Articulus 22
Articulus 22
Utrum divina natura sit simplex, vel composita ex quo est et quod est ?
Hic autem primo quaeritur de simplicitate divine nature, et queruntur duo. Primum est, an sit simplex? Secundum est de modis compositionum, quos Magister hic ponit. Tertium, quare non ponit plures ?
Ap primum objicitur sic : 4. Omne quod est ab alio habet quod sit, et alio habet quod hoc sit : Deus est : aut ergo est ipsum esse secundum quod esse, aut est hoc aliquid. Si primo modo, tunc ipse est intentio entis que convenit omnibus, quod frivolum est : quia tunc esset ens quod est in omni particulari, et generali, et speciali differentia entis, quod frivolum est. Ergo ipse est hoc aliquid : ab alio ergo habet esse, et ab alio quod hoc sit: ergo est compositus. Et videtur, quod haecratio cogat secundum nostrum intellectum, omne quod hoc aliquid est esse compositum.
2. Prweterca, Deus est ens, et est primum ens, et Deus est : aut ergo eodem est omnia hec, aut diverso. Si eodem: ergo eo est ens quo est primum, et e converso : ergo cui convenit ens, conveoit etiam primum esse, quod falsum est : ergo non eodem habet esse : ergo ab alio : et ita erit compositus.
Sed Contra: 1. Detur quod alio est ens, et alio hoc ens : ergo est compositus : sed ante omne compositum sunt sua componentia per naturam : ergo Deus non est primum,
2. Item, Cum omne compositum principia sui esse habeat sua componentia, sequitur quod Deus non sit universitatis principtum.
3. Item, Cum omne compositum non per se sit necesse, sed per sua componentia, sequitur quod Deus non sit ens necesse, et quod non sit ipsum necesse esse per se.
4. Item, Cum omne compositum secundum sua componentia sit in potentia : sequitur ex hoc, quod Deus sit ens in potentia aliquo modo. quae omnia quia absurdissima sunt, oportet dicere, quod Deus sit ens simplex in fine simplicitatis.
Ad hoc autem quod objicitur, quod omne quod est ab alio habeat esse, et ab alio quod hoc est, dicendum, quod illa propositio est Boetii et Avicenne in V primae Philosophiae : et intelligitur sicut ipsimet se glossant de entibus post primum, quae sunt creatura, et secunda entia: Deus enim ab eadem re habet quod est, et quod hoc est sive Deus: et hoe convenit propter indifferentiam ejus quod est cum essentia sive cum esse ipsius : nisi enim poneremus ipsum esse hoc ens, nihil posset negari de ipso, sicut nec de ente secundum quod est: unde negatio aliorum de ipso consequitur eum, quia est hoc ens: simplicitas autem consequitur eum, quia hoc ens non _ ponit numerum et differentiam cum esse absoInto in ipso.
On this page