur dicendum sme prejudicio, quod ille est imtellectus corum. Qualiter aulem in duratione Angelorum vel potentia ad esse sit tempus, difficile vel imposstbile erit mvenire, si teropus dicatur uno modo. Unde videtur ehgenda haecvia, quod tempus dicitur multipliciter. Uno modo proprie dicitur tempus mensura motus primi mobilis : qui motus est causa ompium aliorum motuum : et illud tempus secundum setotum mensurat motum primi mobihs: secundum partem autem mensurat motus causatos ab ipso, secundum quod Philosophus dicit, quod im tempore esse est quadam parte temporis mensurati : sic enim omne quod est in tempore, excellitur ab ipso. Cujus probatio est : quia causatur a motu cujus prima mensura est tempus : sed causa est ante cau~ satum : ergo et mensura cause est ante mensuram causati: ergo tempus excellit ipsum ex parte ante Similiter cum unumquodque causatum a motu mensuretur periodo, motus qui accipitur in partibus vel minutis respectuum stellarum et signorum et figurarum circuli causantis rem, mensurabitur periodo . et cum numerus periodi sit finitus, de necessitate motus erit post ipsum, et ila tempus: igitur omne quod secundum esse cL motum causatur a subjecto temporis, excelhtur a tempore et ex parte ante et ex parte post: et illa proprie dieuntur esse in tempore secundun Philosophos. Et si tantum dicamus hoe modo tempus esse, non er tempus unum de coequevis, nec Deus movebit Angelos per tempus im numero et successione affectionum et intellectuum Angelorum, quia nihil horam est ordatum ad motum ceeli. Dicimus ereo, quod tempus dicitur alio mode mensura cujuscumque mutationis, sive habentis medium, sive non habentis medium, non ordinate ad motum coal: : ethoe tempus differt et numeratur secundum temporalia, et non erit unum tempus omnium temporalium. Tertio modo dicitur tempus mensura mutationum simplicium, sicut velle, et intelligere, et hujusmodi: et hoc modo non erit iterum idem tempus.

Si autem objiciatur, quod adhuc videtur esse idem tempus . quia tempus est numerus, et eodem numero numerantur canes et oves, non valet objectio : quia tempus non est numerus numerans tantum: imo etiam numerus numieratus : est enim numerus prions et posterioris in motu: et ideo in quibus prius et posterius motus cujus ipsum est mensura alquo modo salvatur, 1bi erit idem tempus, et hoc non est nisi in illis quae sicut ad causam ordinantur aliquo modo ad motum ceeli: hic autem non est ita: unde numerus quo numeratur, in parte convenit cum tempore, im parte differt ab ipso: unde patet quod non est idem tempus, in secunda et tertia signilicatione accepto tempore. Ulterius cum tempus non habet continuitatem ex se, sed ex motu, et motus a spatio, ut dicit Philosophus, non est necesse quod tempus in ‘tertia significatione sit contmuum, cum motus dh indivisibtles sint, et non continut : et ilud tempus non est nisi humerus ipsorum nunc, vel vicissitudinum affections et intellectus : et sic large sumplo tempore, omnis creatura temporalis est et in esse, et in posse, ct in agere. In esse quidem : quia in ni-~ hil decidit ex se: et quod continetur, hoc habet ab alio, et non ex se, et ideo continuus defluxus esse per naturam temporalis est, et aliquid in ipso continuo preteriret nisi ab alio contineretur. Similiter posse suum per consequens non stat totum simul quantum est de se. Operatio autem patet, quod vicissitudinem hahet : et sic solvitur quod est in Littera, quod preteritum habet etiam creatura perpelua quantum est de se et futurum.

Si autem petatur, Qualiter secundum tempus quod consideraverunt Philosophi, dicatur Angelus fuisse, vel substantia ceeli, vel etiam esse rei generabilis et corruptibilis ? Possumus dicere sine prejudicio, quod in Angelis duratio tota simul est, et non est proprie potentia durandi, prout potentia durandi aliquid minus habet quam ipse actus durationis: sed potentia durandi est in eis ipsa continualionis esse necessitas : et ideo non sunt temporales, sed eviterni : et tunc exponitur fui¢, quod dicat nunc, vel quando aeviterni : evum autem sive eviternum excellit tempus: et ideo non in se, sed in comparatione ad ipsum distinguitur: sic Angelus fait, id est, creatura temporalis aliqua est, respectu cujus precessit esse Angeli durans. Angelus erit, id est, creatura aliqua est que si desineret, Angeli esse durans esse post eam: sicut etiam diximus de eterno. Et similiter de substantia ceeli : licet non sit sie de substantia (alias, potentia) motus ejus, quae continuo exit in actum, et ideo tempore mensuratur, sicut mensura cozquata sibi.

De esse autem rei generabilis quod idem videtur manere in toto tempore durationis illius, potest dici, si placet, ut prius in solutione aliorum dictum est: unde licet remaneat idem, non ta-~ men omnino idem nisi secundum habitum propter continuam deperditionem et restaurationem. Vel, potest dici aliter, quod esse rei generabilis sit idem manens: tamen ipsum esse est in eo quod est: et id quod est, habet esse durans, quae duratio nonest simul: et ideo potentia durationis ejus quod est nunc, est simul in esse semper, et quoad hanc potentiam habet prius et posterius, et preteritum et futurum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12