Text List

Articulus 24

Articulus 24

An solius Dei natura simplex est ?

ARTICULUS XXIV. An solius Dei natura simplex est ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit: "Eademque sola proprie ac vere simplex est, etc." Videtur enim falsum.

1. Ens enim, et verum, et unum convertuntur : et ens videtur dicere id in quo stat omnis noster intellectus resolvens compositum in simplex : sed in quo stat resolvens intellectus est simplex: ergo ens, unum, aliquid, verum, bonum sunt simplicia.

2. Praeterea, Generalissima sunt ob hoc simplicia, quia generalissima sunt. Prosario. Detur enim ipsa esse composita : ergo sua componentia erunt simpliciora ipsis: sed simplicius est generalius: ergo erunt generaliora ipsis: ergo non ista sunt generalissima, quod falsum est: ergo ipsa sunt simplicia : non ergo Dei solius natura simplex est.

3. Si forte dicatur, quod habent compositionem prima simplicia in hoc quod sunt ab alio per creationem. Contra: Efficiens causa non est aliquid rei, sed tota est extra rem: ergo nec simplicitatem in re facit, nec compositionem : ergo ens creatum ab hoc quod est crea~ tum non est compositum.

4. Praeterea, Si nulla creatura simplex est, videtur quod imtellectus resolvens vadat in infinitum. Hoc aliquid enim est compositum ex quod est et guo est: aut ergo ipsum quo est, est simplex, aut compositum, Si simplex, habeo propositum, quod non solus Deus simplex est. Si compositum, quero de suis componentibus: aut sunt simplicia, aut composita: aut enim erit stare in simplici, aut intellectus resolvet in infinitum. Si dicis, quod non est inconveniens intellectum dividentem ire in infinitum, quiapotentia est divisionis in infinitum: hoc ridiculum est: quia hoc est de potentia divisionis continui secundum naturam continui: nos autém Joquimur hic de divisione et resolutione rei in suam formam.

Sed apuuc ulterius quaeritur, Quare dicat, vere et proprie, tamquam alia que possint esse simplicia, non vere et proprie.

4. Conrra hoc enim est, quod quodlibet secundum est post monadem primum:ergo secundum Dionysium, est duo : non ergo simplex.

2. Praeterea, Ipsum est hoc et est: ergo secundum Boetium, ab alio habet quod est, et ab alio quod hoc est.

3. Praeterea, Omnia in numero, pondere, et mensura creata sunt: ergo nullum simpliciter.

Solutio. Dicendum, quod solus Deus vere simplex est, sicut in primo questionis articulo de necessitate conclusum est.

Ap primum quod objicitur de ente, dicendum quod id in quo stat resolutio nostri mtellectus, est simplex secundum quid, et simpliciter compositum. Intellectus enim resolvens abstrahit universale a particulari: et ulterius magis universale a minus universali: etideo non aufert nisi differentias coarctantes: et verum est, quod secundum ablationem illarum differentiarum ens simplex est: et ideo stat in ipso resolutio: sed ulterius compositum est et concretum habitudinibus potentialibus, scilicet quod ipsum est post nilul, et ideo variabile in nihil: et ideo privatio et potentia deci~ dentie est in eo nisi contineatur : et etiam habet habitudinem ad ea cum quibus est componibile, quae habitudo non nihil est ineo, sicut supra diximus: sed tamen ille habitudines abstrahi possunt ab eo secundum intellectum: sed illa que est potentie privationis, non potest abstrahi ab ente creato: quia in ratione ejus est per hoc quod ipsum est creatum.

Si autem objicitur, quod ens abstrahit ab ente creato et increato, dicendum quod hoc frivolum est: quia ex hoc sequitur, quod ens increatum esset compositum : si enim ens per unam rationem communeni conveniret ei et creato, oporteret quod ens commune coarctaretur in ipso per aliquam differentiam: et sic ab alio haberet esse, et hoc esse: et hoc supra improbatum est : ergo ens in quo stat resolvens intellectus, non est ens increatum: sed ens increatum est ante ipsum sicut causa.

Ad hoc autem quod objicitur, quod unum, verum, et bonum, et aliquid sunt de primis simplicibus, dicendum quod hoc frivolum est: quia non convertuntur cum ente secundum suas intentiones, sed secundum sua supposita : et ideo non est dubium quin illa sint composita.

