Articulus 15
Articulus 15
An esse soli Deo sit proprium, et alits accidat : et quid est subsistens veriias, et manens causa, et naturalis generis proprietas ?
ARTICULUS XV. An esse soli Deo sit proprium, et alits accidat : et quid est subsistens veriias, et manens causa, et naturalis generis proprietas ?
Solutio. Dicendum quod aceidens dicitur quod contingit inesse, et non inesse, et causa contingentia istius est ex parte subjecti quod causat accidens. Ad similitudmem ipsius et non proprie dicitur hic accidens quod contingit alicui propter hoc quod est in potentia non cause intrinsece, sed extrinsece que est efficiens: omne enim esse creatum fuit in potentia, et potuit non esse quan- tum ad potentiam cause efficientis: et ideo dicitur accidens.
Ad aliud dicendum, quod veritas dicitur hic ens purum et impermixtum: et hoc solum convenit Deo: omne enim esse creatum permixtum est habitudinibus ad minus ad causas exteriores, et ad sequentia: sicut hoc ipsum ens, licet in se simplex sit, tamen ponit habitudinem ad creantem, et habitudinem ad ea cum quibus est componibile: et iste habitudines non nihil sunt in ente: et ideo permixtum est, et non veritas pura. Habet enim omne creatum permixtam potentiam, et privationem, ut supra diximus: et ideo non purum: et ideo proprie convenit Deo, quod sit veritas subsistens quantum ad esse suum primum in se consideratum. Est autem manens causa non in se, sed ad causata comparata: cause enim naturales, sive sint proxime, sive remote, non causant manentes, sed potius mote, et moventes, et mutate in seipsis: et ideo non possunt dici manentes cause: sed Deus in se non motus, et uno modo se habens, causat omnia: et ideo sibi proprie convenit esse causam manentem. Secunda autem comparatio Dei ad res est, secundum quod suis proprietatibus distinguitur ab omnibus rebus per naturam: in quibus tamen est essentialiter, presentialiter, et potentialiter: et haec est proprietas generis sui, id est, nature sue connaturalis, ut semper distinctum habeat esse proprium eo quod non est ab alio mutuatum.
On this page