Text List

Articulus 23

Articulus 23

quaeritur, Cum sit compositio multiplex, quare Magister solum tangit triplicem, scilicet partium, accidentium, et formarum ?

ARTICULUS XXIII. quaeritur, Cum sit compositio multiplex, quare Magister solum tangit triplicem, scilicet partium, accidentium, et formarum ?

Secundo quaeritur, Cum sit multiplex compositio, quare non tangitur hic nisi triplex, scilicet partium, accidentium, et formarum ?

Et ad hoc dicendum, quod triplex compositio omnem compositionem imcludit: aut enim est compositio ejus quod est pars: aut ejus quod non est pars, sed concretive adheret. Si ejus quod est pars: aut est pars essentialis ex qua constituitur hoc aliquid et essentia rei, et tunc est compositio forme cum materia : vel ejus quod est quo est cum eo quod est, et illam tangit ultimo per formarum diversitatem : quia illa forma sive quo est facit numeri et speciei diversitate in rebus, numeri per esse forme in hac materia, speciei autem per differentias speciales, ut homo, et asinus differunt : et haeccompositio est etiam in specie et genere subalterno. quae autem composilio sit in generalissimis infra habebitur. Si autem est pars integralis, vel virtualis quae in spirituali ad integralem reducitur, tunc est compositio quam primo tangit, cum dicit, ex partibus. Si autem est ejus quod non est pars, tunc est accidentis cum subjecto, quod non est pars esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 23