Ad aliud dicendum, quod generalissima sunt simplicia in ordine generalissimi, id est, quod nullum genus est simplicius illis: sed genus non dicit simplicissimum simpliciter: quod patet: quia ens est simplicius quolibet generalissimo, licet genus generalissimum dicatur simplicissimum inter praedicata univoce: et ideo habent generalissima in se ens, et differentiam qua coarctatur ens in ipsis: et ideo sunt composita.

Ad aliud dicendum, quod sola relatio ad causam efficientem non facit in eis compositionem, sed hoc quod relinquitur in eis ex tali exitu in esse: quod per simile videri potest: quod enim per generationem exit in esse est ex materia que est potentia et sub privatione: et licet per generationem non sit potentia in materia quae fuitadillam formam que per generationem accepta est, amen reinanet potentia ad formam aliam ex hoc ipso quod sic exivit in esse, Similiter etiam ex hoc ipso quod res exit in esse post nihil, remanet potentia tendendi in nihil nisi contineatur ab alio.

Ap i quod objicitur de resolutione intellectus, Jam patet solutio per ante dicta.

Ad ultimum dicendum, quod est simpheitas secundum quid in creatura, sicut dictum est: et haec multiplex est secundum modos multos, ex quibus ponain breviter tangendo quosdam. Dico ergo, quod est simplicitas quaedam primorum principiorum componentium, sicut quo est et quod est, et materie et forme, que non est compositorum ex quod est et quo est. In natura spirituali est simplicitas quaedam sicut Angeli sine dependentia ad corporalem materiam: et haecmajor est quam nature rationalis in anima: quae licet quantitate careat, tamen habet dependentiam ad _ corpus. Post has simplicitates est simplicitas eorum quae sunt aliquo modo in quantitate, et horum quaedam sunt principia quantitatis, quaedam autem ipsa sunt quanta in natura. Cum autem quantitas sit discreta, et continua, et illa quae est quasi utrumque aliquo modo, erit principium discrete simplicissimum, eo quod non habeat positionem in continuo, sicut est unitas: post hoc crit punctum, eo quod habeat positionem in continuo, licet quantitate careat: et post hoc erit indivisibile quod est principium temporis quod est nunc, eo quod tempus in sui ralione habeat continuum et discretum, cum dicitur numerus motus per prius et posterius. Quanta autem non sunt sim- plicia, ita quod non habeant partes: sed dicuntur simplicia quae quantitatem habent sine contrarictate, sicut ccelestia corpora. Et post haec dicuntur simplicia illa quae habent contrarietatem, licet non utrumque contrariorum habeant permixta, sicut clementa in quibus sunt simplices qualitates contrarie. Et ulterius dicitur simplex mixtum ex contrariis simile in toto sive homogeneum, sicut lapis qui in omnibus partibus lapis est, licet sit mixtum : quia dicit Philosophus, quod terra pura lapis non sit, quid continuationem non facit, sed comminutionem: et sic dicuntur simplicia minerala metallica. Ulterius dicuntur quandoque simplicia : quia parvam habent mixtionis contrariorum in partibus differentiam, sicut corpora plantarum, quae licet qaamdam partem haheant quae est radix, quamdam quae est stipes, et quamdam quae est virga et ramus, tamen mixture harum partium parva est differentia: et ideo quandoque simplicia dicuntur. Post illa sunt complexionata quae similia sunt fere, sicut animalia annulosi corporis, et quedam corpora piscium. Deinde sunt composita ex organicis partibus dissimilibus, qu ctiam licet composita sint valde, tamen quandoque simplicia dicuntur respectu compositionis sequentis ex corpore et anima rationali. Dicitur ergo Deus vere simplex : quia omnia alia aliquo modo sunt composita: proprie autem quia hoe soli sibi convenit.

Et nota, quod siimplicitas est duplex, scilicet in esse quae est penes indifferentiam quod est et quo est sive esse, et secundo in his quae adventitia nature sunt in inferioribus, ut accidentia : et illa simplicitas est quod ipse est quidquid habet de absolutis : habet enim Pater Filium, et ipse non est Filius.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 24