Text List

Articulus 14

Articulus 14

Utrum ista verba, est, fuit, et erit, conveniant Deo divisim, vei conjunctun, et quae differentia temporis maxime convenial Deo xterno ?

ARTICULUS XIV. Utrum ista verba, est, fuit, et erit, conveniant Deo divisim, vei conjunctun, et quae differentia temporis maxime convenial Deo xterno ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Dicatur ergo, quia semper futt, est, et erit, etc."

quaeritur enim, Utrum ista verba divisim Deo conveniant vel conjunctim ?

Videtur autem, quod conjunctim tantum : quia si divisim, tunc significatur defectus rei temporalis inesse Deo : ergo videtur, quod conjunctim, ut unum suppleat defectum alterius.

Item, quaeritur, quae differentia temporis maxime conveniat Deo?

Videtur autem, quod presens : quia id soluin est de tempore accipere. Cum igitur aeternitas sit tota prasens, videtur quod presens maxime conveniat ei. Sed videtur, quod preteritum quia hoc solum est necessarium et immobile. Cum igitur aeternitas sit necessariorum et immobilium, videtur quod maxime conveniat ei preteritum. E contra videtur ei precipue convenire preteritum imperfectum : quia hoc tempus significat preteritum includens ipsum presens, et non terminatum ad ipsum. Cum igitur wternitas in se habeat perfectionem et necessitatem, et in hoc assimiletur praeterito : et includat prasens, et in hoc cum presenti conveniat : videtur, quod preteritum imperfectum ponat convenientiam respectu utriusque.

Solutio. Dicendum, quod ula verba divisim possunt convenire Deo secundum intentionem prius expositam, scilicet quod notent distinctionem in mensura exemplata inferiori, et non in eternitate : et sic non notant defectus temporales in ipso aeterno.

Ad aliud dicendum, quod inter ipsa minus corvenit futurum, eo quod hoc totum in privatione et potentia est maxime autem convenit praesens : et quoad aliquid precipue convenit preteritam : nullo autem modo vel minime convenit preteritam imperfectum propter imperfectionem actus quem significat : presens autem maxime ei convenit ratione ejus quod ipsum solum est inter differentias temporis, sed non ratione ejus quod ipsum statim non erit. Et ideo quod. perfectionis est, Deo est attribuendum. Preteritum autem perfectum convenit ratione immobilitatis et necessitatis: quia solum illud necessarium est, quod prateritum est : sed ratione desitionis non est Deo attribuendum. Futurum autem minime convenit inter tempora : tamen proprie attribuitur ei, sicut dicit Augustinus, quod erit qui numquam deerit. Preetetitum autem imperfectum cum dicat actus imperfectionem, minime convenit : tamen attendendo rationem quam tangit objectio, scilicet necessita- tem preteriti cum inclusione ejus quod est in tempore, id est, presentis, legimus in Scripturis preteritum imperfectum quandoque Deo attribui secundum eternitatem, ut, Joan. 1, 1: Jn principio erat Verbum, etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14