Articulus 16
Articulus 16
Quid sit incommutabilitas, et utrum aliqua mutatio cadat in Deum ?
Dubium potest hic esse. Quid sit incommutabilitas, de qua hic loquitur? Et secundo, Utrum aliqua mutatio cadat in Deum, vel non?
Ad primum proceditur sic : 1. Ex Litera trahitur, quod incommutabilitas est servans 1psum esse, quod est ex eo quod aliud ase non recipit. Sed videtur, quod hoc non tollat omnem modum mutations : quia habens habitum, et cgrediens de otio in actum, servat ipsum esse quod est, nec alienum a se recipit: et tamen aliquo modo mutationis mutatur : ergo videtur, quod hoc non sufliciat ad probationem vere incommutabilitatis.
2. Praeterea, Nos videmus in creaturis multos modos mutationis per se, et per accidens: per se, aut ad formam substantialem, aut ab ipsa: aut ad formam accidentalem, aut ad perfectionem quantitatis, aut ab ipsa: sicut est generatio, corruptio, alteratio, augmentatio, diminutio : et est mutatio ad situm vel locum: quae nihil mutat in mobili, sed ipsum quod movetur transfertur ad alium locum : ergo videtur, quod illa ultima mutatio possit inesse Deo: quia nullam variationem ponit in substantia ejus quod movetur. Et situ dicas, quod haecnon potest ei convenire, eo quod ubique est : et quod ubique est, ad nullum locum potest transferri : tunc videtur, quod huic motui non repugnet nature incommutabilitas : sed potius huic attribuitur quod est immensitas : quia ibi loco non includitur: et hoc est contra Litteram quae vult, quod ex natura non possit sibi accidere motus.
3. Praeterea, De Spiritu sancto dicitur, quod est mobilis: et de sapientia, quod omnibus mobilibus mobilior est': ergo videtur, quod non repugnet nature sue mutabilitas omnis.
4. Praeterea, Nos videmus artificem mutari per applicationem specierum ad matcriam, et carpentarium qui operando, formas conceptas mente educit in ligna, primo modo unam, postea aliam: et videtur, quod hujusmodi commutabilitas conveniat Deo: quia dicit Augustinus in libro LXXXII Quaestionum, quod alia ratione creat hominem, et alia asinum.
5 Item, Philosophus dicit, quod causa prima movet causatum primum, id est, Deus celum : et movet ipsum a dextro in sinistrum, eo quod ibi est virtus ejus, el motus secundum virtutem moventem ibi incipit, et regyrat per accidens : sed imoto mobili, movetur et id quod in ipso est: ergo videtur, quod virtus ejus moveatur : sed ipse est virtus sua: ergo et ipse movetur per accidens : et ita vide~ tur, quod non omni motui repugnat na- (ura sua.
6. Praeterea, Quod esset inconveniens, si poneretur mutari per accidens? Hic enim motus est in omnibus, et etiam in ipso, ut videtur : quia de non creante factus est creans, et de non movente creaturam factus est movens, et de non gubernante gubernans. Et si dicas, quod hoc facit sicut desideratum movet desiderium, et desiderium desiderantem, sicut videtur Philosophus dicere : hoc nihil est : quia nos non ponimus ipsum tantum esse desideratum, et sic uno modo se habere : sed etiam dicimus ipsum creare omne id quod desiderat eum, et portare et continere ipsum: ergo vide~ tur aliter se habere, quam ab aeterno habuit : ergo non est incommutabilis omnino.
Solutio.. Dicendum, quod Dei solius natura et per se et per accidens incommutabilis est : non tantum secundum fidem, sed etiam secundum omnes Philosophos qui aliquid de ipso intellexerunt.
DicenpuM ergo ad primum, quod causa immutabilitatis est quod servat ipsum esse quod est per se, et quod inest ei: sed hoc in Deo non est accidens quod servat imesse, sed est substantia ipsius. Habens autem habitum et exiens ad operis exercitium, non servat totum esse . actus enim aliquid est in agente : et ideo aliter se habet hoc, cum actus ejus non sit ipse : propter quod etiam dicit Philo- sophus, quod hoc est alterum genus alterationis : quia licet non recipiat alium habitum quam habuit, tamen alio modo se habet in actu. Et hoc Deo non convenit : quia si sumatur actus Dei, ut intelligere, et velle, ipse est sua operatio eodem modo se habens : si vero sumantur operationes ejus, sicut creare, et infundere gratiam, et incarnari, ipse non mutatur illis, sed aliquid mutatur ad ipsum, aliter se habendo ad eum quam prius habuit : eo quod creatio se tenet secundum rem ex parte creature, et non ponit aliquid in Deo nisi voluntatem et ideam determinatam ad hoc, ut hee creatura modo fiat : et hac determinatio voluntatis, et idee ad prefinitum tempus hujus operis ab aeterno se in Deo uno modo habuerunt.
Ad aliud dicendum, quod mutatio localis Deo accidere non potest. Licet enim illa nihil mutet in subjecto mobili, tamen ex mutatione aliqua quae accidit circa ipsum, est ad aliquid obtinendum quod non fuit habitum ante motum. hoe patet : quia omnis loci mutatio, vel est ab anima, vel a natura. Si est a natura, tunc moveturin suum locum, in quo est conservatio sue forme et suze speciei, et extra corruptio : salutem ergoinvenit inloco quam extra non habuit. Si autem movetur extra suum locum, hoc erit per violentiam : et vis violentiae aliquid est in ipso quod non fuit : et propterea violentus motus dispositio est ad corruptionem. Si autem est ab anima : non lit motus processivus nisi prius fuerit a principio alicujus delectabilis habendi per motum, et illud obtinetur per ipsum. Et si quaeritur de motu ceeli, patet quoniam ille multa inducit que non sunt habita: sive enim dicamus, quod ille motus est ex desiderio assimilationis sue in aliquo ad primam causam : sive propter generationem et corruptionem inferiorum : semper est consecutio illius intenti per motum, quando fuit habitum, vel non fuit hoc modo habitum : et nullo modo potest convenire Deo : propterea quia est incommutabilis nullo indigens quod extra se queratur : et propterca quia est ubique : et propterea quia est spiritualis : et spiritualis natura omnine simplex per se localiter moveri non potest. De motu autem Angelorum alibi habet quer: : quia Angelus nec omnino simplex est, nec omnino spiritualis, ut dicit Gregorius.
Ap anito dicendum, quod Spiritus sanctus et sapientia dicuntur mobiles, non in se, sed ratione effectuum et donorum,
Ap Auiup dicendum, quod aliud est de artifice, et aliud de Deo : artifex enim licet forte uno modo se habeat in habitu ad totam domum, tamen voluntate et apprehensione accedente ad opus, non uno modo se habet ad partes operis : quia modo apprehendit, et vult fundamenta, et partes ejus: et postea in ea apprehensione ea quae exiguntur ad parietem et tectum. Sed non est ita in Deo : quia uno modo se habet ab aeterno in apprehensione totius mundi et partium, et uno modo in voluntate uniuscujusque ad praefinitum spatium im quo quodlibet educeretur. Et quod dicit Augustinus, "Alia ratione, etc.," 1ntelligitur per comparationem idee ad cxemplar, et non per comparationem idee ad se.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus siintendat Deum per causam primam, tunc non intendit nist unum modum motus ejus quo movet sicut desideratum movet desiderium quia cum Deus non sit motor intraneus et conjunctus secundum proportionem motoris et mob lis cum aliguo mobil, oportet alrum motorem ponere qui sit conjunctus colo, quicumque sit ule : et ideo non oportel, quod ipse moveatur, sed quod motor cceli diversimode moveatur percipicndo bonitates effluxas a Deo, quae percepte ulterius magis percipuntur in mobili secundum Oriens et Occidens. Si autem non intendit Deum, sed primam causam vocat primum motorem in causis nature que movent secundum proportionem mobilis, id est, quod tantum possent movere quantum ipsum mobile est mobile secundum naturam : tunc nulla est objectio. Sed quidquid de hoc sit, dicendum non est, quod Deus sit motor intraneus ceelo in quo tncluditur, nisi hoc modo quo ponimus Deum intra omnia non inclusum : et ideo virtus signi orientis non est substantialis virtus quae Deus est, sed est virtus ab co creata.
Ad aliud dicenduin, quod inconveniens sequeretur, quod ipse non esset movens primum, et quod ipse non esset simplex. Quod enim non esset movens primum, patet : quia movens primum est quod nullo modo motus movetur, nec per se, nec per accidens : per se non movetur, ut patet ex prahabitis : per accidens autem non potest moveri, quia per accidens non est, nec praexistit aliquid per se movens et motum, eo quod per accidens reducitur ad per se, sicut ad causam et subjectum : unde si tipse esset motus per accidens, non esset primum movens, sed aliquid ante eum.
On this page