Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Dei etiam solius essentia proprie incommutabilis dicitur, etc." Hic ostendit Magister Dei naturam solam esse incommutabilem : et hoc duobus, scilicet quod non mutatur, et quia mutari non potest. Omnis autem natura creata de natura sua mutatur, vel mutari potest. Et ex hoc in hoc capitulo concludit ulterius, quod sola natura divina est immortalis, eo quod variatio creature est mors. Et tandem in fine capituli infertur, quod predicamenta quando in divina praedicatione referuntur, quod proprias essentias non predicant, sed substantiam. Et hoc est quod dicit in hoc capitulo.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus