Articulus 17
Articulus 17
An Deus moveat se?
Tertio quaeritur, Si ipse movet se ? 1. Videtur, quod non: quia probat Augustimus in libro VIIT super Genesim', quod omnis motus est ab immobilt unde si digiius movetur, slat manus : et si manus, stat brachium : et ita de aluis. Et oportet etiam quod illud immobile fortius sit moto, ut dicit quidam Philo- sophus : quia aliter id quod movetur, motu extruderet movens, ita quod per ipsum movens moveretur, vel recederet a statu vel loco suo. Cum igitur Deus omnia moveat, ipse non erit aliquo modo motus : ergo nec movetur a se ipso.
SED CONTRA : 1. Dicit Augustinus in libro VIII super Genesim', quod spiritus creator movet se, nec per tempus, nec per locum : spiritum autem creatum per tempus, sed non per locum : sed corpus creatum, et per tem~ pus, ect per locum : ergo videtur, quod ipse moveatur a se.
2, Item, In principio libri de Celesti hierarchia Dionysii : Sed et omnis patre moto manifestationis luminum processio in nos optime ac large proveniens nos replet.
Solutio. Dicendum, quod etsi conce~ datur aliquo modo improprie, quod Deus movet se, non puto esse concedendum, quod movetur a se, vel quod movetur simpliciter : non enim movere dicitur se proprie, eo quod non movet se in se, sed in donis et effectibus : et dicitur movere se, quando creaturam movet ad hoc quod ipse in donis aliquibus inhabitet eam : qui motus non ponit alteritatem in ipso, sed potius in his quae aliter nunc quam prius se habent ad ipsum : ipse enim, ut dicit Dionysius, uno et eodem modo se habet ad omne quod est, sed non omnia se habent ad ipsum uno modo. Cum ergo non moveat se, nisi in movendo creaturam ad se, non potest inferri quod movetur.
Sed objicitur, quod secundum hane solutionem Augustinus nihil videtur dicere, cum dicit, quod movet Deus se, nec per tempus, nec per locum : ille enim motus quo creaturam movet, est in tempore et loco frequenter. Ad quod dicendum, quod Augustinus bene dicit : intendit enim, quod motus Dei quo se sic movet ut sit in creatura, in quantum ab ipso est, extra tempus est : licet creatura sit in tempore, et in loco Deum enim esse in creatura non facit temporalem Deum, vel localem : et hoc est quod intendit Augustinus.
On this page